defensionem sui commisisse videtur. Et quomodo potuisset? nam non video unde mihi constare debuerit primam quadraturam pro quadratura non esse habendam, quum in hac multo manifestius accuratiusque rem ad exitum perducat quam in caeteris tribus. Imo quod possibilitatem quadraturae in priori ista ostendere ipsum voluisse asseris, quid aliud est quam quadraturam ipsam protulisse. non enim possibilitatem in hoc tantum demonstrare voluit, ut constaret aliquam esse proportionem circuli ad rectilineam, nam id inter Geometras jam olim extra dubium fuit. Sed notam sive datam esse eam proportionem asseruit, (ut liquet ex propositione ultima) hoc est eandem ipsi inveniri posse eorum ope quae in praecedentibus demonstraverat. Est enim data ratio ut ait Euclides cui eandem invenire possumus. Verum longa disputatione Te morari animus mihi non est; dicam solum quod nullum axioma Geometricum mihi aeque evidens sit quam Cyclometrum nostrum in errore versari. adeo ut plane securus expectem quaecunque contra dissertationem meam brevi proditura nunciantur. Quod reliqua quae sub ijsdem voluminibus Pater Gregorius edidit plurima laude digna existimas Tecum sentio. Miranda enim praestitit pro eo qui Geometrici calculi auxilio planè destitutus fuerit ut de se mihi fassus est. Sed Archimedeis scriptis aut Apollonij aut Pappi, si scripta ipsius comparas, non aeque atque ego divinos eos viros Te auspicere credam. Porro quo loco Vietam, Galileum et Cartesium habeas (nam et hos te legisse opinor) scire desidero; nam me quod attinet fateor me eorum quae didici maximam partem hisce acceptam ferre.
Epistolam hanc sine linea ulla ad Te pervenire non patiar quanquam ignorem adhuc qua parte matheseos plurimum delecteris. De ijs quae liquido supernatant tres libros conscriptos habeo ex quibus non pauca tibi inventa depromere possem, satis enim elegantia quibusdam visa sunt quae de Cylindris et Conis natantibus demonstravi; nunc autem dioptrica conscribere aggressus sum, neque in ulla materia majorem voluptatem inveni aut difficultatem. Sed purè Geometricas quoque Propositiones nonnullas collegi, e quibus unam hanc quam Deliaco Problemati construendo
nuper inveni tibi perscribere volo. Sunto A.B. lineae &c Demonstrationem si ipse non invenias Proximis literis tibi adjungam vel geminam si volueris. Nunc autem data opera omisi, quo brevitatem constructionis melius percipias. Bene vale Iuvenis Praeclare, et me invicem Tua inventione aliqua imperti; atque amare perge.
Litteras Tuae Dominationis Amstelodamo domum reversus hesterna die demum offendi