Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 129.
| |
[pagina 185]
| |
[tua]Ga naar voetnoot1) typis vulgari permiseris. habebunt enim jam quae post Euc [lidis]Ga naar voetnoot1) libros legant atque aemulentur, ut rectè rationem inijsti, namque adhuc usque nihil admodum vernaculo sermone conscriptum fuit, quod veterum subtilitatem redoleret. Si tibi adessem sunt quae super hisce Apollonij libris interrogare vellem; Quomodo ille non nisi centum et 47 theorematibus complecti ista potuerit, quae tu tam breviter omnia demonstrata dedisti? quae fuerit ipsi proposita demonstrandi ratio? an omnes omninò casus fuerit prosecutus? an illud quoque ostenderit semper, extra locum punctum alibi esse non posse? atque hisce similia, quae te non fugere existimo, postquam materiam illam omnem ita pervidisti. Notas meas etsi paucissimae sunt, tamen et has, ubi tibi videbitur, panis recens absterget. Vale.
13 Aug. 1652. |
|