No 134.
Christiaan Huygens à A. Tacquet.
Appendice au No. 133.
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Unum est in Thesibus tuis Vir Clarissime de quo Schotenium interrogavi, quale esset, nimirum quod ex falsis verum directè elici posse asseris. Ille autem prolixe super his mihi rescribensGa naar voetnoot1) Regulam falsi in exemplum proposuit atque ipsam algebram. dein Astronomorum variantes hypotheses et dialecticum Syllogismum quendam ubi ex antecedentibus falsis vera conclusio deducitur. Quae omnia cum mihi non facere ad propositum videantur, quod et ostendere ipsi decrevi, summopere desidero ut hac in parte tu mihi ipse satisfacias, atque una saltem aliqua re Geometrica locum id habere ostendas quod posuisti. ego etenim plane aliter sentio, neque unquam tale quid animadvertere potui. Verum tu diutius in ea Scientia versatus cum sis non mirum si plura detexeris, eo praesertim judicio omnia examinans, quale in scriptis tuis ubique acre et defaecatissimum elucet. Itaque quod facile potes voti compotem hic me facito, Vir Clarissime et Vale.