Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
[pagina 395]
| |
Epitaphium Dan. Heinsii.HEinsius hìc situs est; quantus vir, parce, viator,
Quaerere, quod nemo nescit, ubique scies.
| |
In ejusdem morbum & mortem.SCiverat Heinsiades quantum nescire fatentur
Quos nescire nihil credere fama jubet.
Ultima lento subrepens inscitia morbo
Reddidit infantem, nec sine laude, senem:
Successit melior fugiente scientia; postquam
Omnia desivit scire, mori didicit.
| |
In effigiem Olai Wormii ipsius Musaeo praefixam.ECce viri vultum, cujus de munere, Lector,
Maxima naturae munera munus habes.
Tot cimelia complexus cimelion ipse
Wormius haec inter tanta legendus erat.
|
|