Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
[pagina 135]
| |
Ejusdem dextera ègypso, quasi ad carpum abscissa.ME spondente, sacri coierunt foedera lecti;
Me nectente, duae viximus una caro.
Candori comes accessit Constantia: ne quà
Candida deficerem, saxea facta fui.
Defeci ollapsa tamen, nexuque soluto
Quaesacrarat Amor vincula deserui.
Perfida deserui? non si tortore tyranno
Arguat, evincant ultima jura ream.
Judicet ipsa Fides quo culper crimine, quam, cum
Solvere non possent Fata, scidere manum.
| |
In titulum Celsitudinis Principi à rege Christianissimo delatum.QVod premis Austriacum vanâ virtute superbum
Verberibus, verbis erigis Auriacum;
Non stupeo, Ludovice; facis quod regula dictat
Justitiae, tribuis, Juste, cuique suum.
| |
[pagina 136]
| |
In idem argumentum.ADditur extremis; fieri quod posse negabam:
Cautior exemplo disce quis addat, Iber.
Quae facit hoc meritis, aliquid factura superbo est
Gallia, quod fieri posse, superbe, neges.
| |
In Herois Heravgierii navem, quâ olim Breda capta,
| |
Ad Vrbium praefectos, cautio.CUi grave commissum valli tutamen, honorque
Principis & Patriae, quâ regis urbe, salus,
Plurima te cautum faciant exempla: juberis
Vincere, si non est vincere, velle mori.
| |
In Aulum.AVlus in officio est, ex officio facit Aulus
Officium; quod id est officium? officere.
| |
In mortem scelesti à plebe discerpti, mox à patrato
| |
[pagina 137]
| |
Fr. Henrici Princ. Arausionum
| |
[pagina 138]
| |
Tabula è regione Hispanicarum inscriptionum in Templo
| |
Epitaphium L. Realii, Ind. Expraefecti
| |
[pagina 139]
| |
Iuliacum olim expugnata.VIncitur agricolae & Regum socialibus armis:
Gloria in ambiguo set: Mars sceptra ligonibus aequat.
| |
In secundas nuptias Ill. D. de Brederode, & Loïsae
| |
In I. Beverovicii de Calculo Tractatum.NOn patior, Beverovici, tua tormina; nullum
Vesicâ, nullum Renibus urget onus.
Duriùs aegroto; totum stupor ista legentem
Fecit inauditâ duritie lapidem.
Exede quod, Medice, intrîsti, saxumque voluta
Quod facis, ut saxo, qui latet, exstet homo:
Extet homo, qui te lapidem, facunde, docentem
Non lapis, &, quo nunc non valet ore, canat.
Quid fugis aut palles? nempe illud flebile pensum
Sisyphi, at hoc Batavi Deucalionis erit.
| |
In receptu ab obsidione Gelria.AVditur hostis, castra perstrepunt latè
Vago tumultu. Nempe quid? parat pugnam,
Et vellicar nos minatur à tergo?
Non, si quidem sapit. quid ergo, quid turbat
Tam manè, quid molitur? aureum pontem.
| |
[pagina 140]
| |
Ad Philippum Doubletium ex fracto crure decumbentem
| |
In ejusdem lapsum.I, cole candorem vani cognominis umbram,
Nec fidei in terris nil superesse puta:
Decepere virum summo candore superbae,
Quo nullo fruimur candidiore, Nives.
| |
In ejusdem adhuc aegri versiculos invectivos,
| |
[pagina 141]
| |
In eosdem.DOubletium proprio rabies armavit Jambo,
Pentametrum durâ lege Poëma creat.
Quâ nixus ratione? quid est cur arma ferocis
Archilochi voluit posthabuisse novis?
Cujus clauda vetus decuit vestigia Scazon,
Quì curto truncus maluit ire metro?
Credidit, ut res est, vilem de crimine vili
Historiam senos non meruisse pedes.
| |
Ad eundem.Ὦ ἵππων ϕίλε, τήν τε ϕύσιν καὶ τοὔνομα λαμπρόν,
Quâ primâ poteris linquere strata die,
Dum callus venit & venienti robora callo,
Quo nondum fueras jure ϕίλιππος eris.
| |
In non impunè mejentem.MEjenti Cynico, quà noxa est mejere, calvo
Pileus ablatus vertice poena fuit.
Ille quid? exarsit: quis enim neget illud iniquum,
Quod licuisset equo, non licuisset cani?
| |
De Eutycho.LVstravit Eutychus pater seks filios:
Dixitque claudo, macte, nobilis puer,
Coelestis irae tarditatem tu refers:
Dixitque coeco, tu arbitram justi Deam:
Dixitque lusco, tu unicam Coeli facem:
Dixitque lippo, tu perenne fontium:
Dixitque surdo, tu truces Maris deos:
Dixitque stulto, tu Orbis omnes incolas,
Et, transeas cum caeteris erroribus.
| |
[pagina 142]
| |
In E. Puteani Gnomas Belgicas.QVas peregrè corrasit opes, quas exul Athenis,
Non sibi, quas Romae, non sibi, delicias,
Delicium saecli, Patriae vernaculus offert
Immenso Scriptor codice & exiguo.
Infinita sui subiit compendia virtus,
Hellada cum Latio charta Brabanta capit.
Ferte Jovis frondem; servati Civis honorem,
Venloa cum Grudiis me meruisse probant.
Ingentem Erycium, Batavo duce & hoste & amico
Hugenio, reducem, si legis, hostis, habes.
| |
Ad incertum.PRave senex, cui sera nivem non impluit aetas;
Ne treme, decrepitum non manet ille decor:
Candorem à teneris abigenti, nempe senectâ
Non veniet (nimis est candida) canities.
| |
Ad Typographum Reipub. descriptionem parvo
| |
Ad illustrem virum, obscuro loco natum.STemmata quid faciunt? nascuntur in aethere ranae;
Terrae divitias infima Terra parit.
Quod splendes Auri est; Auri, quod origine vili es:
Aureus & Terrae filius esse potes.
| |
Flores flori.
| |
[pagina 143]
| |
Flor. 2. 15.OPpressus Urbi propriae facem flammae
Templisque & aris ipse Poenus immisit,
Quae pasta Dis, infantibus, tabulis, auro,
Septendecim Patriae dies supervixit;
Vt quàtenus Carthago tota Romanis
Non posset eripi, triumphus arderet.
| |
2.2.PVnica Romanae, Catulo duce, classis, opum vim,
Arma virosque ferens & propugnacula, cessit.
Tum victor: frustra, socii, laceremus & arcem
Et muros: deleta mari Carthago perivit.
| |
2.4.ALpina, Gallos, corpora, & sub humenti
Coelo educata, sic suas nives constat
Referre; mox pugnantibus fluit sudor,
Levique motu & Solis igne laxantur.
| |
1.9.DE singulari Roma & annuum & duplex
Jus imperandi fecit: ut corrumpier
Nequeat potestas solitudine, aut morâ.
| |
1.10.ARdente Scaevola manu, ipso interrito,
Rex pavit, ut si Regis arderet manus.
| |
1.10OCcisum Aruntem mutuo mox vulnere
Complexus ipse Brutus occidit, quasi
Sequutus usque ad inferos Adulterum.
| |
[pagina 144]
| |
1.11.PRincipium belli & finem ter quinque diebus
Quinctium & à stiva raptum fecisse stupemus?
Nempè ad opus festinavit Dictator arator.
| |
1.13.INcendio urbs deleta, Galle, non fuit:
Quin gratiae debentur immortalibus,
Quod ignis ille Romuli abscondit casas.
Lustrata & expiata Civitas fuit.
| |
11.2.CAEsa Mari Poeno multarum naufraga classis
Littora terrarum complevit & imperiorum
Intercepta tamen victoria tempestate
Principis ad Populi fastum fecisse videtur,
Splendorique fuit Ponto periisse triumphum.
| |
2.17.POmpilio violata fuit victoria, quâ nec
Roma satis potuit non pudibunda frui.
Vicisti Viriate cadens: qui fraude necârunt,
Non aliter vinci te potuisse docent.
| |
Ludi augures anni 1638.QVid querimur, quâ nos Coeli vindicta cecîdit
Vim non praevisae cladis habere manum?
Ga naar margenoot+Fecimus augurium festivo milite; Gallis
Invitis Batavûm victor Iberus erat.
| |
In Albo I. Frederici Gronovii.AIn', Gronovi maxime? his angustiis
Jubes amoris arrha stipetur mei?
Peccas, diserte censor errorum, gravi
Errore peccas: non ferunt brevi freto
| |
[pagina 145]
| |
Immensa claudi, non sit Oceano minor,
Quâ quàm, Gronovi chare, sis charus mihi,
Scribam papyro. Nempe scripturus ferè
Quot hoc libello paginae vacant libris
Egeam vacivis. Judica quid sim potis,
Ubi confluente grandium turbâ virûm,
Quod nec satìs natura fert, Album est nigrum.
| |
De Hispanis in exitu Dunckerk acaesis.ECce quid hoc monstri est? dicas abeundo redîsse,
Naufragium in portu tam citò fecit Iber.
| |
In diem Natalem filii secundo-geniti Principis Arausii,
| |
Inscriptio Vitaulli, Villae.QVid faciat laetas segetes nec scire laboro,
Nec vacat; hìc satis est, si scio, quid faciant.
| |
In Tumulum Bernardi Saxonis, VVeimariae ducis.QVisquis ad hos cineres adstas incatior, horre
Hospes, & exuvias Herculis esse puta.
Pertulit heic Saxo, Patriae invictissimus ultor,
Sacra triumphato condier ossa solo.
Quid faceret? fatis Alciden cedere, caussam
Parca, Nefas, Lethum credidit esse suam.
Interimendus erat, quo non pereunte perîssent
Austria, & innumerae quas parit Hydra neces.
| |
[pagina 146]
| |
Ad Amicum secundas nuptias suadentem.QVi laudas nova vota pater viduus mihi, nec te,
Nec me, nec Stellam nosse fatere meam.
Si te, non studeas tua, non cures mea, vili
Libertate, novo subdere colla jugo.
Si me, si quinâ stipatum prole parentem,
Non siet hìc, dicas, nulla noverca gravis.
Si Stellam nôris, non credas ulla dedisse
Saecula, non speres ulla datura parem.
| |
Contra easdem.Secunda vota plurimus mihi Rhetor
Suadet, vir & puella, nupti & innupti.
Cedam furori mille Syllogismorum.
Quando? inquiunt: mox atque desinent stulto
Placere Libri, Liberi atque Libertas.
| |
Aliud.DEbentur studiis quae non rapit otia Princeps:
Non vacat uxorem ducere, si liceat.
Proli dura noverca meae sit, & altera proles:
Si vacet uxorem ducere, non liceat.
Nullâ vendiderim pro conjuge libertatem:
Si liceat sterilem ducere, non libeat.
Jam de conjugio missum facitote & agamus
Quod vacet & libeat, quod juvet & liceat.
| |
Aliud.DVcere me uxorem vultis. Vetulam anne juvencam?
Si vetulam, nolo; si juvenem, nequeo.
Cur juvenem nequeo? ne fortè puerpera plenam
Oppleat agnatâ prole noverca domum.
Cur vetulam nolo? Glacies nec larva locari
Apta, nec est thalamo grata ruina meo.
| |
[pagina 147]
| |
Aliud.UXorem sepeli; procul absis altera: par est,
Cui par nulla fuit, nulla secunda siet.
| |
Aliud.DEsine conjugii votum suadere secundi;
Nolo bonam rursus perder, nolo malam.
| |
E Castris redux.HAga, meum decus, Haga, Ducum lectissima sedes,
Haga vluptatis tota medulla meae;
En iterum suodre vagae, solennis, amarae,
Asperae, inexhaustae tempora militae
Humidus, ad postem fixis inglorius armis
Advolo in amplexus, patria virgo, tuos.
Accipe, & acceptum nisi dedignaris alumnum
Aspice non torvo blanda supercilio.
Auriaci sint de populis murisque triumphi
Ceperit invictâ castra virosque manu:
Plus Duce victor ero, modò te, pulcherrima, civi
Qui solâ capitur te, patiare capi.
| |
In comessatiunculam Presbyterorum.PResbyteros hilarâ madidos risisse popinâ
Traditur: exempli copia, Roma, boni est.
Quid si facta simul monitorum & verba sequaris?
Quod Patribus licitum, fratribus esse negent?
| |
In Principis infantem mortuum Gypso efformatum.VT gravis Auriaco Fati inclementia flori
Praecipiti vitam sustulit exitio,
Qualis inexperto pullum per inane volatu
Elapsum morsu praepete falco rapit.
Intuita has animae exuvias super aethera vectae,
Contactu, formâ, pondere marmoreas,
| |
[pagina 148]
| |
Diriguit saxo similis tremebundo Mater
Vix modò lamentis pervia, vix lachrymis.
Hei mihi quàm crudo par es nova forma dolori,
De saxo Natum saxea Mater habet.
Saxea Mater, habes quo te solamine vincas,
Parce piè madidis orba, nec orba, genis:
Auriaci Infantis Patriâ potiore recepti
Dimidium docto marmore Terre tenet.
Tantus honorari, parto de morte triumpho,
Non potuit statuâ nobiliore Puer.
| |
In ejusdem morte Matris Auriacae luctus,
| |
Ad eandem, Παραμύθιον.HActenùs infandum decuit doluisse dolorem,
Hactenùs infanti congemuisse tuo:
Tormina torminibus, fletum vagitibus illis
Non benè maternus non sociasset amor.
Donec Mater eras, & erat spes altera quem fles,
Audîsti lachrymis officiosa piis.
Nunc ubi sublatum Patriae Patrique Tibique
Donavit Patriâ nobiliore Pater.
Quaeque sub incerti nebula latuere futuri
Publica sunt partûs ultima fata tui,
| |
[pagina 149]
| |
Contentam flevisse jubet nec flere Creator:Ga naar margenoot+
Disce Deo siccis orba sbuesse genis.
Impia res lachrymae est, quibus indignata reposcas
Nec genitum Patri, nec Tibi, nec Patriae.
| |
Ad filiolos paucis diebus solearum ferratarum incredibilem
| |
Ad eosdem.AVdaces pueri soleis animisque Batavis
Stare super stantes quos vetat ardor aquas;
Discite qàm non est ludi puerilis imago
Ludicra, quàm jocus in seria vester eat.
Lubrica mortalis vitae via marmoris hujus,
Frigore concreti marmoris, instar habet.
Quisquis in hac glacie stadii meruisse coronoam
Destinat, armato convenit esse pede.
Ferratum virtute pedem si negligit, aegro
Debilis incessu labitur aut titubat.
Nec satis armari est, quibus uti providus armis
Nesciat infaustum tiro subibit onus.
| |
[pagina 150]
| |
Si laevâ dextrâve gravis, si fortè supinus,
Vel medio procul à pondere pronus abit,
ut benè festinet, turpi conamine, casu
Multiplici, pravâ displicet arte bonis.
Sin medio rectus vitiorum, tramite certo
Virtutis durum sub pede calcat iter:
Nulla nec adversi vis in vestigia venti est:
Aut fugat, aut factas rumpit ubique moras:
Conanti facilè est quidquid molitur, ab omni
Turbine securâ prosperitate natat:
Algeat an sudet, nihili est, constanter utramque
Ingenuâ sortem dexteritate levat.
Donec in optatae felicem limine metae
Mulcet honorato parta labore quies.
Audaces pueri, tales sub imagine tali,
Patre nec invito, semper amate jocos.
| |
Ad eosdem.CArminis incocti tepidum excusate calorem:
Anni temperiem frigida vena refert.
| |
Pro glacie.NAturam reverenter habe: quicumque cadentis
Murmura, candentis marmora fontis ama.
| |
Ad Barlaeum.Vlcimus: audaci cessit Schola debilis Aulae;
Frigida Barlaeo Tessela dante mea est.
Sufficit infelix nutu prostratus amator:
Invidiae finem laurea parta facit.
Pascere subjecto pulchrè placet; alter ab illo,
Gratia rivali facta, triumphus erit.
Accipe, debellate proco Proce, gaudeo victor
Cedere, me victo Tessela dante tua est.
| |
[pagina 151]
| |
De mirabili herba Te, ad mirabilem Barlaeum.A Gange nostro non diù petitum Te,
Te sobrium, Te providum, disertum Te,
Suave Te, subtile Te, eruditum Te,
Te gloriosum, nobilissimum Te, Te,
Tecum τι θεῖον, esca coelitum Te, Te,
Jentaculum, promulsis & caput caenae,
Fertur potenti, quodque per leves frustrà
Paeti vapores, quodque per graves frustrà
Bacchi liquores quaeritur, sacros oestro
Afflare vates, arduumque potis Tê
Nil repperiri, prona cuncta diti Te
Proferre venâ, bis valere ptotum Tê
Quod sobrius valebat; ut stupeat cum Tê
Sese esse factum quisque quod sine Tê non est
Genio nec arte. Si fidem meretur Te
Praeco penès te, si quod esse produnt Te
Te teste Te sit; Teste te & bonis Te ac te
Amantibus, teste, me diligenti Te
Ac te, disertè de Te dixit ac de te,
Barlaee, qui te dixit esse totum Te.
| |
In ebriosum febricitantem.CVr levis AEmylio gravis est medicina? veretur
Quae posset febrem tollere, posse sitim.
| |
Pro Medicis, jocus.QVaeritur an Medicis nullo Respublica damno
Orba sit: orbari non benè posse probo.
Nempe peremptores hominum si tollimus, unus
Qui vivos capiat non satis Orbis erit.
| |
In Annam garrulam edentulam.MIramur juveni dentes collabier Annae,
Quos tam perpetuo verbere lingua ferit?
| |
[pagina 152]
| |
In Annam garrulam edentulam.MIramur juveni dentes collabier Annae,
Quos tam perpetuo verbere lingua ferit?
| |
De Creditore securo.MOllis, ais, pluma est quâ somnum debitor hauris;
Mollior est quâ cui debeo, Paule, cubat.
| |
Pauper in coenum lapsus.TOllere de coeno lapsum properantibus Aulum,
Mittite ait, non tam molle cubile domi est.
| |
Ad Iacobum Myeropium ut c arcerem Gulielmi Bavari
| |
Corona nihil ambines, in scuto cujusdam Gentilitio.HOc vita, spes & ambitus mortalium,
Hoc splendor Orbis est, coronatum nihil.
| |
Somnium.QVi cogitando somnio
Et somniando cogito,
Vel cogitans, vel somnians;
Implexa cogitatio est,
Et impeditum somnium,
Seu somnians, seu cogitans,
An somniando cogitem
An cogitando somniem.
| |
[pagina 153]
| |
In praestantissimam picturam I. à Calcar.SIc volui, dictus proprio mihi nomine Calcar,
Post me cursuris addere calcar equis.
| |
Epitaphium Iuliae, nullo splendore
| |
Lydiae, splendidè sepulta.Lydia foeda foris, intus foedissima, solo
Pulcra sita, jacet hìc: pulchrae pulchrique dolete.
O pudor, ô scelus, ô excors, insania Saecli;
Tantillùm pulchri tantùm servare sepulchri!
| |
In aquas odiriferas, à Legato Lusitaniae dono
| |
In effigiem infantis Domini, & Maria matris pomum tenentis.O Mali damnande malo, Justissime, Malum
Eripe foemineâ nunc quoque, Christe, manu.
| |
Ad podagricum debitorem.SOlve fidem; frustra est Podagram praetexere: quid si
Promissis nequeas stare? sedere potes.
| |
[pagina 154]
| |
In aneum pollicem Statuae Ducis Albani,
| |
Ingratitudo.SErvire gratìs est nefas & ingratis.
| |
In Gelliam.QVàm bene conjugii sit onus latura, probavit
Ga naar margenoot+Quae modo deprensa est Gellia ἐπ αὐ το φόρῳ.
| |
In Pontificios.PApicolis est pro numine Papa: papae!
| |
In T. Grasvvinckelii Catilinam.QVae gravis augusto doctè Sallustius aevo
Prodidit insanum verba locuta nefas,
Doctiùs hic, lector, Româque & ab ore rotundo
Hellados ascitis induit eloquiis.
Induit hic, ne quaere quis Hic; vix carmine tanti,
Vix toto nomen clauditur Orbe viri.
Dic modò, ni manes miseret vexare Latinos,
Vt placitum Belgis pro Cicerone loqui,
Crispe, dabis veniam, quae nunc sunt saecla virique,
Post Batavos patriâ primus in historia es.
| |
Rustica.CΑndida nata fui, cur vivam fusca, rogatur?
Non uno Sol in Virgine mense fuit.
| |
[pagina 155]
| |
In Πrincipum Auriaci & Auriacae effigies,
| |
In Nuptias Pollucis & Lydiae.NObilis & formosa meo sua Lydia ducta
Polluci Logicè est; ob Genus & Speciem.
| |
In divinissimas effigies
| |
Ad Carum.SImne bonis avibus Sceverino in littore pransus
Nescio, Care; bonis piscibus esse scio.
| |
Epitaphium Gulielmi Staeckmanni.STaeckmanni quod humi potuit procumbere, Fati
Legibus, hìc patriâ conditur, Hospes, humo:
Quanti, disce, viri; quantum se condere moerens
Frisia visceribus invidet aegra suis;
Et gstare velit; gestantem quidquid honorum
Arte quis, ingenio, vel pietate gerat.
Omnibus ille aditis, omnes contemsit. acerbo
Hunccine tu raptum funere, Friso, doles?
Sidera restabant: quìd ni properasset, adire
Qui nihil hìc ultrà posset, adire Deum?
| |
[pagina 156]
| |
In nuptias Principum Gulielmi Auriaci
| |
De Tito & Maevia.SI quantùm postica places antica placeres,
Iam mihi basiolo, Maevia, tacta fores:
Sic Titus à tergo praeeuntem punxit: at, inquit
Maevia, jam, Tite, da basium ubi placeo.
| |
In obitum Othonis Bar de Gent, Toparchae Didenii,
| |
In eundem.REs hodiè Patrum & nostro nova contigit aevo,
Civibus ingrata ac hostibus ac sociis.
Didenium intra se condi Vezalia, Galli,
Britones, Batavi flent, & inultus Iber.
| |
In effigem meam, quinque liberorum vultibus cinctam.QVò genus & formam Constanter opesque & amoris
Intempestivi spernat ubique faces,
Hugenium diâ privatum conjuge Patrem
Hoc armaverunt Fata satellitio.
| |
[pagina 157]
| |
In eandem.CIrculus à centro paribus patet intervallis:
Par Patris centro linea, par & amor.
| |
In eandem.AMbiat omnigenûm doctos prudentia rerum;
Ἐγκυκλοπαιδία est haec Patris Hugenii.
| |
In mortem Proregis Hiberniae.STraffordus, omni laude celsior, fero
Plebis furori dedicans dium caput,
Constantiâ Catone, vel Paeti manu,
Vel sub Nerone Stoico dignâ sene,
Omnique Stoâ, patriae dolor & stupor,
Ut invidendo clausit exitu diem,
Mortem decoro fecit aggressu levem;
Scelerisque plectens poenitentiâ reus
Flentem popellum, visus est judex reo
Mortis popello tradere, ut flendi, vicem;
Non hanc levis compendii sortem rats
Iniqutate temporum Deo dari.
O dignus innocentiâ viri vigor,
O sub securi nobilis securitas!
| |
In mortem pulcherrimae Matronae,
| |
[pagina 158]
| |
2.QVi videt Herculeo stridentem gurgite Solem,
Manè revicturum novit abîsse jubar.
Heu! Britones, instat vstri nox ultima mundi,
Sol subiit vestras non rediturus aquas.
| |
3.QVid Tamisi Lachesique damus, quod ab aequore nostri
Invida commisit plurima Nympha nefas?
Divinâ Divam facie & virtutibus Annam
Ascivere suis Numina Numen aquis.
| |
4.
| |
5.PArce supervacuo manes affligere fletu,
Quorum nec latet hìc umbra, nec ossa jacent.
Vilis erat Divae tellus, in flumine moesto,
In terrae lachrymis Anna sepulta fuit.
| |
6.VAnus ut extinctâ, dolor, & praeposterus, Annâ est:
Si, quamvis abiit, non obiisse potest.
Credimus extinctam Venerem, si fortè per aestum
Ludere gestivit quo fuit orta Salo?
| |
[pagina 159]
| |
7.CAussa fuit, cur contemptis pulcherrima terris
Anna sub illustri Ponte subivit aquas:
Egressura mali victrix ludibria saecli
Nempe triumphali fornice vecta fuit.
| |
8.NAufrage Pons, Arcus homicidae, jacta maligno
Omine in infausto flumine laeva strues:
Quid primus mihi cumque dolor dictârit acerbi,
Annae fata tui criminis esse nego.
Quin Thetidi ignosco. quid, summo gurgite nantem
Si rapuit? falsa est: credidit esse rosam.
| |
Epitaphium
| |
In effigiem meam ab eodem jam decrepito paulò ante
| |
Epitaphium Iacobi Geinii F.AUfer, viator, nobili pedem busto;
Hìc artis, hìc modestiae penu calcas,
Hì Geinium: qui quid valeret in vivis
Nescîsse mortem mirer? ipse nescivit.
| |
[pagina 160]
| |
Sin penè scivit ipse, noluit sciri.
Fortasse posteri scient. Sciant porrò
Vel nesciant, tam scire Geinius curat,
Quàm qui, sciens quod credidit, quod hìc scimus
Nescire nos scit, & scientias, artes,
Et omne quo tumemus inscii, fumum,
Et hoc putamen, corpus, & nucem cassam.
Infer viator labili pedem busto;
Non artis aut modestiae penu porrò,
Non Geinium, (fefellimus:) Nihil calcas.
| |
In obsidionem Arcis Gennepae.COncussa crebro tecta, muri, fulmine
Sidunt ruuntque, & incidunt sensim sibi:
Ut Arce quâ potitus es potirier,
Et exhibere mox quod expugnaveris,
Subire quàm superare durius siet,
Et invenire Gennepam, quàm vincere.
Invicte Frederice, quid porrò furis?
cum veneris, cum viceris, vix videris.
| |
In ejusdem munitionem demoliendo institutam,
|
|