No 113.
Christiaan Huygens à G. van Gutschoven.
[17 janvier 1652.]Ga naar voetnoot1)
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Gutschovio.
Ex quo coram tui videndi copia fuit Gutschovi Clarissime, quae mihi semel tantum felicitas obtigit, continui me ne scribendo studia tua interpellarem; nunc vero ex occasione paulo confidentior factus non diutius tacendum esse putavi, et habiturum te quod imputare posses, nisi cum amicis caeteris fieres inventorum meorum tijrocinij particeps. Theoremata igitur mitto pauca numero sed quibus editis volui Geometris horum temporum innotescere, prius quam alius ea mihi praereptum iret. Fortassis autem magis proposito meo conducet hoc quod posteriori parte libelli additamentum subjunxi. Ἐξετασιν dico ejus Quadraturae quae prodijt à Patre Gregorio à Sto. Vincentio, de qua inter alia sermonem mihi tecum cum hic esses fuisse recordor. Existimo hoc scriptum à pluribus expetitum iri tum propter celebre antagonistae nomen tum quod impensius plerumque disputationes hujusmodi et dissidia homines sectantur quam liquidam veritatis ipsius cognitionem. Breviter modo hanc confutationem institui, et praecipue in hoc operam dedi ut ipsi Patri Gregorio in veriorem sententiam transeundi necessitatem imponerem. Quod si contra quam opinor persuadere ipsi nequivero, reliqua mihi spes erit in peritiorum examine, tuo tuique similium. Nam tantum quidem effecisse me scio, ut nemo prius inventa Patris Gregorii quam à veritate ipsum aberrasse sit intellecturus, de me meisque hactenus, at nunc quoque inquirere liceat quid vos istic rerum agatis, semper enim te ijs rebus intentum credo de quibus rescire expediat omnibus. dixisti mihi non paucis te commentatum esse ad Cartesii Principia; et proculdubio adhuc multum ijs ex illo tempore accrevit. Omnia ista publico invidere non debes, Vir Clarissime sed maturare ut quam primum prodeant in lucemGa naar voetnoot2) nobisque lucem afferant. Quod si necdum operi finem
imposuisti, nihil tamen vetat quo minus aliqua saltem amicis impertias. De natura et legibus motus occurrentium sibi mutuo corporum quas Cartesius regulas tradidit, ad eas demonstrationem accommodasse te ajebas. Certè magnum operae