Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
[pagina 362]
| |
Inscriptio modulaminum quae ad Cytharam produxi.DE cogitationibus, phantasmatis,
Larvis, chimaeris Musicis mentis meae
Sic cogitavi: quod velut Muscae volent,
Muscae susurro peritrepentes non gravi,
Tamen strepentes, quasq; cum suo velim
Captas susurro, si subinde praepeti
Stilo fugaces figier possint meo.
Has ergo fixi pauculas, minùs mals
Quàm quae bonarum saepe nomen occupant,
Quia transmarinae, sive, quod caput est, novae:
Ut, quae foris petita vel certè nova
Prae patriis plerumque vel prae non novis
Amare gentis error, an furor, est meae.
Vos, Liberi, quos veriùs, quos justiùs
Libentuisque nuncupo Gentem meam,
Meos ocellos; este nunc aures quoque
Toti paternae: audite, dum Fato placet
Non saevienti, audite, quae, cum non ero,
Non audietis: (nam quis olim mortuas
Captare non fastidiat Muscas meas?)
Audite, quae cum non ero, videbitis;
Videbitisque cum stupore mutuo
| |
[pagina 363]
| |
Non otioso, non ad haec nato Patri,
Si quando stivà avelleret fessas manus,
Ut otiosus fortè non ageret nihil;
Nihil improbè delectui, nihil probi
Neglectui fuisse; ne muscam quidem.
| |
Ad Schurmannam; cum in Frisiam Orientalem ablegatus
| |
[pagina 364]
| |
Ut fortè si timere quem posses fui,
Timere porrò tota totum desinas:
Nam, quae capis quod quisque, quod nemo capit,
Capis profectò, cur quis à Zulichemio
Valere quam salvere multò mavelit.
| |
Ad eandem redux.EN, salve Schurmanna, vale Schurmanna, viator
Dicturus, tandem nempe diurnus, adest.
Ne treme, promissis Batavè, Constanter inhaeret,
Alatumque pedem, quô modò venit, habet.
Quin, si fortè vel hoc tremebundae longum salve est,
Non erit alloquii tam grave syrma mei:
Quippe volando vale dicens, benè, semper, ubique,
Totaque & Hebraïcè, dico, valendo vale.
| |
In effigiem ejusdem.Parciùs admirare tui miracula sexûs,
Sive vir hos oculos, sive puella vides.
Anteit una aliquas aliquâ virtute puellas?
Anteit haec omnes omnibus una viros.
| |
In ejus Pinacothecam.CUm volet hoc Fatum (procul absis hora volendi)
Ut semel extremum clauserit Anna diem,
Debita nominibus tantis sua Marmora linque,
Nec tumuli pascat lumina vanus honor.
Hoc cumulo pascantur: ibi non viva jacebit,
Hìc, non viva, tamen viva, superstes erit.
| |
In gratiam Professorum Academiae Groninganae, ut
| |
[pagina 365]
| |
Tolle gravem Diis & patriae de corpore naevum,
Corporis augusti Diva, Groninga parens.
Non faciunt nec equum phalerae, nec purpura Regem,
Nec pars militiae creditur esse sagum:
Sed faciunt ad equum phalerae, nec purpura Regi,
Nec bellatori pondus inane sagum est.
Ipsa aliquid natura parens quod inutile dici
Non ferat, ornandis rebus ubique locat.
Barba viri decus est, pulchra est de vertice fusi
Virgineo ad talos unda capillitii,
Tolle mihi fasces, Academia, tolle cathedras,
Aut quo de populo non habearis habe.
Denique si nullis vinco rationibus, audi
Hoc unum, & Patriae quam potes affer opem:
Tota, vides, odiis ardet civilibus: ut sit
Arma cui possint cedere ,sume Togam.
| |
In idem argumentum.QUidquid erit, quemcumque dabit Deus his quoque finem,
Seu Toga procedat, seu non Toga, senio dexter
Exeat, an pravo damnosa canicula talo:
Vicimus & victi vates, nec inutile carmen
Scripsimus; est etiam perituris gratia chartis.
Vendentur melius pretioso thura cucullo,
Et, si doctores careant, curasse juvabit
Ne Toga cordylis vel penula desit olivis.
| |
Academiae Groninganae damnum ex calamitate publica.DUm lis perennat, dum Rei pars publicae
Parti repugnat, dum vacillant cardines,
Dum Civitas quod vult negat, quia vult Ager,
Dum vult Ager, quia Civitas, quod vult, negat,
Peccantque partes intùs & peccant foris,
Immunitate, jure, proemio, Togâ
Caret Professor; Codicum immortalium
| |
[pagina 366]
| |
Augmenta cessant; ossa, de Cadaverum
Dissectione relliquus doctè labor,
Dignus Theatri luce, dignus ultimâ
Longaevitate, non habent ubi pedem
Erecta figant. Bibliothecam putas
Id, Hospes, esse? triste Coemeterium est.
Abi stupore, abi dolore percitus,
Patriaeque Patres quò sapiant mone truae,
Discordiam, quae patria est, & est Patrum,
Vexare vivos, & nocere mortuis.
| |
Principis eòdem adventus.HActenus affligit Coeli discordia longo
Turbine, perpetuis imbribus omne solum;
Hactenus involvit Patriae turbata potestas
Omne soli spatium, moesta Groninga, tui.
Affulget placidae tandem spes certa quietis,
Et lachrimis aethram parcere in augurio est.
Aspice in Auriaco blandè ridentia vultu
Sidera, & hos oculos omen habere puta.
Fata soloecismo pacem & bona verba loquuntur:
Prodigio favet à vespere Sol oriens.
| |
In Bibliothecam Groninganam ubi sceleta Anatomica
| |
[pagina 367]
| |
In mortem Barlaei.HActenus humanas exercent somnia mentes,
Fabula Fons, & fabula Mons, & fabula Divae
Piërides, & larva novem pro Praeside divis.
Tolle manum tabulâ si quis decepte sub illis
Auspiciis egisse putas acture Poëtam:
Vanus adorandi titulos invasit Apollo:
Omnia Barlaeus fuit: omnia cum Barlaeo.
| |
De Physica Cartesiana, quae corpora in particulas resolvit.DEtumeat, cui fortè genas vesica sciendi
Grammatico tendit torva supercilio;
Detumeat, factusque puer, si scire laborat
Maxima, discat humi repere per minima.
Ecce novae fons Grammatices: Oratio constat
Partibus, at rerum corpora particulis.
|
|