Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
In effigies Regis & Reginae Galliae manu Schurmannae
| |
[pagina 377]
| |
Cerea nimirùm, quia melli proxima, ut hìc sunt
Mollia Reginae, mollia Regis erunt.
| |
In easdem.OMnia tentârat calamo, scalproque styloque
Omnia adimplêrat omnibus aequa manus.
Deerat adhuc magnos orbi producere Reges,
Deerat Reginas posse, & utrumque facit:
Et faciendi ultrò finem factura coronis
Ipsa coronatum Virgo coronat opus.
Este procul qui Schurmannam pro caelibe vita
Conjugii vultis velle subire jugum.
Conjugium sterile est prae nulli non hymenaeo
Virgineâ extanti fertilitate thro:
Ut pariunt multae pareret, puto, & Anna marita,
Ut paucae pariunt Anna Maria parit.
| |
Ad Schurmannam.ECcum, Virgo, tuas rauco sermone quotannis
Qui semel in Musas irruit Hugenium.
Quod nequeas vitare, feras patienter: ab usu
Fit leve, inexpertae quod leve non sit onus.
Denique dic de me quod quis de morte ferenda
Maximus arguto protulit ore virûm:
Mortis, ait (nosti quis ait) perferre dolorem
Si valeo, levis, &, si nequeo, brevis est.
| |
Ad eandem, in Geldriam iter faciens.ESt quod, Nympha, tremas, est quod, quasi fulmine nuper
Tacta, novi metuas non nova signa mali.
Hugenium, patriae telluris futile pondus
Exigit augusto nobilis Haga sinu:
Jamque adeò Trajectinas exactus Athenas
Tangit, Athenaeo proxima tecta tuo.
Ecquid ab ingressu jam jam propiore molestos
Te quoque vicinam credis adire pedes?
| |
[pagina 378]
| |
Pone metum secura; Deos fortuna faventes
Praestitit, & Musis otia plena tuis.
Seu nos ipse pudor, seu nos reverentia grandîs
Imperii invitos auferat, auferimur.
Hugenium (hoc tantùm; ne te vel verba morentur)
Quem venisse modò, mox abiisse scies.
| |
Ad eandem redux.FUgi nuper: an hic fuerit pudor, an vis major,
Ambigo: si benè rem pondero, utrumque fuit.
Nunc procul & pudor est, procul & vis major & Aulae
Assiduum, compes aurea, servitium.
Libera per vacuum pono vestigia; quò me
Fata ferunt, quò me ventus & aura, feror.
Et feror, en, Fatis, aurâ ventoque secundis,
Quò si saepe ferar, saepiùs ire velim;
In Musas, mea Musa, tuas: ignosce molesto:
Aut levis, ut monui, est, aut brevis iste dolor.
Quòd si tam superos habeas in vota benignos,
Ga naar margenoot+Ut mea se nobis tertia jungat Olor,
Quartus erit Cycnus, quinto fortassis amabunt
Voetius, & sexto Frater adesse loco:
Septima ne jubeas accedat lingua, nec auris
Septima; sat seni musica turba sumus;
Et faciam, si quid possunt mea Carmina, dicas,
Hei mihi, quàm levis est, quàm brevis iste dolor!
| |
In obitum Renati Cartesii.OCcidit, accenditque diem Titania lampas;
Cynthia dat Coelo quod negat atra jubar;
Nocte micant quae manè lavantur in aequore stellae;
Phosphorus Eoum sidus & Occiduum est;
Humor humum tegit & siccae reteguntur arenae,
Unda per alternas itque reditque vices;
Semina putrescunt, quò de putredine truncus
Exeat, & foliis arbor opaca novis:
| |
[pagina 379]
| |
Denique, si qua fides Arabi est, in morte renascens
De proprio quaedam fomite surgit avis.
Circulus est Natura; labant robusta, resurgunt
Lapsa, reviviscunt mortua, sicca virent.
Hei mihi! quòd rerum series, quòd publica Mundi
Deficis in solo regula Cartesio:
Cuncta renascentur quae nunc cecidere; Renatum
Nulla renascentem saecula restituent.
| |
In eundem.VIderat in Teris quae nemo viderat inter
Prodigia in Terris maxima prodigium:
Viderat omne Chaos, perviderat intima rerum
Ipsâ naturae lampade Cartesius;
Viderat haeredem Gustavi denique, & omni
Clarius Eoo sidus hyperboreum:
Non poterat restare nisi post saecula Coelum,
Et post Christinam Christus; ad hunc abiit.
| |
Ad quendam.STultus es, aut certè nemo te veriùs esest,
Si quidquid simile est, protinus esset idem.
| |
Epitaphium pueri formosi.QUi pueros puer inter erat pulcherrimus omnes,
Hic secùs, hic caecus, hìc situs, hìc situs est.
| |
In sex Fastoram libros à Claudio Bartholomaeo
| |
[pagina 380]
| |
Una deest; quae te nascentem magna dierum
Nasoni potuit substituisse tuo.
Insere te Morisote tuos Romane Quirites
Inter; inexpletum te sine carmen hiat:
Illa tuis laudem Fastis adscribet, honorem
Illa dies, quem non destruet ulla dies.
|