Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
[pagina 349]
| |
Ad Tessalam, de Barlaeo Monitum.TEssala, tot monitis toties de fraude Poëtae,
Nunc quoque de insidiis certior esto novis.
Ille tuos montes, & quae quasi penè Gigantum
AEmula, non unâ robora rupe locas,
Ille tuos laudat Fontes, ille antra deabus
Commoda, & hac propter non odiosa Diis?
Crede mihi, quod in ancipiti gladiator arena,
Quod nudo liber vertice Falco facit,
Aut Aquila, aut serpens Epidaurius, omnis ab illa
Gente, licet probitas emicet ore, facit.
Non feriunt quo collimant; quod lumine laevo,
Non est semper idem, crede, quod ungue petunt.
Ille tuas, Rhetor, latebras sacrosque recessus
Praedicat, aut lucos ille, Poëta, tuos?
Tessala diffide; est viduae, est soli quod in aurem
Inspiremus, & hoc pondus in augurio est:
Non it eò nequam quò se vult ire videri:
Hoc agit? hoc ergo non agit. Hoc agitur:
Si dubitas, en quantus ego, quem respuis, auctor,
Quàm potior monitis cautio nulla meis.
Ut meliùs furem nemo quàm fure revelet,
Optimus agricolae censor ut agricola est;
(Me quoque Pastores vatem dixisse memento)
Haec ego de fucis ipse Poëta loquor.
| |
In I. Smithij Noviomagum.DE luce lucem mutuare nemini
Proclive non est: Hoc agunt qui nil agunt,
Nisi id quod actum est, proferunt nihil, nisi
| |
[pagina 350]
| |
Quod protulere doctiores aut avi,
Aut fortè patres. Smithius non sic meus,
Non sic: Avorum nemo quod, nemo patrum
Pervidit, hic pervidit, & meos docet
Princeps Batavos, oppidi sedem sui,
Et illud olim illustre seminarium
Virtutis, illud nunc & armorum penu,
Quod maluit no nesse quàm jugum pati
Ferox Batavûm ductor, Insulae suis
Adhuc Batavae deligens forti fugâ
Princeps recessum. Disce, Lector, Smithio
Docente, si Batavus es, quò cesseris,
Et unde, cum sinistra fluminis fuit
Sinistra ripa, dexteras invasimus
Dextrè paludes: disce nec fumos puta
Gerrasve vendi; testibus testaceis
Efossa fimo veritas fumos fugat,
Nummi loquuntur, frusta, lampades, styli;
Elingue marmor asseret, cum Smithio,
Hìc esse saltus, hìc Rhodum. Mirare nunc,
Lector, docentem Smithium quod nescias,
Nisi de tenebris Smithio accensâ face,
Prodente Patriae situm Patriae situ.
| |
In speculam Noviomagi editissimo murorum angulo
| |
[pagina 351]
| |
Quàm facies hodie rerum diversa refulges,
Quam ripae Dominos nos utriusque facis!
Immineant Aquilae; facimus quod fregimus, urbem
Destructam propriis ignibus extruimus.
Si quis ab hoc, hospes, caligas culmine, plus quàm
Viderunt Batavos disce videre meos.
Ante pedes olim Vahalis fuit? additur ecce
Rhenus, & ante oculos, Isala, Mosa propè est.
Surgimus, atque eadem est urbis quae collis imago;
Prosperitas illi quod novus huic dat apex.
Quaeris adhuc cur impositum sibi Pelion Ossa
Sentiat & summâ celsior Arce micet?
Res humilis mons est; Speculam superaddimus, ut se
Despicier nobis maxima quaeque sciant.
| |
In Regij fundamenta Physices.PArticulis, ais, hìc iterùm puerascimus? ô tu,
Quisquis es in senio qui fugis esse puer,
Hoc mundi senio, his annis puerilibus, omnis
Cum puer à tergo it mundus Aristoteli,
Edoctus mundi partes & si qua proinde
Subdivisa novis partibus esse solet,
Crede tuas, Lector, partes, ne in partibus erres,
Has benè, non partim, discere particulas.
| |
In effigiem Henrici Brunonis.QUi versum in versus hominem vis pingere ,frustra
Ni versum nôris pangere, pingis homo.
Non est lineolis Brunonis reddere vultum:
Pingendus totidem versibus ille fuit.
Summa rei est, toto dignos Brunone colores
Ut semel absolvas, pinge Poëmatium.
| |
In ejusdem effigiem plumbo delineatam.MIramur mutam effigiem quam vivere dicas?
Brunonis gestum versificantis habet.
| |
[pagina 352]
| |
Tu tamen errasti, pictor: monochromate totum
Versificatorem reddere, desipere est.
Verte stilum; pro quo versus vomit ille calore
Pingendus vultu versicolore fuit.
| |
In Alberti Dureri picturam chalcographicam.THesaurum, spectator, habes, quem dicere fas est
Aureum, ut abjecto ducat ab aere genus.
Dureri divina manus quidcumque sub ullo
Sydere, Naturâ luxuriante, viget,
AEternum facit aere suo. Stupet ipsa superstes
Ad recreatoris vim recreata sui,
Duritiemque datam fluxis quam vel Jovis ira
Non possit, vel edax non abolere dies.
Nos verò magè miramur, nil durius esse
Durero, quo nil mollius astra vident.
Vive, vir excellens, quando dedoctus obire
Quantus hic est Orbis totus in aere tuo est.
| |
In ejusdem Xylographicen.AENea Dureri duram monumenta senectam
Ferre, parum, dices fortè, stuporis habet
Mome, sed è ligno tabulas quâ dixeris arte
Vitalis nullo posse perire situ?
Audio & adstipulor: non haec ex aere pereni,
E ligno vitae lamina secta fuit.
| |
In effigiem mulieris Scoticae, quae 9. liberos uno partu ediderat, Dureri αὐτόγραφον, quod penes me est.PRolis ter ternae rarâ compage parentem
Rarior Alberti penna semel peperit.
Pace meâ novies Mater non, viva, fuisses,
Pace meâ decies, faemina picta, fores.
| |
Piger.VUlt piger & non vult: nec gaudet velle, nec audet
Nolle: movet, jacet: it, non it; & hic & ibi est.
| |
[pagina 353]
| |
Pax Monasteriensis.PLenipotens collecta diu facundia tandem
Implevit gravidam plena Monasterium.
Aurea Pax, ajunt, Coelo revocabitur alto:
Pacificae cedent arma nefanda togae.
Credimus? an fatuos insomnia, quod fit, amantes
Luditis, & vanae lactat imago spei?
Plène mendacem socio se plenipotenter
Quisque probat, falli & fallere plenipotens.
Planè nemo loqui satagit: quin plana loquenti
Cui liceat planum dicere nullus adest.
Interea plène potatur; plenipotenter
Mergitur auratis aurea diva scyphis.
Desperare, rogo, liceat de Pace, potenti
Fraude, patente dolo plena Monasterium.
Aurea Pax res Concilii, quid? plenipotentis?
Plenè potantis? planipotentis erat.
| |
In A. Vinnii ad Institutiones D. Iustiniani Notas
| |
[pagina 354]
| |
Quin, Caesar Germane, tibi. Mandata, quod audis,
Non intellecti Caesaris esse puta.
Si dubias olim licuit praetexere leges,
Desiit ambiguis sensibus esse locus.
Frustra nos tardae Synodi facundia vexat,
Pagina Vinniadae tota Monasterium est.
Invenies parvo Pacis momenta libello:
Longa tribus verbis corruet ira Ducum.
Praecipit heic Alium non laedere. Te tibi testem
Sume, sit arbitrii propria causa tui.
Eloquere, an culpae reus, an sis criminis expers:
Si reus, en quâ te, lege lavande, alves.
Postulat hoc unum Caesar, cum Caesare Reges,
Patria cum lachrimis, Redde cuique suum.
| |
Ad Patres Iesuitas, pro Patre Daniele Segero,
| |
Ad eosdem, in Crucem auream Dan. Segers ab Auriaco
| |
[pagina 355]
| |
Si gravior Christi est (hoc ipso dicimus auro)
Aurea, vitalis, sana, salutifera est.
Tolle Crucem secure Pater de pondere; nunquam
Ulla simul gravis ac aurea massa fuit.
| |
In eandem Crucem.INanis Arbor, quâ pependit in Coelum
Rediens Jësus, i Patres salutatum
Quasi Jesuïtas, qui redire de Coelo,
Verbus Jësum quinque cum libet credunt.
Dic esse te munuseulum Patris verè
Jësuitae, nempe Nassavii Patris;
Qui considentem à dextera Patris in Coelo
Jësum adorat, Judicemque de Coelo
Pravis probisque prospicit reversurum.
Si fortè quaerunt, unde qui Cruci fixus
Moriens pependit non adornat hoc aurum,
Dic quinque verbis noluisse de Coelo
Redire, clamantem Venite me versum,
Et quattuor Surrexit, adde, non est hic.
| |
In eandem.COnfundunt elementa vices: Crux lignea tristi
Mole Patrum miserè languida membra premit:
Aurea, quam Patres vel Marte vel Arte sequuntur,
Patribus, aut fallor, non solet esse gravis.
| |
Ad eximium Epigrammaticum.NEmo negat, Maevi, scribis planè atque rotundè,
Et quàcumque stilum vertis acumen habet.
Hoc tamen, hoc, salvis Naturae legibus, unum
Nescio, quì pungant plana, rotunda secent.
| |
In obitum I. Polyandri.EXuit ad vitae metam quas exul & infans
Kerchovius Metis induit exuvias.
| |
[pagina 356]
| |
Fortunâ nolente senem vox extera fecit,
Eripuit sceleri barbara lingua virum,
Quantum Leida virum! quantum non obvia quaeq;
Sidera nec temerè saecula quaeque dabunt:
Quem dederis Romae civem, cui patrius ipse
Sermo Palaestinae sancta loquela fuit;
Quem veteres Gandae subduxissetis Athenae,
Celta putat, novit Belga fuisse suum;
Qui populi Pastor duplici sermone, scholarum
Multiplici, assiduus Rector utrique fuit;
Omnibus omnia; facundâ Pietate modestus,
Docta, prudenti simplicitate pius.
Mutliviro tribuere suum fata aspera nomen:
Hic πολλοὶ ἄνδρες, hic Polyander erat.
| |
Ad Frid. Spanhemium cum Epicedium à me posceret
| |
[pagina 357]
| |
Et aere sempiterno epos perennius?
Agnosco latam coelitùs sententiam:
Respondet umbra semper aequi judicis,
Catonis umbra caelico-censorii;
Si flere cum Spanhemio probum & pium,
Tacere post Spanhemium scitè loqui est.
| |
Ad màgnum, olim, Poëtam.TEmpus erat quo te fassi sumus esse Poëtam,
Et merito fassos novimus esse tuo.
Postquam cum senio languescit vena, fatiscit
Gratia, quae paris, ex tempore nata mones.
Nil opus est scribas, quae nunc, ex tempore scribi,
Ex illo sese tempore scripta probant.
| |
Ad Aulum serò poenitentem.ULtima praeteritae impendis suspiria vitae;
Serius hoc? certè seriùs, Aule, facis.
| |
Ad Posthumum.POsthume, vis gravis adscitâ gravitate videri,
Futilis est, quia non utilis, ille labor.
Omnibus à puero fecit natura molestum:
non est quod simules, Posthume, vis gravis es.
|
|