Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– AuteursrechtvrijAulus submersus.IN fluvium praeceps potu gravis Aulus obivit:
Seriùs affusis vina repressit aquis.
| |
In sutiles autores.IMpraegnata vides faedo laetamine Tellus
Ut lepidas florum reddat honore vices.
Non ita Scriptorum plebs ingratissima: pasti
Floribus infami stercus odore cacant.
nec tamen hos quod Tellurem pro stercore posco:
Hoc peto, nil saturos edere quam quod edunt.
| |
In obitum Cl. Salmasii.CRedere Musarum decus immortale deumque
Mortalem superos sidus adisse novum;
Credere inexhaustam divinae mentis abyssum,
Credere cui par est nulla fuisse penum;
Credere cui sua non aequent oracula Delphi,
Infelix tripodem Leida silere tuum;
Credere quot loculis quantosque Academia condit
AEternis unâ morte perisse libros;
Ereptum Batavis Gallorum credere Solem,
Hoc est extinctum credere Salmasium.
| |
[pagina 390]
| |
In I. Iacobi Chifletii de Ampulla Remensi
| |
De Clavicymbalo, cujus praecipuae partes sunt Setae suillae,
| |
In effigiem Christinae Reginae
| |
[pagina 391]
| |
Septentrionis horror est, Austri stupor,
Amor Occidentis, Orbis Eoï pudor,
Sol alter & Coeli & Soli. quid amplius?
Christina Rex. quid amplius? Gustavia est.
| |
In eandem.AUriga Coeli exorbitat, fallunt rotae,
Delirat aether, Sol soloecismum facit,
Arctous ardet, Eöus est in ultimo
Septentrione, quamque mater hactenus
Natura nescit, Solis umbra est quod vides.
| |
In eandem effigiem.
TAlis in Arctois regnatrix magna pruinis
Pallados & Chartium grandis alumna nitet.
Talem se populis praebet Christina videndam,
Filia victoris, non minor ipsa, Patris.
Ille quidem fractum toties bene contudit Istrum;
Et domuit ripas, turbide Rhene, tuas;
Christinae communis amor venerabile nomen
Quamlibet amotis gentibus esse facit:
Illam suspiciunt, illam qui bella gerentem
Gustavum populi non timuere, colunt:
Dixero pace tuâ, qui nunc, Rex, incola coeli es,
Latius imperium te Filia Patre tenet.
Const. Hugenii F. | |
[pagina 392]
| |
Fortunata Clades
| |
Idem.HEu grave naufragium! cur heu? felicia certè,
Non haec digna gravi damna dolore puto.
Servatis centum sociis, em judice, lucrum
Grande sit & centum deperiisse rates.
| |
Idem.NAufragium in portu non portu naufraga
Fecerit infelix una nec una ratis.
Invitâ pelagi rabie vectoribus ipsis
Constitit in media peste reperta salus.
Quisquis es, immeritâ nostras detractor arenas
Naufragii properas depreciare notâ;
Litoris Hollandi statio malefida carinis,
Esto, sed est civi non malefida suo.
Fecimus id damno lucri: quà pupìs & una &
Altera, bis centum non periisse viros.
| |
Prono Mosellâ navigans mense Septembri.NIhil Mosellâ floret elegantius,
Quòcumque vultum flexeris, pleni Deo
Montes loquuntur succulentum gaudium.
Hilares, Amici, transigamus hos dies;
Utrimque navigatur inter pocula.
| |
[pagina 393]
| |
In Ausonii Mosellam. Ibidem.SUbscribo, vir magne, tuis meritòque libensque
Grandibus augusti fluminis elogiis:
Omnia dixisti verissimus, omnia quadrant;
Obstrictus pleno jure Mosella tibi est.
Si quà Pictorem tamen aut egisse Poëtam
Visus es, atque omnem non meruisse fidem,
Visus hes hoc ipso, quòd quantum utrimq; Mosellae est,
Laudibus apparet grandius esse tuis.
macte vel hac Famâ; primus de gente loquaci
Ausus es & veris inferiora loqui.
| |
In Augustam Trevirorum, longâ belli calamitate
| |
Epitaphium gasparis Duarti.DUartus hìc, hìc alter Amphion jacet,
Quem quae canendo saxa vivus moverat,
Adhuc sequuntur. Nempe qui bustum tegit,
Huc ipse se congessit auditor lapis.
Dubitas, Viator? Me vide, me, quod fleo,
Majoris instar aestima miraculi,
Magnae viri virtutis & scientiae
Stupore quondam, nunc dolore saxeum.
| |
Ad Schurmannam, Coloniae, ut tum credebatur,
| |
[pagina 394]
| |
Sive viam prior ostendit Dux foemina facti,
Sive rati cursum Fata dedere meae,
Vicimus, & Batavos quamvis invita videbis,
Quemque libet, vel quem non libet, Hugenium.
Miraris, miranda? Vide quae gessimus olim
Audaces modò non inferiora viri.
Scilicet hìc fugias quem non effugeris olim,
Nec Persa inter tuta nec AEthiopas?
Colon. Agripp. Septembri. | |
In obitum Balzacii.OCcidit, audi Rhetorice, neque nesciat ipse
Livor, in hoc alio Tullius orbe novus.
Hei mihi, dissidium infelix, quam saecula linguam
Nulla tacere velint, Fata vetare loqui.
| |
Epitaphium ejusdem.GRatiae ad hunc tumulum, quod apud Phaetonta sorores
Aureolis faciunt fletibus officium.
Uno plorantes variant discrimine turmae;
Nempe quod haec Fratrem lugeat, ista Patrem.
| |
Mulier masculus.MAs minor est Mulier, mentem seu membra putemus:
Ergo vir est mas & masculus est mulier.
| |
Eucharistia.ADsum vocanti, accumbo, quando sic jubes,
Vocatus hospes hospite indignus Deo,
Nec mens repugnat, nec rebellem spiritum
Adversa Coelis armat obstinatio
Si quâ repugno parte non sanus mei,
Has inter, has perennis est dissensio,
(Quam quando pace, pace compones tuâ?)
Corpus tuum, Redemptor, & corpus meum.
|
|