Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 28.
| |
[pagina 61]
| |
sese fatigant, nusquam se firmiter sistunt et pauca stringunt. Lectionem graecamGa naar voetnoot1) illi publice audiendam non puto, nec, si velis, cum fructu poterit. Hora decima melius posset collocari. Quod si igitur hac methodo procederet. Hora sexta plerumque surget, ad semi-octavam Iuris pridianas lectiones repetat et relegat: Hora octava Dauberum audiat, quem virum permagni aestimo, quia in illo multa simul conspirant ad promotionem juris et jnter reliquos Professores jnculpatissimâ vitâ studiosis praelucet. Nona destinetur audiendo Bornio qui hactenus tantum semel in philosophicis legit, est enim valetudinarius. Decima privatim exercitiis domesticis jn Ethicâ vel Oratoriá, ad quam videtur cum affectu quodam propendere. Vndecima Dauberus illum privatim cum BerckioGa naar voetnoot2) domi sua exercet; et quanquam illa historicae lectioni sit destinata, tamen salvo tuo judicio plus a Daubero qùam pro hoc tempore a Philemone discet. Pomeridiana secunda Pellius audiatur, ad 5am deinde respiret, reliquas det Collegio juris privato vel mathematicis exercitiis: post coenam cum meo Frederico Iurisconsultum agit. Occasio tam prona in jure non est negligenda apud illum Professorem, qui jn antiquitates Romanas suos cum delectatione penitius jntroducit. Indoles eius mihi perplacet, nam supra suam aetatem et reliquos gravis est, nec peccat multiloquio nec jnconditis gestibus aliis malo est exemplo. Aliquoties illum jnvitavit Drossardus,Ga naar voetnoot3) etiam alij, hodie Crockius, et nulli gravis, omnibus gratus a me pro merito suo aestimatur. Communicato cum DD. Curatore Riveto consilio, illi in subsellio professorali cum Baronibus, Stanhopia,Ga naar voetnoot4) HauwardoGa naar voetnoot5) tertium assignavi scamnum, ut siquando nostris vult jnteresse concionibus, habeat stabilem et honoratum locum. Vtinam eandem de reliquis spem concepere possem. Duo illi Roterodamenses prorsus moribus ἄγροιϰοι sunt, et vix ac ne vix quidem latine loqui sciunt. Dummodo tamen Pro-Regens aptus sit ad suam spartam cum jncolumitate ornandam, non despero de illorum profectu. Progredior paucis ad communia. D. Professores desiderant, ut vestra prudentia, Celsissimorum Principum favor nobis jmpetret proprium forum, et tutos jn | |
[pagina 62]
| |
circumvicina loca pro studiosis excursus: Si accedat vectigalium jmmunitas, magnum habituri sumus confluxum. Omnia hactenus hic tranquilla.
Tuae Amplitudinis addictissimus omni affectu cognatus L.G. van Renesse. 16 Januarij Bredae.
Sigillum Illustris Scholae desiderat Waesbergius, ut secundum illud sibi typis curet confici, quo opus habet in edendâ Historiâ inaugurationis et alijs libris. Mijn Heer Mijn Heer Constantinus Huygens, Ridder, Heere van Zuylichem, Raet, ende Secretaris, van Sijne Hoogheijdt, Curator van de Illustre school ende Collegie van Orangien te Breda. Per amys s Graven-Hage. |
|