Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
In tripudium regium Parisiis à Rege, Regina, Regnique
| |
[pagina 98]
| |
Nodus in scirpo.
| |
Aliud.SI se currentem ficto pede sciverit absens,
Non justo pede Rex triverit hosce pedes?
Ambigo. at innocuo venia est oranda Poetae:
Nescivit longos Regibus esse pedes.
| |
Ad Regem deprecatio.IVsta Deûm soboles, sociis propensa Batavis,
Crede, nihil socii sub sale fellis habent.
Qui quàm Justitiae cultor, quàmque ultor iniqui
Audiit ad leges intemeratus eas,
Coelos, Astra, Deos ad leges ire profatus,
Addidir ad leges currere Semideos.
| |
Ad R. Honerdvm ut se in tripudia nostra
| |
[pagina 99]
| |
Honerdi, ad Regos tum Sueciae & Poloniae Legati.MEn' etiam saltare placet? canoque jubetis
Ludibrium capiti deproperare pedes?
Parciùs ista viris. Non est mens ebria nobis:
Mollities Faunos hac Satyrosque decet.
Quàm gravis Arctoas ibo Legatus adoras?
Quis Batavo possit dignior esse status?
Oratore Gothus tali non cedat ab armis,
Et cupiat sumpto membra movere mero?
Ad crotali leges accinctus acinace saltem?
Astringant gressus cymbala vana meos?
Ferte sacres procos, vestrum purgate cerebrum;
Aut nostro vitium tollite, si quod habet.
Creditis? & potiùs choreas, pro lemmate. Regum
Ponitis? hìc etiam, sed mea plectra negant.
Qui saltare potest, possit laudare choreas:
Sarmatis enerves non ferat Vrsa fides.
Si tamen has nobis dabitur componere gentes,
Adscribi Saliis hac ego lege queam:
Scilicet ut Marti placeat cum ducere restim,
Illius ad numeros Alphesiboeus agar.
| |
Ad Barlaeum,
| |
[pagina 100]
| |
In effigiem Patris mei in Biblioth. Heinsii
| |
In eandem.AMbigitur niveam AEstatem, Brumamne virentem
Dixeris, Hugenio dum fuit iste color.
Quidquid id est, quos fortè putas in vertice canos,
Prorumpens toto de sene candor erant.
| |
In eandem.HVgenius Pater in tabula, quam vivere jures,
Cur Leidae taceat, caussa nec ambigua est:
Qui talis tam facundè, tam saepè, tot olim,
Tam bona, tam memori dixerit Heinsiadae.
| |
Ad Heinsium.QVi mitto Patris mortui umbram mortuam,
Hoc tantùm, amari viva postulo,
Tuus C.H. | |
Ad amicum, tectum aedibus, quas tum extruebam,
| |
Pilulae medicae.SI benè conveniunt, nec in unâ sede morantur.
| |
D.M.Doctori Medico titulum Das Mute character,
Facturo sacra Diis Manibus, an manibus?
| |
[pagina 101]
| |
In tumulum filioli G. Barlaei Epigrammate
| |
In tumulum celebris Historiographi.QVíd vicina tegant, ultrò vicina loquentur
Saxa; quis hìc jaceat, hospes, ubique leges.
| |
In precum formulam Fratri oblatam.QVi mea me toties, Frater, pia verba petîsti,
Accipe, sic labiis itur ad astra meis.
| |
De Iudaeo paracharacta.DEbet, &, ut grandi subitò se liberet aere,
Artifici nova dat, flat, ferit aera manu.
Et reus est, faciens quod non debebat, Apella,
Et reus est, quia quod debet Apella facit.
| |
Quasi ad Puteanum; ut sibi Musisque consulat.
| |
[pagina 102]
| |
Eâdem obsidione.CAstalides Grudiae, quarum quae proxima coelo
Pars Puteanaeâ sanctior arce sedet;
Dicite quam vovi Praefecto ferre salutem,
Si liceat per quae non satìs arma licet.
Dicite inarmatae, quantùm potè, Palladis arces
Dedat, ut armatae corruat ira Deae,
DDicite, qui sacras funesto sulphure turres
Tundimus, & Belli subdimus omne nefas,
Unius Hospitii fratres pia jura Batavos
Poscere, & innocuas jungere posse manus.
|
|