Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– AuteursrechtvrijIn Eufrasiam meam Praefatio.NE lege me, cui mensa nitet meliore salino,
Nec cìbus assueto mollior ore sapit;
Ne lege me, moneo: non est quo lumen utrumque,
Non est alterutrum quo doluisse velis.
Imploranda fuit quae se vernacula virgo
Virgini & huic durum Musa probaret epos.
Talis danda fuit tali medicina palato,
Exegit Batavos aegra Batava modos.
| |
[pagina 358]
| |
Si tamen haec aliquis vultu dignare sereno,
Cui patriae non sit patria lingua meae;
Est ubi divertas; est quae delectet euntem,
Si piget ignoto flumine, ripa decens.
Invenies illic lapides Oriente petitos,
Liliaque Argivis Itala mista rosis:
Gustabis subducta sacris, extorta profanis,
Non nova consensu fercula grata novo.
Ut malè consutae pretium det fimbria vesti,
Ut, si displiceant ἔργα, πάρερχον ames.
| |
Ad Amicos.ERgo quod à veris potui miserandus amicis
Officii, à vobis, Optima turba, tuli.
Concussere domus nostrae suspiria vestras,
Agnovi gemitus vos gemuisse meos,
Vos lachrimis voluisse meis quasi fonte lavari,
Cujus amicorum nec gravis unda genis.
Sufficit, ultrices furias, quas, sentio, nostri
Vexato nimius subdere tentat amor,
Abdico: virtutis laesae patientia plagas
Rectiùs & victrix leniet ira sui.
Ultio, vera probi non est solatio: vera est,
Posse sibi innocuo dicere, non merui.
Ga naar margenoot+Facit indignatio versum, | |
Epitaphium Scorti.HIc Thais resupina jacet pro more: jacenti
Esto, precor, tellus, quod fuit illa tibi.
| |
[pagina 359]
| |
Fur è furca.FRegeram postes cuneis & uncis.
Par pari reddunt: geminis vicissim
Postibus frangor. Nihil est ab omni
Poste beatum.
| |
In Agyrtam.CReditus esse Patris, moecho patre natus Agyrta est:
Creditus Archiater aegros homicida necavit:
Creditus uxori tabulis favisse supremis,
Exhaeredatae transcripsit jura propinquis.
Non vixit malè, qui natus moriensque fefellit?Ga naar margenoot+
| |
In obitum Iohannis Bevervicii Senatoris &
| |
In F. Spanhemii Rectoratum Magnificum.QUaeritur, Henricus Rectorem fecerit, anne
Debita virtuti gratia Spanhemium?
Hunc certè, qui magna diu, qui maxima fecit,
Serò favor coepit dicere Magnificum.
| |
Ioci moderamen.VEnusta multos dictio, lepor summis
Natans labellis vellicante pruritu
| |
[pagina 360]
| |
Vexat silentes, mordet, urit, incendit,
Nisi excreetur cujus in faciem cumque.
At incidentis, inquiunt, joci gratae
Vices habentur; est ferire jucundum,
Est & feriri. Non negamus: hoc unum
Monemus: absit à joco nimium veri
Pungentis oestrum; lude molliùs, multùm
Refert, jocus sit incidens an incîdens.
| |
Studia conjugum.MOechatur & rem deserit domesticam
Maritus: isthaec prona negligentia est.
Moechatur & marita: sed quaestum facit;
Ni fallor, haec supina diligentia est.
| |
Ad Electorem Brandeburgicum pro Barlaeo.PRaedestinatum nempe Barlaeo fuit
Ducalis auri munus augustissimum,
Quantumque pondus aureis verbis fuit,
Auro rependi maximus Septemvirûm
Pro more jussit, pro decoro censuit.
At illud aurum quo sinu pressum latet,
Qua nube tectum nescit aureum diem?
Evanuisse fertur ut fumi solent
Fallentis aulae: Mercuri, non Solis hoc
Fuit metallum. Vindica nigrum nefas
Offense Princeps: quisquis infidâ manu,
Manu rapace vindicavit hunc sibi
Torquem scelestus, torque se dignissimum
Fecit nefando: pendat, hoc est, pendeat;
Et literatum quando delusit virum
Sublimis una longa fiat littera.
Si poena pendet, nec Poëtae fit satis,
Nec ille torques torque pensatur novo,
Cave poëtam: plumbeas iras gerunt
Pindi clientes, ferreis instant stylis:
| |
[pagina 361]
| |
Nec ira Sueci, nec strepentis Cliviae
Magis timenda est; digna res Epigrammate
Lacesset ultrices manus. Cave canes:
Latrant disertè: si furunt, mordent quoque.
Quae liberales Musa Principes colit,
Condonat ingratis nihil. Quid pluribus?
Caput rei est, non respicit, non suspicit
Praedestinantes illa, sed dantes Deos.
| |
Aulici Etymon.ORiginem τοῦ Aulicus caecutiens
Definit orbis perperam. Palatium
Aulam vocari disserunt, hinc Aulicos.
Mendosa, Critici, lectio: Palatium
Fatemur ultrò Principum dici domos;
Negamus Aululariam Palatio
Debere nomen; debet haec Aulae tamen,
Nec debet Aulae; debet, & non, Aulicus.
Ut judices, si debeat, cui debeat,
Quid Aula possit, Aula quid possit, vide;
Quando Aula poscit, Aula pascit Aulicos.
| |
Ad Barlaeum de nebulis Epigrammata scribentem.O Qui per mentis nebulas nebulose Poëta,
Carmina de nebulis non nebulosa facis,
Qui Mercatorem nebulâ perstringís & ipsum
Cum testudinea pac eMonasterium;
Si mea do, prudens, facundus, amabilis autor,
Si tua reddo tibi verba ,dicax nebulo es.
|
|