Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
In obitum Fr. Spanhemii
| |
[pagina 368]
| |
Quem quae surripuit Belgis injuria fecit
Criminis aeterni se Libitina ream.
Me quoque tam crudi feriit violentia fati,
Me quoque substravit tanta ruina sibi;
Et volui & potui maestum mea numina Carmen
Poscere & ad fletus addere verba meos:
Sed malè cum fletu verbis convenit, & ipsos
Saepè reluctantes obruit ipse modos.
Quid lacerum porrò immites laceratis amici,
Quid miserum simul & cogitis esse pium?
En ego qui magnis olim mea lilia bustis,
Et quae posset amor dona jubere tuli,
Hic sileo, hic rigeo: magni se nempe dolores
Expediunt; loquitur luctus; at horror hebet.
Horreo cum tenebras video, quibus obruta nuper,
Principe sublato sidere, Terra latet:
Horreo cum doceor quae tam coelestia Coelum
Sub Coelo voluit vivere, posse mori.
Scribite quae tanto non inferiora sepulchro
Carmina non uno par sit ab orbe legi:
Scribite queis animi tantam praesentia cladem
Sustinet: officium non facit ista manus.
Si facit, hoc ipsum quod ames fecisse litura est,
Et genitas visa est non genuisse notas.
Nempe quid excudam, si, quae vix erpere possint,
Hic ubi sunt lachrimae sepia, verba natant?
| |
Epitaphium Obesi.CRassus in hoc tumulo est: quo vespillone sepultus,
Ne cura: nec opus nempe ligone fuit.
Ipse viam casu faciens descendit, & istam
Quâ tegitur proprio pondere fregit humum.
| |
Iulia pudica.IUlia poscenti Fabio quod dicere nollet,
Subdita, ait, Patri, dum fuit ille, fui:
| |
[pagina 369]
| |
Conjugis imperio nunc pareo: si quid honesti
Exigis, hunc audi: Si volet ille, volo.
| |
De Maevio.TAm chara conjux Maevio, tam chara item
Natalis Haga est; ut videre hic mortuam
Se malle juret conjugem, quàm si Deus
Ubicumque habere siverit non mortuam.
| |
In Schurmannae novum Studium linguae Aethiopicae,
| |
Ad ipsam.HAnc ego currendo fudi, Schurmanna, Poësin,
Dum jam non rota sub vate, sed esset equus;
Esset equus, qui me de vestra quattuor horis
Pallados Hollandaea sisteret ante fores.
Forsitan hos si tu numeros cum tempore confesr,
Pegaseum quid, ais, quadrupes iste fuit.
Nescio quid fuerit, ego me nova dona ferentes
AEthiopes comites credo habuisse tuas:
Jamque adeò vetus est non falsa paroemia: semper
Africa quae monstri quid parit, hic peperit.
| |
Inscriptiones villae Clarivii, Clarenbeeck. In gratiam
| |
[pagina 370]
| |
Fallor ego, nisi jam dubitas, pellucida, clara,
Candida plus horum pectora sint, an aquae.
| |
I.
| |
II.SI quis in his pretiosarum nimis acer Aquarum
Investigator montibus erro fuit,
Si sudore madens & anhelo torridus aestu
Hoc festinavit fonte levare sitim;
Quò de febre putri vel de pleuritide laeva
Nec malè securus, nec malè potus eat,
Pro medico juxtà villa est; Clarivius istam
Illicò ut introeat suadet & instat Herus.
Abluet heic vitium qui, non de montibus istis,
Sed Rheni fertur fontibus esse liquor.
| |
III.VOcabis, hospes, hoc suburbanam domum,
Villam, Palatium, Casam, Praetorium,
Aulam, vel haram fortè, vel Gurgustium:
Non commovetur, pronus in laudem sies,
An factus ad convicium, Dominus loci.
Quidcunque sit, Clarivium est: quod ut scias,
Cum sylva nesciret loqui, provinciam
Edisserendi scilicet saxo dedit.
Originem Clarivii si non capis,
| |
[pagina 371]
| |
Origo fontis hujus, & Clarivii est.
Adhuc obhaeres? verte frontem; clariùs
Originem clarissimae dicunt aquae,
Clarique Rivi clara derivatio est.
| |
IV.VT mea quàm fuerint seri quoque cura nepotes,
Ut mihi me soli non studuisse sciant,
Audiat hoc opto coeli clementia votum,
Dum ruit hic rivus, ne rvat ista domus.
| |
In effigiem Renati Cartesii.CArtesii pectus vides, vides frontem?
Candore vel modestiâ nihil supra est,
Scientiâ nil par quidem. Exigis plura?
Stagira, si tamen Stagira, Naturam
Aspexit, aut inspexit; iste perspexit,
Perspexit ac detexit: Exigis plura?
Qui plura dicere me vetat, stupor dicat.
| |
In ejusdem nomen.REnatus iste quem videtis, hospites,
Renatus infans perperam dictus fuit,
Nulli secundus anet se mortalium:
Natus vocari, non Renatus debuit.
Natura nasci vidit hactenus nihil,
Ex quo renato surgeret Cartesius.
| |
Ad Schurmannam, num I. Secundi Sculpturam
| |
[pagina 372]
| |
Non liquet, & verò, nisi valdè fallor, honestè
Ociùs hoc factum nolle, negare fuit.
Indignata sequi, Virgo mea, credo Secundum es,
Ne sic fortè cui prima, secunda fores.
| |
In sequentia Epigrammata Trajectina Praefatio.VElaviae sabula, immensi, mea taedia, colles,
Terra mihi lassis semper arata rotis,
Nescio vos, neque si roger hìc quot millia, quis me
Vexerit aut equus, aut non equus, ipse sciam.
Gratia sit Musis, quarum mihi visa lepore
Colloquii longè maxima, nulla via est:
Gratia Schurmannae verò, quod Apolline socum
Abducto comites traxerit ipsa Deas.
Nec tamen has, fateor, comites, nec vidimus illam:
Solâ mente decem numina clausa tuli.
Credor, an hic, aliquis clamat, mendacia cudit,
Exit ab insano fabula vana penu?
Mentiar. hoc certum est, non haec sine numine, lector,
(Incipe, & invenies) quantulacumque geri.
| |
I.
| |
II. In Turrim ejusdem Templi.QUàm fuit helleboro dignus Babylonis ineptae
Sive tumor, dicas, sive phrenesis erat,
Quando quod hìc admiramur, si massa putatur
Terrea, nec primi graminis instar habet.
| |
[pagina 373]
| |
III.
| |
III.
| |
IV.
| |
V.
| |
[pagina 374]
| |
VI.
| |
VII.
| |
VIII.
| |
IX.
| |
[pagina 375]
| |
Ad Schurmannam, epilogus.CUrrigenos foetus, salebrosum carmen, & ipso
Frigore concretum, Virgo, Poëma vides.
Ne laeves oppone rotas, ne versibus istis
Exige par motus, par sit ubique tenor.
Cede locum vero, quàmcumq; volabile plaustrum est,
Ipsa via, ut vates, aspere, scabra fuit.
| |
Ad Franciscum ab Aerssen de Sommelsdijck de Legato
| |
In temeritatem nautae Roterodamensis, quâ, cum per ingentem
| |
Ad Schurmannam.IAnus adest: quid agis rerum, Schurmanna, novarum;
Ecquid ubi novus est annus, & Anna nova est?
Absit, & hìc tandem magnarum pausa laborum,
Hic studiis, Virgo, terminus esto novis:
Ne te more ferant patrio dum vita manebit,
Res Trajectinam velle movere novas.
| |
[pagina 376]
| |
Ad eandem.RUrsum Janus adest, rursum Zulichemus, Amica.
Rursus, ais, tecum Carmina, rursus hyems?
Mirari fuge, quae si quis, mirabilis una es,
Unde mihi rigido frigore vena fluat:
Obsecro te, credis miracula credere, si me
Credis ad AEthiopes posse calere tuas?
| |
In Hilligerledae campos, ubi Adolphus Com. Nassovius
|
|