Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 124.
| |
[pagina 178]
| |
eo tempore, quo primum tua eximia et rara matheseos specimina, nunc in augustissimo famae theatro ubique collocata, mentis oculis penitius introspexi, in amore Te ac deliciis habui, Teque potissimum tanquam exemplar omnis virtutis et spectatae eruditionis mihi proposui, utinam felici augurio! Postquam vero è Clarissimo domino Schotenio, Amico nostro communi ac integerrimo, Tuae Claritatis candorem, et propensum erga omnes verae sapientiae studiosos affectum, potissimum erga illos, qui Cartesianis Manibus meritos honores deferunt, cognovi, nihil magis in votis habui, quàm ut liceret mihi aliquo officio Tuae Claritatis amicitiam et benevolentiam provocare, quâ si dignum me iudicaveris, faciam ut omnes intelligant, me nullius amicitiâ magis superbire, quàm Tuae Nobilitatis. Illam autem propter communia studia me facile assequiturum confido, nempe propter Analyseos Speciosae amorem, cui Tuam Nobilitatem dediditissimamGa naar voetnoot1) esse, quâque adminiculante admiranda cottidie Te patiare, facinora, omnes cordatiores norunt. Eandem ego tanta fidelitate, tanto fervore â Clarissimo domino Schotenio hactenus hausi, et adhuc dum haurio, ut mihi sequentium annorum decursu largam exinde messem, et Tuae Nobilitatis exemplo excitatus, honestam mihi ambitionem, gloriam nempe apud Tui similes cordatiores viros pollicear. Si tamen unquam eò me pertingere posse auderem sperare, quò Tua Nobilitas felici molimine iam pervenit. Sed ut desint vires, in magnis tamen voluisse sat erit, et tua nihilominus trophaea, non secus ac olim Miltiadis Themistocli, somnum meis oculis excutient. Quodsi nihil amplius officere possum, annitar tamen in id omni ope ac studio, ut dignus Tuae Nobilitatis admirator et amicus existam. Interea, ne tibi multis verborum lenociniis gravis sim, aut tuis sublimioribus musis infestus, hic desinam, ubi prius maiorem in modum â Te, Nobilissime Vir, contendero ut eo candore et affectu, quo antehac aliorum labores aestimavisti, meos quoque liberales conatus tenuia genuinae Philosophiae speciminaGa naar voetnoot2) suscipias, nec doni, sed animi aestimatione tenui munus metiaris. Ego enim cum ob virtutem morumque temperiem, tum eruditionem Te et colere iam coepi, et colam; dum memor ipse mei, dum spiritus hos reget artus. Quod si hosce exiguos conatus Tibi, Virorum Nobilissimo, et his literis inprimis imbuto non displicitura intellexero, est quod gaudeam, et de quo mihi valde gratuler. Ego demum te Nobilissime Vir, Supremi Numinis patrocinio ad prosperrimos omnium rerum eventus commendo, teque diutissimè salvere iubeo. Vale et Fave Tuae Claritatis et Nobilitatis observantissimo Danieli Lipstorpio. Art. lib. mag. Dabam Lugduni BatavorumGa naar voetnoot3) an. aevo vulgaris 1652. Kal. Aprilis. | |
[pagina 179]
| |
A Clarissimo et Optimo domino Schotenio plurimam Tuae Nobilitati salutem adscribo. Quod si otium sit Tuae Nobilitati paucis verbis suum mihi affectum vicissim obsignare, poterit modo domino Schotenio literas mittere.
In legendo ut Tua Nobilitas errata in frontispicio libri notata praemittat, vehementer rogo.
Viro Nobili, et Praecellenti Dn. Christiano Hugenio, Geometrae et Philosopho acutissimo, Domino, et Favitori plurime colendo In
S'gravenhaag. |
|