Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– AuteursrechtvrijΧΑΡΙC ΑΧΑΡΙC.AB inde primae litis incunabulis
Quae foeda Divas hactenus Matres necat,
Sarcire Pacem noctibus totis meis,
Totis diebus (quo labore, Diî sciunt)
Successu iniquo (cur iniquo, homines sciunt)
Conatus ore manuque constanter fui.
Conatus autem quâ viâ, quibus modis?
Ipsis iisdem quas querelarum pudor
Et fas & aequum & ipsa tandem veritas
Faustos bonosque utrique dictat partium.
Quid porrò me fit? quas utrimque gratias,
Princeps amoris autor & concordiae,
Quam utrimque laudem, quale praemium fero?
Est ubi luto testâque vapulo, est ubi
Injuriarum penè plaustris obruor:
Vocor quod esse nemo me dixit bonus,
Negor esse quod fuisse me dicunt boni,
Quod desiisse pessimi mortalium:
Cogor renasci natus, ut vivam novus:
Fit veritati vis, ut & fiat mihi.
Hac, scilicet, mercede desudavimus,
Hoc Pax ligari gestiat coagulo,
Hoc fortè fulcro, si labascit, non cadet,
His dira diris fascinata factio,
His longa pestis expiata victimis
| |
[pagina 381]
| |
Serenitati publicae sternet viam.
Esto, & miserti hoc lege quâvis Diî velint.
Mihi nemo curam sanus invideat mei.
Procul protervi, & omnis in pravo siti
Moderna mundi faex, nihil vobis volo
Commune mecum; taedet insolentiae
Calumniaeque praepudendarum artium,
Quibus (zBritanna Mater, excipio libens
Meritòque nescium doli numen tuum)
Quibus innocentem persecutis nunc quoque
Caussas nocendi pace consumptas dolet:
Libet interesse saeculo, non huic meo,
Non huic subacto fraude; proximo libet,
Quod, si qua vatum est praescientiae fides,
Aureum futurum nunciat sidus novum.
Pupille Princeps, regium pignus, Deûm
Propago, germen aureum, frutex
Beate, flos de flore Nassavio, spei
Culmen Batavae, grande sidus phosphorum,
De cinere Phoenix patrio terris date,
Qui quod cietur fluctuum damno tuo
Beatus hàc es hactenus quod nescias,
Appello puros innocentiae tuae
Fontes gravatus: quando tam felix dies
Patriae micabit, quâ loquentem te virum
Et gesta Patrum ruminantem sedulò,
Et gesta Matrum ponderantem sobriè
Plaudens videbis; liberè dicas rogo
(Si fortè mecum sentias quod nunc boni)
Divae Parenti, Manibusque item meis
Et posterorum, si quis est, superstiti,
Iniquitati rem fuisse proximam
Ingratitudinique congruam nimis
Male consulenti velle, consilium sequi.
Spondes, ocelle noster, an modo non negas?
Spondere responsurus interim siles;
| |
[pagina 382]
| |
At quasi loquare: nempe risus verba sunt,
Nativaque à Parente utroque suavitas.
Hac spe resurgens, hac fide nixus fidem
Decusque honesti nominis salvum ratus
De caetero Tecum loquar, donec loquar,
Et, cum loqui desiero, denuò loquar,
Qui, quando falli non potes, vides, vides,
Fallamne, quem falli vetas, fratrem bonum?
Fefellerimne vel malum sciens volens?
Pacemne procuraverim an turbas magis?
Age, qualis illa est cumque quam posthac feres,
Ut veritas calumniam victrix fuget,
Fer ante finem saeculi sententiam,
Tremende Judex judicum, Deus meus.
| |
Ad Foederatos Ordines pro Pace Domus Auriacae votum.BElla per Auriacas plusquam civilia Matres
Instaurata, malis laeta, nefanda bonis,
Audit, & auditor vult non audire videri
Belga *******
Credimus, an somni sensum deliria fallunt?
Unica tam foedi nec mala caussa mali est:
Unicus in cunis Aviae canit atque Parenti
Classica qui vixdum vagiit Auriacus:
Mille Puer votis Patriae datus, aureus infans,
Regia de coelo lapsa propago Deûm,
Pace facem belli mediâ quatit inscius, in se
Saevit & haec in se debilis arma ciet.
Quaeritur, & charo vehemens de pignore pugna est,
Utrius illustris cura Minoris erit,
Utra reget Puerum, sub utra Tutrice tenellus
Certiùs augustis par sit iturus Avis.
Sanguinis, heu pietas! duro sub judice lis, &
Nutricum controversia facta fori est.
Mater ait, meus est; sine me nec lucis haberet
Usuram, sine me quantulus est, nec erat:
| |
[pagina 383]
| |
Quae mihi materni solamen dura doloris,
Quae rapiant partus barbara jura meos?
Altera ait, meus est; sine me sine Patre fuisset:
Sit meus hic pater & non meus iste Nepos?
Denique quis fugiat salvâ ratione fateri
Quantum materno parestet anilis amor?
Intercedit anus melior, Natura, meique
Clamat, & ante omnes, alea judicii est.
matribus hunc ego, pro sublato Patre, duabus
Trado: sit hinc Aviae, hinc Matris, utrimque suae.
Porrò quid? exciderunt animis celestibus irae?
Quin gravior partes aestus ad arma rapit.
Tandem, Patria, & hanc procerum generosa corona
Quae regis, officii tempus adesse tui,
Tempus adesse puta, quo ne Pax publica belle
Sordeat, & bello deteriore, tuum est.
Invitum qui servat idem facit occidenti;
Et si pugnantes quis patiatur, idem.
Hactenus Auriaci res sit tutela nepotis
Publica, ne nostri mors sit amoris amor.
Nec libeat certè Patribus malè Matribus esse,
Et malè non gnaro litis & innocuo.
Cura Deum Dii sint; ut quae concordia Divos
Vinxit, item Divas vinciat Auriacas.
Credite Nassavios hoc mecum poscere manes,
Credite, Tutores quos habuistis, Avos.
| |
Pastorum Hagiensium Icones.Lootii.QUi tibi de plumbo, Looti, grave nomen inersq;
Plumbeus aut fati nescius imposuit,
Ille quidem rubeat quo nunc rubet ista rubore,
Quae tam dissimilem te tibi dextra facit.
Nempe tui, quocumque tono, quocumque boatu,
Ingenii flammam syllaba nulla refert:
| |
[pagina 384]
| |
Quantò segnius eloquii, quo templa tremiscunt,
Exhibeat fulmen muta tabella tui!
| |
Strezonis.STrezonis iste est vultus: adderem pii
Et eruditi, laude detritissimâ,
Et plura quae de plurimis dici solent,
Nisi esset hìc inutilis praeconii
Quodcumque nunc cuicumque dant mores mali,
Et caeca scriptitantium nugacitas.
Ama tabellam, Lector, & sit hoc satis,
Supplente lapsum saeculi doctâ manu,
Vidisse quem no nvideras, Chrysostomum.
| |
Triglandii.ISta quidem magni proles venerandad Triglandi est,
Artifici quando fas sit habere fidem.
Nescio an hic habeas, Lector; me conscia veri
Incertum ratio reddit & ambiguum.
Diceret haec certè, si fari posset, imago,
Et capiti canos adderet, esse Patrem.
| |
Technaei.TEchnaeus hic est, & silet: quid est, LEctor,
Velis viri facundiam simul pictam?
Fatetur illam Pictor optimus nullo
Colore, nullis posse penicillorum
Technis referri, quippe qualis insurgit,
Qualisque blandos volvit ore sermones
Technaeus, hìc est, ipsa lenitas, ipsa
Frontis benignae cum lepore majestas.
Quid attinet non posse, quod nequit, vivam
Fari tabellam, quando nempe Technaei
Vel saevientis, qui silentis est, vultus?
| |
[pagina 385]
| |
Lindani.SEria simplicitas, Pietas quo pulchra colore
Ingenua est, concors moribus eloquium,
Vita Spei, vitaeque Fides, & sanctus honesti
Pastorum populo conciliantis amor,
Singula quam cernis tabulâ congesta niterent,
Si, quantum Coeli gratia, posset homo.
Jam cave Lindanum credas hac vivere telâ,
Quando nec haec vivi theca nec umbra viri est.
| |
Sterremontii.HIc es, & hìc non es, Praeconum acerrime Praeco,
Os inter templi lumina sidereum.
Esse probat vultu pictor, no nesse probaret,
Quae, se cum nequeat prodere, lingua silet.
Praesagi infantem melius pinxere parentes,
Nomine commonitum, quod facis, astra loqui.
| |
Ad universos.HAEc ego de veris veri Praeconibus ore
Veraci vero proxima verba dedi.
Proxima cum dederim, quando propiora nequivi,
Immeritus verbis verba dedisse ferar,
Nescio quis palpum color aut pigmenta decerent;
Fallor, si didici fallere, primus ego.
Falsa facit semper mendacem fama poëtam:
Est ubi, qui possit fallere, nolle potest.
Non hìc me voluisse probas non false character:
Audiat hoc si cui fortè poëta vocor,
Audiat auditor tantorum quisque virorum,
Si sit Pastores fallere, nolle gregem.
Denique vos, grandes animae, vos, clare sacerque
Senio, sex nostrae sidera fixa rati,
| |
[pagina 386]
| |
Vos testor sine fraude piâ, sine laude malignâ
Εκ μυελοῦ ψυχῆς, qui loquor ista, loqui.
Si fallo, si fallo sciens, si subdolus autor
Parco vel hìc verum dicere, poena placet,
Poena placet noxae quâ non mage noxia, verum
Vos quoque de vitiis dicere nolle meis.
| |
Ad Franciscum Iunium linguae Saxonicae indagatorem
| |
Ad Schurmannam, Delphis commorantem.HIc es & hìc non es, Schurmanna, & fallis amica
Hugenium, & fallis virgo Casembrotiam?
Poeniteat facti; fraus haec, fraus improba, fraus est,
Cujus te doleat Voetius esse ream.
Offero prandiolum, caenamque, domumq; quid ultra?
Offero Musarum quidquid in Hugenio est.
Sin perstas in fraude, cave: quem decipis Hagae,
Te quoque Trajecti fallere, falsa, doces.
| |
Ad Posthumum.POsthumus in re non lauta sic vixit, ut in re
Vivendum quâ nec lautior esse queat.
Mox canibus, mox magnifico consumptus equili,
Exhaustas queritur quas malè fregit opes.
Pauperiem quadrupes quod fecerit hìc, sit iniquum
Dicere: fecerunt, Posthume, quadrupedes.
|
|