Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
[pagina 387]
| |
Catella veneno casu sumpto interempta.DElicium Domniae parvo non magna trimestri
Pasta siligineo pane Catella fui:
Ossiculis, ne sulphureae de fauce Mephites
Halarent, vetuit cura severa frui.
Taeduit ingenuam duro bona fercula victu
Perdere, cui micas esse, nec esse foret.
Jamque adeo vitae finem vix nata molestae
Et properae statui mortis obire diem.
Displicuit laqueus; nec, si placuisset, habebam
Quadrupes officio quae foret apta, manum:
De gladio desperavi, nec, ut Arria Poëtam,
Alloquio dominam sollicitare fuit.
Restabant scopuli caligantesque fenestrae;
Has quoque custodes inter adire vetor.
Suspirata diu tandem Fortuna miserta est,
Et facilem casu fecit ad astra viam.
Astra loquor, quid ni astra loquar? quo Sirius ardens
Ivit, & informes, magna minorque, ferae,
Hùc me proripui sumpto generosa veneno;
Hìc mico, & hoc merui sic pereundo decus.
Vos terrae quas deserui, superate timorem,
Prodigii incussit quem modò phasma novi:
Nempe quod insolito nuper fulgore comatum
sidus ab ignaris visitur, hoc ego sum.
| |
Ad inaugurationem Vitaulii quae extas
| |
[pagina 388]
| |
Casus, per omnes Belgii casus mei
Perstare Dii meum velint Vitaulium.
| |
In Obeliscum Vitaulii, fulmine prostratum.SAxea Pyramidum sileat miracula Memphis,
Invidiâ Coeli lignea digna fuit.
| |
In substitutam illi speculam.TAnti flamma nocens, tanti est Iovis ira; quod olim
Coeca Pharos, nova nunc & Pharos & specula est.
| |
In eandem.ACcipe quod seros nolis nescire nepotes;
Quattuor unum obelon casu peperisse obeliscos.
| |
Ad Gelliam.IMposuisse tibi infidos causaris amantes
Illecebris pacti, Gellia, conjugii.
Ambigo de pactis: haec saltem justa querela est,
Gellia, se totos imposuisse tibi.
| |
In Vindicias Maris liberi Theod. Graswinkelii.QUod Africano Poenus invicto fuit,
Quod Grotio Seldenus invictissimo,
Burgas fatetur esse Graswinkelio.
Si vapulare tertio cui vacat,
Armatus adsta: pruriunt pugni graves
Pugili Batavo. Nemon' est? nemo, hercule:
Latent Britannus & Ligur; nec lampada est
Qui traditam, triariis fractis, petat:
Silentium Terrâ, silentium Mari,
Et Halcyonia fecimus. Tanti est duos
Bis impetitae veritatis vindices,
Fisci patronos patrii fortissimos,
Duos Batavos ore libero, duos
Mare liberum adstruxisse liberos mares.
| |
[pagina 389]
| |
In effigiem Ioannis Burckardi Wetzelii,
|
|