Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
[pagina 161]
| |
In mortem C. Mylii V.N. & M. Zuerii
| |
[pagina 162]
| |
Ad lectorem Poëmatum meorum.AMice, non amice, quisquis es, Lector,
Lecture, non lecture quae damus, quae non
Damus (coacti blandulis amicorum
Impulsibus, precibusve, sive mandatis)
Momenta vulgo; parce dentibus, parce
Linguae faventi: non meremur aut illos,
Aut hanc moramur: ecce, quanta sunt, ipsi
Edicimus, fatemur & probè scimus,
Momenta non ullius esse momenti.
| |
In effigiem Franc. Arssenii
| |
In effigiem I. Gheini F. Pictoris excell.GHeiniadae caput impensè pretiosa tabella est.
Quid si Gheiniadae sit caput atque manus?
| |
Ad Christianum filium, ut tam scribendo quàm
| |
Ad Cinnam.LAc, oleum, vinique cados, quos saepè daturum
Pollicitus Cinna est, hactenùs ore dedit.
Lentule, quid fugis aut cessas expungere; possis
Fortè magis liquidi nominis esse reus?
| |
[pagina 163]
| |
Coelebs misogamos.FLaccus adulando terricae, mea sola voluptas,
Occinit uxori, quoties de fornice caldo
Extrahit aut madidâ correptum crine popinâ.
Ergo quid? uxorem pergis me ducere velle,
Intrepidum ne fortè trahat sua quemque voluptas?
| |
Tabacum.DIfficile est captu & facile est, sine dentibus ore
Extractas terrâ, coelo committere frond es.
| |
Perpetuum mobile.VAna supervacuo maduit sudore Mathesis:
Gallae pereptuum mobile lingua facit.
| |
In effigiem H. Grotii.QVidlibet audendi Pictoribus atque Poëtis
Copia, ut est hodiè, non satis aequa datur.
Restituit patriae Grotium sine crimine pictor:
Si vel idem Grotius cogitet, ecce reum.
| |
In eandem, ad Pictorem.MIlle libros unâ retulisti, incaute, tabellâ:
Exiguo tantus venditur aere labor?
Disce quid exponas; ipsa est quae milite coeco
Rapta Lovestenio Bibliotheca fuit.
| |
Ad Principem, tegete meâ plumariâ aliquot
| |
[pagina 164]
| |
In effigiem Card. D. Richelii.GAllica cui soli moles incumbit Atlanti,
Cujus ab ore sui nescia se didicit,
Richelium frustrà, Pictor, formare laboras,
Nî similem faxis os humerosque Deo.
| |
In effigiem Abrah. de Mori Verbi Divini
| |
Epitaphium Iuvenis Advocati.MAEvius eloquio Patriae prodesse paratus
Ecce fimus patriam ditat & auget humum.
Triste soloecismi vitium! malè declinando,
Ore quod intendit Maevius, osse facit.
| |
Poena Sycophantae.IMprobus insani scriptor Caecinna libelli
Contentus paucis Lectoribus, in mala tandem
Vincula, contentus paucis lictoribus, ivit.
| |
Ad Dvisbvrgam,
| |
[pagina 165]
| |
Et orbitati publicae & Patriae rogo
Famâ perennis, mille Mercatoribus
major, tuetur asseritque posthumam
Mercator unus Teutoburgi gloriam.
| |
Ejusdem Epitaphium.QVisquis ades, frustra metuis ne fortè sepulto
Sit mercatori tantula terra gravis.
Omnis terra viro levis est, qui tota quod usquam
Terrarum est humeris pondera gessit Atlas.
| |
Ad avarum.SI plus bono sit optimum,
Et omne magno maximum,
Quid munus usque novum dari,
Nunquam petis novissimum?
| |
Ad Candidatum Iuris.QVas discis, studiose, vel ipso nomine Leges
Hoc te perpetuò crede monere; leges.
| |
Sacerdos vapulans.MVltatus & verberibus & verbis malis
Cur se sacerdos vindicare negligat
Rogatus & defendere aut linguâ aut manu,
Οὐ δεῖ μάχεσϑαι, ϕησὶ, τὸν δοῦλον ϑεοῦ.Ga naar margenoot+
| |
Debitores in carcere.IN aere dudùm, nuper in ferro sumus:
Qui solvier vult, solvito.
| |
Ad senescentem amicum, ut literis incumbat.SI stadium nequeas, studium decurrere tenta:
Coepisti canos mittere, mitte canes.
| |
[pagina 166]
| |
Aggeres damnosi.AGgere conclusos quisquis possederit agros,
Aggere, perpetuò qui sibi dicat habet.
| |
De mυliere furaci.INtolerabilius nihil est quàm foemina dives,
Nescio quis quando veterum de conjuge dixit.
Belga, scio, paucis haec qui verancula fecit,
Cui quod habet furto rapit & malè prodigit uxor,
Intolerabilius nihil est quam foemina Dieveg.
| |
Desordre.TAm sacra Romae res fuit triumphanti
Divinus Ordo, ut ordini quod oppostum est
Nec nominari siverit suis verbis,
Αταξίαν γὰρ ἄτακτος Ἑλλὰς invexit.
| |
In funebres magnatum pompas.O Vanitatum vanitas!
Ut vita fumus, funus ipsum fumus est.
| |
Fuga temporis.QVantò virili tempore
Felicior puertia est!
Qui volvier visi, volant,
Qui repere olim, nunc rapi
Vedentur, & mali dies,
Prae semper illis optimis.
Anni fuerunt aurei,
Nunc ferrei sunt annuli.
| |
[pagina 167]
| |
Crafto Comes Nassavius Sarbruckensis, Carolinae Nassaviae Sponsus, Orsovio cum
| |
Ad amicum prodigum rure repentè frugi factum.TArde agricultor, non rependitur brevi
Adulta calamitas rei compendio.
Nec villa reddet quod liguritum est domi.
In urbe dudum perditi peculii
In fundo, amice, sera parsimonia est.
| |
In fundum aedi sacra votum.SOli Domino sit gloria, & domino soli,
| |
In Poëmata doctissimi amici quae destinaverat
| |
Ad Mudam sub Hoofdio praefecto.FAcunda nunc Heroë, Mvda, facundo;
Serva diserti Satrapae diù canos:
Hac orba luce si semel sies, doctis
Dicere coeca, doctioribus muta.
| |
Poëtas malè Vates dici.QVis furor est vel praeteriti vel gnara futuri
Vana Poëtarum credere judicia,
Quos, qui veridicus mihi sit, non audeat ullus
Vel de prasenti dicere veridicos?
| |
[pagina 168]
| |
Nanus ad Gigantem.ANimata rupes, pugnifer
Immense, formidabilis
Colosse, qui, quod est Deûm,
Mortalibus tanquam pilis
Utare vel crepitaculis;
Si qua orta controversia est,
Quam pertinaci, quod soles,
Sic urgeas conamine
Ut vincier victus neges:
Ne gloriare de mea,
Quam ferre praefers, laurea.
Cedo rationum viribus?
Cedo rationi virium.
| |
In Hispanos.SPania Graecis optimè insolentia est:
Hispaniâ nil regnat insolentiùs.
| |
Comes Guilhelmus Nassavius Orsovio elatus.
| |
In Comitem de Guebrian.QVam latè videas Heroëm, maxime Saxo,
Tam benè relliquias τόνγε βριῶντα tuas!
| |
Ad Gallam, τὴν ἄητον.IMproba, quae miserum totâ me nocte fatigas,
Ga naar margenoot+Disce σοφοῦ monitum, Galla, quousque eadem?
| |
Reus in articulo suspendii.QVid? nocte totâ supplici jejunio
Precibusque lassum desilire cogitis?
Praecede, restim qui choreae ducis, aut
Me trude, Lictor; nemo saltat sobrius.
| |
[pagina 169]
| |
Epitaph. lethargo extincti.SPiritus insomni lethargo cessit; Amici,
Quid ploratis? adhuc dormio, non obii.Ga naar margenoot+
| |
Mater furis spurii.INfortunatum mirer me perdere natum?
In furto natum fama paterque sciunt.
| |
In cladem Vezaliensem, ex accenso Pulvere pyrio,
| |
In eandem.EN, fragili grandes animos in corpore gesta:
Ardeat exiguus pulvis, & umbra sumus.
| |
Patientiae laus.VIrtus in actione quaedam singula,
In passione quaelibet simul patent.
| |
Suspensus.NVlli imputanda culpa mortis est meae:
Videre testes mille; casu contigit.
| |
Ad amicum.AERe tuo gravior fieri non postulo; solum
Da mihi, quod famulo contigit, esse tuum.
| |
[pagina 170]
| |
In Apellam.QVaerenti, subridendo respondit Apella,
An placeat Synagoga an Gynagoga magìs.
| |
Ad mutilum sinistrâ.MAncus es; at certè, quod jussum est, dextera si quid
Erogat, haud poterit scire sinistra manus.
| |
Allusio ad portas sacrae.
Ga naar margenoot+Ἐξῆλϑε πόλις εἰς συνάντησιν θεῷ,
Διὰ πλατείας, ὡς ἂν εἰκάζω, πύλης,
Ga naar margenoot+Πανόλβιος μὲν, εἴ γ᾽ ἐσῆλϑε διὰ στενῆς!!
| |
Idem.EXivit obvia tota Civitas Christo:
Exivit, & latâ quidem, reor, portâ.
Beata, si introïverit per angustam.
| |
Cura lienosi.MEdicus supinum suscitans spleneticum,
Quod Christus aegro, dixit. Illud interest:
Sanate, dixit Iste, tolle lectulum;
Sanande, dixit Ille, surge & ambula.
| |
In suspiciosum.ULtima suspicio non est sine crimine: non est
Ille probus, quemquam qui negat esse probum.
| |
Suspensus.UT lapsu graviore ruant, tolluntur in altum,
Quos Fatum, quos & carnificina rotat.
Dimidiae sortis gravior mihi casus, amici, est;
Summa mali causa est, non cecidisse, mei.
| |
[pagina 171]
| |
Idem.EXilium est, patriam prohiberi tangere terram?
Ecce dedi exsiliens memet in exilium.
| |
Ad Posthumum.ME melius non est alieno nomen in aere.
Si mihi non credis, Posthume, crede mihi.
| |
De Gallo & Gellia.GAllus ab inflato moribundus ventre laborat.
De non inflato Gellia ventre dolet.
Ne mirare domum jugi fervere querelâ;
Scilicet igne perit Gellia, Gallus aquâ.
| |
Laus I. Vallensis Medici, cum in famuli mei acutissimo
| |
Ad candidum lectorem Novi Testamenti.PLuribus iste liber verbis non discitur: unum
Si capis hìc Verbum, candide, cuncta capis.
| |
In idem.OPtima Relligio Verbi est unius; & uno
Quae plus dant verbo, credite verba dare.
| |
[pagina 172]
| |
Ad Laeliam.TVtior est, qui lentus, amor; violentia damno est.
Si te depereo, Laelia, dispeream.
| |
In Aulum.AN Iureconsultus sit Aulus nescio.
De Iure non fuisse consultum scio.
| |
In picturam incendii.NOn stupeo vivas oleum producere flammas:
Tela sed his quod non ardeat, hoc stupeo.
| |
Vellus aureum.VElleris augusti laqueo capiuntur Iberi.
Sic vos non vobis vellera fertis oves.
| |
De Phyllide.CIrcumveniri nemo se prudens amat;
Prudentior Phyllis tamen, quae brachiis
Circumveniri quid sit amplexantium
Experta novit, juro per summos Deûm,
Res, inquit, expetenda circumventio est.
| |
Ad Barlaeum:
| |
[pagina 173]
| |
Ad Phyllida de perpetuo mobili.QVousque motûs vana perpetui doctos
Indago lassat? cuncta perpetuo versat
Natura motu, cuncta sors; ruit Coelum
Et Astra Coeli, & Unda perpetuo motu.
Frustra, quod est ubique, ubique mendici
Ab arte poscunt. dignius gravi curâ,
Stupore docto dignius sit inventum,
Immota, nec vel arte mobilis moles.
Et, heu, reperta est, & meo quidem damno
Immota perstat: nempe perpetuum, Phylli,
Immobile, obstinata, pertinax Phylli.
| |
In Fabulam Percelli Pictoris ὑδροποιοῦ excellentissime.FAbula Pegasei si non est fontis origo,
Fabellis hodiè vilior historia est.
Aspice quàm Batavae dispar vetus ungula dextrae,
Exiguas ictu vivere fecit aquas.
Attigit hanc leviter telam Percellus, & alti
Fluminis & falsi prodiit unda Maris.
| |
Nauta in procinctu, vento secundo.NAvita de ventis quis flaret, saepe rogatus,
Saepe lacessitus tot quaesitoribus, Eurus,
Eurus & hic, inquit (crepitu de ventre soltuo
Quale Jovis tonitru est) tandem conscendite, turba
Vectorum; qui se mecum commiserit undae,
Quidquid erit, poterit vento gaudere secundo.
| |
Deses de lecto.QVam Lecti Lecto lectè data vocula quadrat!
Nil Lecto, Lector, lectius esse potest.
| |
[pagina 174]
| |
Lectus amicae.SCande thorum Dominae: si non fandi atque nefandi
Mollia sunt isthaec tempora, nulla dabit.
| |
De Cotta.LOnga viri sapientis, ait, vel inutilis ira est:
Quod sic Cotta probat: Ira brevis, furor est.
| |
De Gellia.NItimur in vetitum: gravis hactenus impostura est:
Imponi gaudet Gellia saepè sibi.
| |
De Cinna.BOnum, profectò, nomen est: ludibrium
Pari repensat protinùs ludibrio.
Debere nulli Cinna vult ludibrium.
| |
Ad D. Franciscum de Melos Exercitus Hispani Ducem,
| |
Similes labris lactucae.LActucas oleo graves & acri
Submersas domini vorant aceto.
Lactucas pueri nec acri aceto
| |
[pagina 175]
| |
Nec tinctas oleo vorare docti,
Vellent perpetuò illud esse verum
Lactucas similes habere labra.
| |
In mortem Auli ebriosi.NOn cessit Aulus ebrius Cynico seni:
Ut vixit ille, vixit hic, in dolio.
| |
Ad amicum Iuvenem ab inflammatione brachii sanatum.AMplexatrici sanatus es, Euchyme, membro:
Hac se proripuit parte vetusta lues.
Qui tam praecipiti raptum discrimine solvit,
Parciùs amplecti crede monere Deum.
| |
In puellam dormientem.DOrmire mors, mors somnus est.
Si dormit haec nec mortua est,Ga naar margenoot+
Non dormit haec, sed mortua est.
| |
In natalem meum.QVarta quater reliquis ad saecula quatuor annis,
Nono mense, die quae sacra Mercurio est,
Nascebatur homo quidam, non bestia; tantùm
Quod nono nasci bestia mense nequit.
| |
Tumor arthriditis sanatus.QVando tumet mulier, partu tumet illa propinquo:
Quem premit Arthritis, quando tumet, peperit.
| |
Ad amantem.ESt universo ornatui diversitas;
Fatemur, amens, universo ornatui es.
| |
Ad liberos.AMate pacem Liberi,
Preciosus unio Unio est.
| |
[pagina 176]
| |
Ad Aulum, Senem amatorem.NOn te puellas inter, Aule, denigro:
Denigrat aetas; nempe quae dealbavit.
| |
Pro vicino partu Principis Auriacae.OMnia speramus. quid non speremus ab illo
Ventre? veni, puer, an fortè puella sies.
Embryo magne veni, & propera, si fortè puella es:
Embryo de sexu bis meliore veni.
| |
Ad embryonem.NE propera pasci, si debes filia nasci,
Sin es Mauritius, parve, veni citiùs.
| |
De Tullio Spurio.TVllius in terris Patrem appellare recusat:
Sufficit in coelis, inquit, habere Patrem.
| |
In Thaidem.SIcut gutta cavat lapidem, res publica, virgo
Desiit esse, Thaïs; non vi, sed saepe cadendo.
| |
Ad lectorem meum.CVjus curta vides Epigrammata, candidus autor
Hoc agit, ut nôris quàm sit sibi curta supellex.
| |
Ἀρτολατρεία.IVssa rogare Deum panem dare quotidianum
Roma Deum fecit panem sibi quotidianum.
| |
Ingratitudo hominis.
Ga naar margenoot+ἘΝ καρδίᾳ τῆς γῆς ὁ υἱὸς ἀνϑρώπου
Τρεῖς νύκτας ἦν καὶ ἡμέρας, ἕνεκ᾽ ἀνϑρώπων
Ἕνεκεν ϑεοῦ δὲ τίς δίδωσιν ἀνϑρώπων
Τρεῖς ἡμέρας καὶ νύκτας υἱῷ ἀνϑρώπου,
Ἐν καρδίᾳ, τῆς γῆς τόπον καὶ ἀνϑρώπου;
| |
[pagina 177]
| |
Ad Aulum Advocatum.PRaxin protervè nunc bonis, nunc & malis
Bonam administras aut malam; prout rei
Bonae malaeve nata fert occasio;
Prout faciendae nempe fert occasio,
Securus, Aule, praxin illam factitas?
Et illud εὖ πράττειν vocas? nec obvia est
Imago Justi, cujus è Coelo manum
Mans sinistram dexteramve bonis, malis,
Vni cuique suam κατὰ πρᾶξιν dabit.Ga naar margenoot+
| |
Dos.DE dote, Natae Jureconsultus pater
Rogatus, unde originem deduceret,
Cum dote do te, dixit, hinc vocabulum est,
| |
De copia satias.SIc est, amantes, sperno quod plenè est meum.
Si dat puella, sit repentè κόρη κόρος.
| |
Lesbia ἐν γαστρὶ ἔχουσα.DE Lesbia fortasse si quid invides,
Nec invideo, nec est quod invideas mihi,
Gravis mihi, gravida est tibi: plenè tua est.
| |
Conjugium Nisae & Mopsi.QVod Nisa Mopso pulchra deformi datur,
Mirum st, amantes? nempe diviti datur:
Extorta egenis pauper est parentibus
Donatione perpete propter nuptias.
| |
In oculos.CAptus amans oculis caeco duce dicor Amore
Ducier: erroris culpa sit ista mei.
Aspice quàm Stellae geminae sunt fulmina stellae;
His oculis dices me potuisse capi.
|
|