Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
[pagina 178]
| |
Epitaphium infantis in utero Matris στενωτέρης suffocati.DIvinate viri vates: AEnigmate condor,
Quo non est gravior, quâ malè condor, humus.
Patrem habui & Matrem: tamen invida, an invia, Mater
Quem voluit me non sivit habere Patrem.
Vixi, non vixi. quo possem vivere Jota
Defuit; hoc pariens debuit esse parens.
Denique, si saxo quid huic inscribitis, ecce
Praescribo sorti consona verba meae.
‘Venit in hunc tumulum, quem vivum fata maligna
Egredier tumulo non voluere suo.
Nata mori, vetus & justum est: sed iniqua Deorum
Saevities, nondum nata jubere mori.’
| |
In dissidia Anglicana.DIssiluit fracto naturae foedere cera?
Colligis admotâ frusta liquata face.
Ignea fax Amor est: Adverte Brittania; quae non
Hac face mollescunt fragmina, non coëunt.
| |
[pagina 179]
| |
Ad Barlaeum, cum Filiae nuptiis interesse
| |
Ad Posthumum.AMbigis unde Ovi vitient alimenta saporem
Foetida, Porcinam nesciat ista lues.
Posthume, quàm demens torquet te quaestio! porci
Ovum si gustes quì sapiat, sapies.
| |
De Gellio.GEllius invisa nullum de conjuge falsò
Dici crimen ait. Credula res odium est.
| |
Epitaphium
| |
[pagina 180]
| |
Heros herusque laude dignus & luctu.
Quid plura? miles optimus, bonus civis
(Securus audi, qui Britannus aut Belga es)
Soli Patriae dixit bonum sacramentum,
Solis Iberis & malis Sacramenta.
| |
Ejusdem Hydrope extincti.BIle ferox, cui nec mediâ fervente juventâ
Ulla viro flavam subdidit aequa facem,
Decrepitus nondum viêtos Morgantius annos,
Horridaque his annis hostibus arma tulit:
Ga naar margenoot+Cum simul inflatum propenso sesquipede extans
Tenderet intercus humor aqualiculum.
Quanta, putas, hospes, fuerit, quae fulmine vivo
Tanta super tantis flamma natavit aquis?
| |
Ejusdem.ILicet, ut Fati sancitum lege magistrâ est,
Senserit humanas & mea flamma vices.
Iverit in fumum, quae me lymphatula fecit
Iucundumque bonis, terribilemque malis.
Non omnis pereo: superavit funera quidam
Relliquus antiquâ mobilitate calor.
Scilicet hos inter tumulos de nocte vagantes
De nostris fatuos ignibus esse puta.
| |
Epitaphium
| |
[pagina 181]
| |
Ejusdem.AVgustus, hospes, hic jacet, Thuanaea
De stirpe (quantâ stirpe!) nobilis proles,
Ne quaere caussam mortis; ipse nescivit.
Quid ipse? mortis autor ipse nescivit.
Tamen scientiâ hic & ille peccarunt:
Scientiâ mali reus, sed exosi,
Et improbati, & improbabilis contra
Reos negantes, subticendo peccavit.
Scientiâ peccavit & boni judex,
Legis bonae, sed, hercules, inhumanae.
Et quâ Thuanum non feras perivisse.
O summè iniqua juris aequitas summi!
Satìs fuisse debuit virum fortem,
Constantem amicum, non suae reum culpae,
Quod non potuît probare, non probavisse.
| |
In ejusdem mortem, imperitiâ carnificis lanienae similem.CVm fera damnatum damnandâ lege Thuanum
Traderet infami Gallia supplicio:
Summi saevitiam juris damnante metallo
Irrita displicuit carnificina sibi.
Diriguit Lictor; nec adhuc trepidante Thuano
Abnuit indignam dextera lenta necem.
Ferrea saecla vide: plus est in Iudice ferri
Quàm culpae reus aut ferra rigoris habent.
| |
De ejusdem crimine Iocus.GArrula gens Galli est: quid ni sit garrula? Gallus
Suppressâ meruit garrulitate necem.
| |
In mortem duc. Cincmartii, magni Galliae
| |
[pagina 182]
| |
In reditum card. Richelii Lutetiam.PAllet Iber, spe lapsus Iber: quo plurima mundi
Machina versatur Cardo quod egit agit.
Pristina Richeliis redierunt robora nervis,
Cessit Atlantaeis pestis adusta toris.
Solve Duci votum reduci, quo vincere pro te,
Quo te complecti, Gallia, pergat habet.
| |
In detractores Richelii mortui.QVae Cardinali truba supplicem vivo
Subjecit & mentem & manum, nec in terris
Praesentius prostrata numen agnovit,
Ruit in sepultum scommatis, jocis, probris,
Et quidquid ore possit exspui salso
In immerentes impotens vomit manes.
Levis poeplle, ingrata plebs, inhumanum
Serpentis instar; Patriae semel natus,
Atlas, Atrides, Cardo Regis & Regni,
Non debuit denascier; tibi verò
Nec debuit defunctus esse, nec vivus.
| |
In illud cujusdam in eundem,
| |
In ejusdem cardinalis bibliothecam.MIlle libros, & mille libros, & mille librorum
Millia magnifici publica Richelii
Cura, bono Patriae, capsis ingesta superbis
Nominis aeterni marmora viva locat.
| |
[pagina 183]
| |
Quòque voluminibus moles augusta coëmptis
Cresceret in titulos auctior usque suos,
Mille libros & mille libros & mille librorum
Jussit adimpleri millia mille libris.
Desine posteritas ἀπορεῖν quo se agmine facto
Duplicet in multam massa voluta nivem.
Materiam liquit vestris, qui scribitis, aequam
Viribus; omnis ubi Gallia sudet habet.
Scribite Richelium, partos pro Rege triumphos
Scribite & aeternis gesta legenda typis.
Mille libros impletura est quae posthuma famam
Unius capiet Bibliotheca viri.
| |
Epitaphium mulieris prodigae.ROditur hìc tandem corroso Galla marito,
Qui reliquum vix quod rodere possit habet.
Serò tulistis opem, superi; quia perdere dudum
Uxorem nequiit, perdidit illa virum.
| |
In Schedas Cosmographicas
| |
Ad Lesbiam.DEbellare viros potuisti bella, sed anni
Te de-bellarunt, Lesbia: cede viris.
| |
[pagina 184]
| |
Barlaei,
| |
Ad Tesselam Viduam
| |
[pagina 185]
| |
In nuptias cujusdam ab Arsen.SIcut principio sexûs utriusque Creator,Ga naar margenoot+
Hìc individuè conjunxit θῆλυ και ἄρσεν.
| |
Ad Olum causidicum.QVod mala defensas opulenti jura clientis.
Non set, Ole, Rei sollicitudo, rei est.
| |
Certamen equestre Cottae & Maevii.SI fortè cursu Cotta certet Maevio,
Se judicavit ipse victorem fore.
Benè Cotta judicavit, ex Equo, & bono.
| |
Dies mortualis Δucissae Bulioneae, vicinus natali
| |
Auli Diaeta.AVlus aquam abibit, elixae sunt prandia carnes.
Hujus ἄριστον ὕδωρ οἶνον;Ga naar margenoot* ἄριστον ἥυδωρ.
| |
Ad Er. Puteanum, quaerentem per epistolam
| |
Boletum medicatum.BOletum periens medicatum Claudius edit.
Deterius fungis est medicina malum.
| |
[pagina 186]
| |
In Laonicum hospitem.PArcite Laonici convivae velle vocari:
Laonicum fama est esse, nec esse domi.
| |
Soliloquium amantis.ILlustrissima noctium,
Quae tot sideribus meis
Intercedis amoribus,
Quae tot sideribus meis
Non accedis amoribus;
Quorsum tot nocuas meis
Immittis facibus faces,
Et jam dissimilis tibi
Denatum simulas diem?
Quin me vel pluvio Jove,
Vel te, torva, benignior,
Quas magni metuant dii
Tempestatibus obrue.
Non hìc est oculis opus
Non tot sideribus tuis,
Non est te, vaga Cynthia.
Implorantibus hanc facem
Luce difficili viâ:
Nec Sestos mea tam procul,
Nec vasto dirimor mari.
Sicco trajicitur pede
Quâ de perpetuâ Pharo
Invitant geminae faces.
Quas tu per geminas faces,
Non tot sideribus tuis
Illustrissima noctium es.
| |
Spleneticus aeger.SPlen ridere facit? Medici sanate phrenesin
In Physicis & me, quem lachrymare facit.
| |
[pagina 187]
| |
Epitaphium
| |
In ejusdem tumulum.QVod nigra praetulerit candenti marmora saxo,
Hanc habuit causam provida posteritas:
Candorem Hugenii non marmora posse, quid autem
Marmora? non ipsas posse referre nives.
| |
Ad avarum, munus novum petentem, spreto (sed accepto
| |
Ad eundem.LAnea displicuit merces, vis linea detur.Ga naar margenoot+
Linea? polliceor. nempe Mathematicam.
| |
[pagina 188]
| |
Epitaphium extincti crapulâ.NOn esse quod non esse fecerit multos,
Non est supori; hoc esset, esse qui non est.
At me, viator, qui nec esse credebam
Non semper esse, fecit esse non esse.
| |
In gratiam Poëta otiosi.ESt de tribus mortalibus qui turbidum
Pernox fritillum lassat: est cui rota
Versatilis metri rotat mentem & manum:
Est qui soporis optimam sortem ratus
Nec aleâ de nocte nec versu furit.
Quis utrique praevalet? ferat sententiam
Si quis nihil agit, otiatur, aut vacat.
Iste otiatur, vacat hic, ille agit nihil.
Praestat otiari quàm nihil agere. | |
Studium diversum.INcendit varios homines diversa voluptas;
Allia vos, alios Alea, nos alia.
| |
De Servo malè commendato.PErspectae fidei commendas, Pontice, servum;
Da veniam, fidei fidere nolo tuae.
Illum ego perspexi nebulonem, Pontice; posset,
Perspectae fidei ni foret, esse meus.
| |
Poena par, dispar.SI libeat; sciolos verbis prosterno negantes;
Nugantes aequum est sternere verberibus.
| |
De vario laetitiae publicae apparatu
| |
[pagina 189]
| |
Ad Tullium.NOn sufficit, quod promptus est puer, Tulli.
Discerne promptus an manu sit, an linguâ.
Est promptitudo noxia, est item frugi.
Multum interest quod dicis anne agat promptus,
An, promptus id quod egeris puer dicat.
| |
Ad I. Vicofortum Equ. ἄπαιδα, nimio Melonum
| |
Adversus contemptores Epigrammatum.QVi quasi rem nihili spernunt Epigrammata, tentent
Quid siet hoc, toties claudere & incipere.
| |
Ad Gallum suspectae nobilitatis.QVi nec loco stas, Galle, nec linguâ soles
Constare, nec constas amore, nec fide;
Ignosce, generis, Galle, si ignarus tui,
Vel sponte, vel casu soloecismi reus,
De gente, dico, mobili es, non, nobili.
| |
[pagina 190]
| |
In I. Catsii Equ. Holl. Synd. ψαμμουργίαν.
| |
Ad Poëtastrum.
ILla suos, cunctis apponis versibus: ajo
Qui cunctis addunt versibus illa, sues.
| |
AEnigma.SOlvite Grammatici, quem vobis carmine duro
Quâ videor nodum nectere solvo manu:
Vrbs est Principibus nuper spoliata duobus,
Quae periisse virum non queritur, sed anum.
| |
Ad amicum secundas nuptias suadentem, cum erudita.QVid me puellae literis, linguis, libris,
Chartis onustae destinas tristi jugo?
Ductam expedire virginem doctam mihi
Et inter autores recensitam nego.
Si quae secundam suscitet viduo facem,
Non digna lectu, digna sit lecto velim.
| |
Cum Th. Grasvvinckelius Equ. librum
| |
Pro parricida, paradoxum.UT quid supplicio dignum par gratia fecit,
Quando Pater natum sustulit, ille Patrem?
| |
[pagina 191]
| |
Ad furem festinando turbantem, & se prodentem.QVid properas? propèeras. propè res properes propè restim.
Saepè propè errare es, qui properare pares.
| |
In calceos aulicorum, pedis molem excedentes.UNumquemque suo se metiri pede quondam;
Vnumquemq; suo nunc mentiri pede verum est.
|
|