Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
[pagina 323]
| |
In Natalem meum.SEptember idem venit & Septembrium
Quartus dierum, quo novellum saeculi
Civem batavis Haga me dedit meis.
A lacrymis coeptum est iter quod exigo;
Per lacrymas perrexit, & sic desinet.
Interpolatum gaudio si quà fuit,
Parùm perenni, semper infido fuit,
Et quale Solis aepè momentaneum
E nube rorida micat nimium iubar;
De caetero μόχθος fuit, κόπος, πόνος,
Et summa merces livor, aut ingratiae.
Vitâ priori si frui bis vivere est,
Ne cogitando bis quidem vivam libens,
Minus revivam, vel peractis denuò
Spinas rosasque permeem vestigiis,
Primasque retrò fabulae scenas meae.
Si, quod futuri conditum nigrâ specu
Producet in diem dies, vultu venit
Non laetiore, non minus claudo pede;
Volate coeli & siderum volantium
| |
[pagina 324]
| |
Cum sorte nostra & morte vectrices rotae:
Nec admovete stamini parcas manus,
Parcae sorores, quo peracto desinam
Spei metusque, gaudii & luctus, mali
Bonique ferre reciprocè foedas vices:
Quae summa voti est, desinam summè malus
Summè bonum irritare peccando Patrem.
Properate Septembres mei, non abnuo
Mutare sedes, & rebelli sarcinâ
Exutus aeternum Deum, aeternam diem
Adire per brevissimas vitae vias,
Et, quod timere nemo sobrius potest,
Mortalitatis ultimum suspirium.
Audebo magnis parva votis addere?
Non abnuo videre quamdocunque sit,
Quàcumque sit, Dei, ac diei compotes
Mauritium simul meum & Stellam meam.
| |
In Heinsii lectulum, mediâ Bibliothecâ collocatum,
| |
[pagina 325]
| |
Conus hyperbolico divisus segmine Centro
Fulget, & hi Radii, scilicet, hic focus est.
I nunc & Meccae lapides & pendula vani,
Quae non invenies, somnia vatis adi.
Hic se magnificis medius magnetibus, hic se
Divinus dubio pondere librat homo.
| |
Ad Iuliam è Cancro aegram.HAEc est illa ferae tandem vindicta juventae;
Quâ me laesisti tu quoque tacta lue es.
Disce age quid per te, quid non, retrograda, sensi,
Quae tum tota meus, Iulia, cancer eras.
| |
De eâdem.QUi leporem nequeat Cancer, capit ecce lepôrem;
Nempe quod est uno tardior iste pede.
| |
Poëtae examen ad tria Iuris praecepta.PUngere qui Satyrâ cupis & vir honestus haberi,
Nulla quod evites Regula Iuris habet.
Crede, licet statuas alium non laedere, magnâ
Libertate dari posse cuique suum.
| |
Ad magistellum solaecismus excusatur.O Facinus dirum! petii cum pane butyrum:
Da, dixi, Boteram. num melius poteram?
| |
Ad Adolphum Vorstium, Cimeliorum Americanorum
| |
[pagina 326]
| |
Non miror hunc tot monstra, tot miracula
Qui continentem, dissitam vasto mari
Et insularem adiverit, periverit,
Ornaverit, subegerit Americam.
Hunc miror, hunc amplector, hunc absentibus
Qui grandem Olindam voce praesentem, libris,
Manu ministrâ praestet, hunc Americam,
Hunc Insulam tot monstra, tot miracula
Qui continentem, continentem fecerit.
| |
Consilium Viatori.SI pluat & nudis Arabum deprensus arenis,
Non sit quò fugias, nec sit ubi lateas:
Exue & exutas toto tege corpore vestes:
Si totus timeas nempe madere, mades.
| |
Impar congressus.SI comitem parvo magnum contemplor amicum
Otia fraternis fallere colloquiis,
Succurrit par non impar, discordia concoors
Hexametro misti carmine Pentametri.
| |
Ad Phyllidem.PUlchra places: sed Phylli, mala es; sic nolo maritam:
Virtus est placitis abstinuisse malis.
| |
In munitionem, Rebus, à Gallis in confinio
| |
Ad implacabilem Parentem.DUre Pater, quâ fronte negas ignoscere natae
Humani culpam criminis? ecquid homo es?
Peccati veniam solus, si fortè quis extat,
Qui non peccavit, non dare jure potest.
| |
[pagina 327]
| |
In praestantissimi Poetae Gallici Cornelii Comoediam,
| |
Ad Barlaeum.AMpullatarum vaegrandiloquentia vocum,
Amstelredamum sesquipedale nimis
Non facit ad nostrum, fateor, Barlaee, palatum:
Est in magnifica voce modus, ratio.
Laudo leves sine felle, graves sine folle loquelas:
Rumpatur quisquis rumpitur eloquio.
| |
Ad liberos, cum exanthematis contage domesticâ
| |
[pagina 328]
| |
Sic mater Natura docet, quaecunque cuique
Acciderint, omnes omnia velle pati.
| |
In controversiam de Coma, in Batavis agitatam.OCcupant illustres calamos, suggesta, scholasque
Res hodie, quid res? recula; nempe Pilus
Parcite materiâ dignae meliore papyro:
Decidi verbo lis malè mota potest.
Est ubi longa viros vestit coma, lege receptâ?
Est ubi non longo faemina crine nitet?
Est ubi consuetudo vetus non grande marito
Imperat, uxori grande capillitium?
Quidquid in his sexûs turbat discrimina, quidquid
Vim patriis infert moribus, in vitio set.
| |
Ad Ioh. Beverovicium, urbis Dordracenae Senatorem
| |
In obitum Ioannis Albert. Banny I.C. Musici.BAnnius, humanos moderatus lege magistrâ,
Correctum superos ivit ad astra modos.
Posthac, Astronomi, Caelis eonfid ite: tandem
Vestra solaecismum sidera non facient.
| |
Epitaphium ejusdem.BAnnius hic silet. ô tristes epicedia Musae
Dicite, nec Charitum de tribus ulla sile.
Quid vero? tacet illa cohors, nec praefica magnis
Funeribus, magno in funere plectra movet.
Haesitat; haec ratio est; post Banni fata choraulae
Nescia quâ lessum lege modoque canat.
| |
[pagina 329]
| |
De Gravelinga capta.QUae cessat grave lingua melos, captâ Gravelingâ,
Dicere, grande nefas & grave lingua facit.
| |
In hortos Toparchae Spyckii grandi impensâ sactos
| |
Ad ditionem Wasiam Comitum Hollandiae olim
| |
In Sassam Gandavensem eodem ex solo instaurari
| |
[pagina 330]
| |
Amissi spem ponat Iber, quòcumque Batavos
Victore svictrix possit arena sequi.
Tu verò quae sulphureo nigra fulmine, tota
Vulnus es & lacerâ virginitate sedes,
Sassa, Philippinae tandem soror, exere vultum;
Nec pudeat primi criminis esse ream;
Auriaco compressa, etiam non virgo, pudica es:
Effugit invictum nulla puella procum.
Nec pellex, neglecta, time, nec adultera dici:
Uxor es & fido nupta marita viro.
His operis docet, hoc tanto munimine conjux,
Quàm te perpetuò pervelit esse suam.
Mox ubi tot Lauros paries quot Flandra quotannis
Oppida, conjugii pignora pulchra novi,
(Ecce puerperii decus & miracula) tandem,
Gandavi, pridem filia, mater eris.
| |
In praesidium Agri Austriaci prope Sassam.DIvinate. subimplexa est aenigmate Sassa:
Quae sua sunt, Batavis hostica terra tegit.
Parta sibi servant inimico vindice: praedam
Auriaco custos asserit Austriacus.
| |
E Flandria receptus.QUàm nos fata velint Morinis unirier ipso
Hinc in discessu lucida signa docent
Obsistunt Euri, subducitur unda carinis,
Sicca tenet batavas Flandrica gleba rates.
Quò fas & Natura vocant & Fata Deorum,
Crede nefas homini, Flandria, nolle sequi.
| |
In ebrium rivo publico submersum.GRavis Lyaeo & instar amphorae turgens
De ponte praeceps in Dearum amplexibus
Imae paludi praesidentium quidam
| |
[pagina 331]
| |
Humentis actum fabulae ac diem clausit.
Epitaphium est: Alchymicè, timens fumum
Et empyreuma, vase duplici vitam
Decoxit hic, in Balneo Mariano.
| |
In eundem.POtus & inflato nondum satis utre natator
Per Batavam Sygias Aulus adivit aquas.
Tanti est quidque suo curari tempoer: paulò
Seriùs, heu! vino miscuit Aulus aquam.
| |
In eundem.AUlus bibendo fessus humidorumque
Satur osculorum nocte, nocte Brumali,
Syphis datorum cantharisque dilectis,
Lunâ facem negante palpitabundus
Fatum Leandri pertulit natatoris.
Adverte, potor caute, quàm brevi distant
Spatio salubre & noxium, quid intersit,
Aquamne vino misceas, an aquae vinum.
| |
Ad Renatum Cartesium, cujus hoc Axioma.
| |
[pagina 332]
| |
Quid retis? angustissimas angustias
Rei creatae feceris tuam Stoam,
Prae quâ Stagirae sordet ambulatio.
At sic, Amice, ego cogito, ergo sum
Tuus C.H. | |
Ad Flandriam.FLandria, flos BelgI, sociis hinc inde petita
Viribus, hinc precibus sollicitata, veni.
Offerimus, quam, si capias, das ipsa salutem;
Quam, si non capias, eripis ipsa tibi.
Quaeritur, an sociata velis & libera dici,
An te strata novo prodere sevitio:
An dominos mutare, an majestatis avitae
Cum Batavis toto splendida jure frui.
Trade manum properè non victa, nec elige vinci:
Tutius est, si te vincere prima potes.
| |
In Lamberti Goris I.C.
| |
[pagina 333]
| |
In mortem Vrbani IIX. Pontificis Poëtae
| |
In electionem Pontificis Innocentii X. post
| |
In serenum aërem quo Constantia Baudania in
| |
Ex Gallico Fabri scriniarii Adami de Nevers, ad
| |
In Incendium templi Aulici ad Pontificios
| |
[pagina 334]
| |
In nuptias cujusdam ConstantiaeTAndem, cui Constantiae constantia
Tot constitit laboribus constantibus,
Constare constat mente, constantem sibi,
Ex quo, sibi constantiam Constantiae
Constare certus, possidetur, possidet,
Amat atque amatur par pari constantiâ.
Superest, amici, in gratiam constantis, &
Constantiae vovere, sponso id optimè
Quod credimus constare, stare
Constanter. | |
Ad Wendelinum cessantem de Momentis desultoriis
| |
In effigiem meam.ORdinis & Veri & Iusti Constanter amantem
Hugenium si quis noscere curat, hic est.
Quidquid ad has quiscumque vides accedere laudes,
Fama, levis, mendax, garrula finxit anus.
| |
Cessantes molae.DEficit aura molis, &, ni succurrit egenti
AEolus, instantem prospicit Haga famem.
Corporis humani ratio est quae mentis alendae,
Si cessent vento pascier esuriant.
| |
Ad mercatorem Epigrammatis cujusdam mei
| |
[pagina 335]
| |
De Euclione.Anu maritâ liberatus euclio,
Cum visus esset, lachrimis siccè madens,
Non seriò dolere, juravit deos
Caeli solique uxore dilectissimâ
Nil se prius habuisse, nil antiquius.
| |
Ad Amicum.DIscrimen ingens nos, amice, discernit,
Amore conjunctissimos: soleo nempe
Aulae tumultum non amare, tu multùm.
| |
Adultera.POllicita est fore perfidam, fit perfida: damnat
Iulia lex vitium; nempe prosodiacum?
| |
Cinna solitarius.QUaerenti, solus cur mallet rure vagari,
Quàm sociis vitae Cinna viaeque frui,
Non mihi cum sociis, inquit, libet otia stultis
Perdere: Respondi, Nec mihi, Cinna, vale.
| |
Ad Nicolaum Heinsium D.F. Spadâ
| |
[pagina 336]
| |
In M.F. Langreni Σεληνοδασμόν.PArcite virginea naevos in fronte Dianae
Quaerere, qui radiis itis ad astra Sophi:
Nobilis infami divam fuligine Censor
Liberat, & vitio versa decora probat.
Langrius, audaci subiens convexa volatu,
Primus in illustri sidere castra facit,
It foedae pertaesus humi quà sanguine nullo
Lurida perspicuis ripa lavatur aquis.
Surgite, mortales aegri, de faece maligna
Terrarum, quas in frustra furor secuit,
Et fratrum temeratus amor dulcedine praedae,
Et malè mentitum publica jura nefas.
Integra res alibi est. socias in regna tiaras
Langrius & gratis & sine lite vocat.
Exuat invidiam proles insana Philippi;
Hic & Alexander quo satietur habet.
Nondum sic veteres avias pulmone revello?
Qui loquor haec, ingens ipse dynasta loquor.
Sed loquor immeritus. Quid agis, clarissime Langri,
Quâ me fronte Deos inter & astra locas?
Excidis intentis, ingentibus excidis ausis;
Impare congressu corruit iste labor.
Tota nitet virgo, totius Cynthia Caeli
Instar habet; quot ibi castra tot Astra facis.
Tolle quod hic unum sordet: Quod Regibus addis
Hugenium, malè; quod sideribus, macula est.
| |
In expugnata & mox diruta Hulstae propugnacula,
| |
[pagina 337]
| |
Nempe nec Auriacis res est indigna triumphis,
Dura catenatis solver vincla deis.
Quid tamen est causae cur tot tibi, victa, deorum
Tutelam victrix eripit, Hulsta, manus?
Nescis fortè? puta victorem dicere, soli
Sancto sanctorum fidere disce Deo.
| |
Ad Hulstam.IGne triumphali mediam te cingimus, Hulsta,
Indicium hoc nostri flammeum amoris habes.
Tu quoque respondes, & mutua fulmina mittens
Pectoris en, inquis, mutua flamma mei.
Accipimus grates, respondeat ignibus ignis,
Esto tuus nostri pignus amoris amor.
| |
In Danielis Segheri Rosas.ARdua Naturae Matri cum Patre Seghero
Lis fuit, utrius cederet utra Rosae.
Succubuit convicta Parens, se judice, vivus
Coram factitio flosculus umbra fuit.
Si quis es emunctae naris, jam desiit, adde,
Vivus odoratu vivere, pictus olet.
Adde; minor Pictore dea est; invenit Olivam
Pallas, at hic oleum fecit olere Rosam.
| |
Amantis.HEi mihi, quem possit finem sperare malorum,
Quem quantùm terrent omina, torret amor.
| |
In prodigiosam Autumni siccitatem, obsessa
| |
[pagina 338]
| |
Nempe quod AEgypto sicci maris unda resistens,
Autumno vergente palus non humida Flandro est.
Non facimus Fortuna, Deam: Deus unicus illam
Arcet ab his armis nubem, Deus armiger. At tu,
Tu populi tutela tui, da gratiùs iisdem
Patribus agnoscant eadem portenta nepotes,
Gratiùs illud agant, populus tuus esse, Batavi.
| |
In Hulstae Obsidionem.
Ga naar margenoot+OBambulantum Secta, quae Nassavio
Dudum Statego placuit, hactenùs placet.
Successit illâ potior & magis nocens,
Ga naar margenoot+Nocens Ibero: Stoa cognomen dedit.
Id Hulsta mox probabit, hanc obambulans
Ut circuivit, introibit Stoicè.
| |
In eandem.TRajecit brugae latices, & pascua Lisae
Litora, & armatâ Scaldin utrumque manu.
Nunc duplices cinctae fossas Arausius Hulstae
Trajicit, imposito Pontis ubique jugo.
Magni Pontificis Batavi, quae prona solebas
Itali, adorandos, Flandria, disce pedes.
| |
Ad Hulstam, ut properet se dedere.HOstica virgultis impletur Fossa Batavis,
Hulsta, nec his, audi, fascibus omen abest.
Succumbes, mala, succumbes, (hoc ligna loquuntur)
Ni sapis, irati Fascibus Auriaci.
| |
Ad eandem expugnatam.HOspes in haec oculos qui rudera conjicit, isthic
Est sita, vel meliùs dixerit Hulsta jacet.
| |
[pagina 339]
| |
Tam lacera est, tam contiguo sibi vulnere dispar,
Ut liceat, num sit, quaerere, si sit, ubi?
Tu tamen hanc sapienter ama bene diruta sortem,
Nec te poeniteat pulveris, Hulsta, tui.
Crede mihi, hoc ipsum quod Ibero stante stetisti,
Prae quod hab hinc instat stare, jacere fuit
| |
In Albo Samuelis Sorberij.SOrbere si quis possit & simul flare,
Novisse Sorberium potest & odisse.
| |
In Albo Iacobi Pylli Senatoris Dordraceni.QUando sic, vir amice, jubes, en dextra fidesque:
Nomen habes inter nomina magna meum:
Quale quid in Coelo fulgens, quod dicere Stellam
Cum nequeas, Stellae schema volantis habet.
Quidquid id est, placet augurium, quod jungimur Albo;
Quod ligat hanc primus Candor amicitiam.
| |
Barlaeo culpam deprecanti, quod Epigramma meae inventionis suis verbis exornasset.PAuperiem Vatis Vates miseratus amici
Privato partus vestiit aere meos:
Barlaeo Hugenium involvit; Male juncta benignè
Respuit invento frigida verba bono.
Quanta viri pietas, pretiosae vestis amictu
Induere impensis non sua terga suis!
Serius excusas culpam Barlaee? Nec iram
Scito nec invidiam te meruisse meam.
En ego materiam miserandi saepe daturus,
Quintuplici cinctus prodeo prole Pater:
Nec capior sumptu; nec, si succurrere quisquam
Occupat, oblatam sperno superbus opem.
| |
[pagina 340]
| |
Perge libens armare meos in frigora natos:
Quin hoc si libeat saepe licere puta.
| |
In ejusdem Epigrammata quibus templi Amstelodamensis
| |
Ad Th. Grafwinckelium epistola.NIsi ATeista es, vir virûmDoctissime,] & Indicum Te, scilicet, simplex tuum,] amare pergis quantum ego te diligo,] ego Te batavum: deinde, si quid suppetit] felicis herbae, quo quidem genium tuum] fraudare possis absque magno incommodo:] Accedo supplex, & rogo tanatâ dosi] beare me promus velis quantâ putas] egere amicum cujus è cerebro diu] utrumque lumen nimius humor obruit,] & his domari fortè se foliis sinet.] Cum messis horum amplissima horreum meum] distenderet, multi sciunt viri boni,] quâ libera- | |
[pagina 341]
| |
litate quid profuderim] in obvium quemcunque qui nutu modò] egere testaretur. Hinc de prodigo] mendicus, ut fit, ad pedes jaceo tuos,] & optimi Tevel pugillum vel minus] ab optimo Te (nempe si quid relliquum est)] citò,, citò, citissimè mitti peto]. Devincies, Amice, devinctum diu] constantem amicum & semper addictissimum.] Scribebam ad Hulstam septimo & vicesimo] Octobris, Anno MDCXL & V.] Domi meae curabitur, si quid jubes. | |
Rescribit Grafwinckelius.EN quod à me vis, Te. At quid non me? qui met in te sic sum, ut non tam sim in me: ne dum ut plus in me sim quam in Te. Sic est: cui se mens dat, in quem se fert, & huic stat, quin & hinc sic stat, ut jam nec plus id sit, quod est. Non scit quid aut sit, aut quid in se sit. Et haec vis; sed cui & jus sit: nec non & hic fas est ac jus; sed in quo tam vis sit quam lex, cui se aut jus aut fas dent. Do quod mi est; non Cha, sed Te. Do A & ω, at cui? Huic qui mi & A & ω est. O & sis! dum sum, qui sum. | |
In effigiem I. Mauritij Com. Nassavij.MItte, quis hic niteat sub majestate verenda
Blandae, spectatorr, quaerere frontis honos.
Si Patriae Alcidas, si Belgica fulmina nosti,
Mauritium hunc satis est dicere Nassavium.
Quaere tamen, si quis dubitas, cur laurea pictor
Noluit heröum cingere serta caput;
Nempe timens oculis totum subducere; tantâ
Saepe triumphator fronde tegendus erat.
| |
[pagina 342]
| |
In eandem.TAlis ab Occiduis lauro septemplice vinctam
Cassida Mauritius rettulit imperiis?
Errasti, manus incidens. injuria utrimque
Victori medium dividit umbra diem.
Debuit his radiar genis & lucis Eoae,
Pictor, & Hesperii Solis utrumque jubar.
| |
Ad Antverpiam.ILicet, Hulsta manum, postico falsa, clientem
Mitibus Auriaci subjicit imperiis.
Omina ni afllunt, cecidere suburbia magnae
Urbis. in Antverpam proxima tela cadent.
Audi pulchra, ferox audi; nec sperne minantes,
Ore licet Batavo, damna propinqua Deos.
Nescit Iber quo desertam munimine servet:
Nec verò Batavis sanguinolenta places.
Victricem, non ultricem Clementia dextram
Porrigit: hoc nostri pignus amoris habe.
Constabit Civi regimen, constabit avitae
Romanus patribus Relligionis honos.
Ni properas, non constabunt. favor arma lacesset
Contemptus; legem victor utrisque dabit.
Elige amicitiâ vinciri, an vincier armis,
Stare, puta, soror, an serva jacere velis.
| |
In N. Plantae Mauritiadem.PLantarum memoranda seges comitatur ab imo
Vespere victoris tempora Mauritii.
Fas erat Americae perarantes viscera terrae
Totum Nassavios subdere Vesputium.
Evellenda fuit stirps cum radice subactae
Telluri, ne non tota subacta foret.
| |
[pagina 343]
| |
Barbara frons fronti Batavae collecta coronam
Implicat & lauri perpetis instar habet.
Currite ad haec avidi nostrates dona Galeni:
Gratior aspirat naribus aura meis.
Appulit has inter plantas his floribus, hisce
Fructibus in Patria nunc quoque Planta virens.
Appello Hippocratem: dicet convictus, Eoas
Inter & Occiduas non habet ista parem.
| |
Vis vini varia.VIna movent animos, hilares tibi, Belga; feroces,
Bellaces, tumidos, humide Teuto, tibi.
In vino veritas prohibet Romana poësis
Dicere: Germanè corrigitur, feritas.
| |
Ad Gandam.NOndum, Ganda, venis? nondum sapit ore Batavo
Oblatae toties nomen amicitiae?
Nondum, virgo, capis, quis honorem Belga tueri
Virgineum, quis te perdere tentet Iber?
Nondum quid liceat populis à Rege subacto
Desertis flammas inter & arma capis?
Erige te, proavûm virtus, & moribus aude
Antiquis vires discere, diva, tuas.
Hulsta manus, non victa, dedit: vincenda superbis
Praeposuit pacem provida consiliis.
Hic est proximus Ucalegon: Interrita, victrix,
Libera quod metuas velle, coacta potes.
Illam vis major, quid major? maxima culpam
Eluit, illa Deo judice causa bona est.
Fata sinunt cedi extremis, & parcere Civi,
Quem qui defendat non venit, ipsa monent.
Parce bono Civi, quem qui defendere possit,
Promittit subitum machina nulla deum.
Parce, nec Auriaci ramum tendentis Olivae
Sanguine fraterno coge rubere manum.
| |
[pagina 344]
| |
Infula, si dubitas, intacto syrmate sospes,
Sospes erit totis fascibus imperium.
Quid superest tanto cur cesses cardine rerum
Eripere indigno Belgica colla jugo?
Posce; damus Pacem cum Libertate. Quid ultra est?
Prosperitas? rerum copia? posce; damus.
Summa rei est: quod es esse potes: sed, Fratre Batavo,
Et meliùs quod es & tutiùs esse potes.
Nondum, Ganda, venis? nondum sapit ore rotundo
Oblatae toties nomen amicitiae?
| |
Ad Danielem Seghers, praestantissimum Pictorem, missis
| |
Caput factitium statuae Proditoris, ex Marini
| |
[pagina 345]
| |
Ad eundem.VIcisti, Seghere, tamen: jam γνῶθι σεαυτὸν:
Aude quid valeat scire stupenda manus.
Succubuit Natura parens; ipsaeque fatentur,
Queis ea succumbit, succubuisse vices.
En quae viva Rosa est, moritur; quae mortua, vivet.
Viva perit, fictae flos Amaranthus erit.
| |
In obitum Archiepiscopi Cantuariensis, capite
| |
Pro Rectoratu Iohannis Polyandri.CEde seni non invitos, Academia, fasces;
Fide cui faustum fidere saepe fuit.
| |
Ad Ad. orstium, cum electione Rectoratus Magnifici
| |
Ad Constantinum Imperatorem eadem
| |
[pagina 346]
| |
Ad utrumque.SCilicet Imperium capitis reverentia cani
Abstulit. aetati cessit adeptus honor.
Non es tcur pudeat victori cedere, solo
Victorem senio qui sciat esse senem.
| |
B. Hispanis V.DE Beta totum Batavis certamen Ibero est;
Quidquid habet, hic havet; quidquid havent, hic habet.
| |
In Danielis Segheri flores.HOs dicis florem Pictorum pingere flores?
Gignere dic; flore sgignere, floris erat.
| |
In Pinacothecam Schurmannae ipsius stupendis
| |
In mortem Adolescentis ex
| |
Ipse loquitur.FAta regunt homines: liceat tamen addere casum:
Ambigis, & casu me periisse negas?
| |
[pagina 347]
| |
In CL. Salmasii librum de re militari
| |
In incendium Templi Novi Amstelodamensis, ex
| |
Ad Amicum secundas nuptias suadentem.DEliberare me jubes de nutpiis
Tandem novandis. Obsecro, tandem sile.
Tam res periculosa libertatis est
Vel subjugandae vel tuendae libra, vel
Videtur annis libero septem mih,
| |
[pagina 348]
| |
Ut seriis, nec seriis ipsis ferè
Deliberationibus deliberer.
| |
In incendium Templi novi Amstelodamensis, cujus tectum
| |
In Germaniae cladem.SUspirant Aquilae repentes, clara triumphis
In Coelum Coelo lilia nata volant.
Caesaris augusti sublatus in ardua splendor
Caesaris angusti debilitate cadit.
| |
In Epigramma Schurmannae ad me, cujus postrema verba
| |
Ad Barlaeum.VIcimus & vidui viduis impune lienem
Rasimus, & verum Tessela blanda tulit.
Sic sapere audendum est; corrumpunt vulnera mites
Chirurgi; cum res exigit, ure, seca.
Vin' tu discere, vis verbo, Barlaee, doceri,
Quâ rigidi tutò conditione sumus?
Quantùm lance bilanx, bipes à pede distat, ab ira
Distamus; Lis est denique, bilis abest.
|
|