Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– AuteursrechtvrijΥΔΡΟΦΟΒΙΑ
| |
In Barlaeum.MOverat aestivas inflatior Ya procellas,
Et poterat socio sic soror esse Mari:
Absq; quod inflate decor, in multiplice rugâ,
Quâ male visa fuit ringere, risus erat.
Cum saturis Mudâ monitis seks ire capellis,
Magna trias parvae noluit esse comes.
| |
[pagina 103]
| |
Vossius in dubio, & quidam, vix fortiùs, alter
Credere se notis non valuere Notis:
Burlaei ancipites Pirene Pallida mentes
Impulit, exemplo crevit uterque pavor:
Ingemuit contempta suis Heroïbus Argo,
Nec tuba vexati tanta rudentis erat:
Vespera, si rubuit, rubuit pudibunda, Batavos,
Pontigenas, Pontum posse timere viros.
Quaeque adeò socii tulimus, quae tota feremus
Natio, mas, non mas, damna Poëta dedit.
De Graecis, age, de Latiis nego, credo docenti,
Quidquid sive jubes credere, sive vetas;
Sed Batavis, ignosce, potestas, Flacce, Poëtis
Quidlibet audendi non satis aequa data est.
| |
C. Barlaeus Zulichemi Domino,
| |
[pagina 104]
| |
Forti viro C. Barlaeo.CRediderim timuisse viros, tremuisse Poëtas
Amstelios, salsum pectora salsa Salum?
Crediderim sicus, cujus dux Foemina facti
Sobria, idem potos non potuisse viros?
Scilicet. Vnde tamen tam cauta libido timendi
Tam subitò madidis vatibus orta fuit?
Nescio; sive sciam, cupio nescire videri;
Nîl mihi cum doctis unguibus esse volo.
Hoc liceat: dulces isthinc mea Muda lagenas
Obtulit, hinc salsas Ennosigaeus aquas;
Salse rei salsae vindex, ignosce roganti,
Truserit hic magis, an traxerit iste liquor?
| |
C. Barlaeus
| |
C. Barlaeo, Fortè viro, Forti convivae.LArga suos vacuis affudit Muda liquores,
Largior impletis praebuit Ya suos.
Amstelidae saturi multo inter pocula nisu
Cùm, quibus expediat mergier, ambigerent;
| |
[pagina 105]
| |
Praevaluit cadus, & veteris vis condita Bacchi,
Displicuit Batavis amplior unda meis.
Successit, Seldene, labor contemptus; abhorret
Libero, amat clauso Belga natare mari.
| |
C. Barlaeus
| |
Ad Tessalam, de Barlaeo, Amante strenuo.TEssala Barlaeo non nuper visa Poëtae,
Qualis amatori Julia nostra suo,
TEssala Caninefas, seu Frisia dicier ambis,
Almerii Pharos & fax animata soli;
Ibit amatorum, si vis non torva videri,
Per freta, per saevos aemula turba lacus:
Ibit eò zonam qui, nec se perdidit, ibit
Amstelidum crispis compta juventa comis;
Ibitur invitâ Superûm vi; si pavet omnis
Navita, non rarus, faxo, natator erit.
Unus ut ignoscas orat, vir fortis ad arm,a
Arma virûm, calamos, arma virûm, calices.
Nempe tuo vulnus rabiosa canicula Vat
Fecit Amor; visâ saucius horret aquâ.
Si babat hanc, metuit ne, quâ tibicine clares,
Marceat infami languida vena situ.
| |
[pagina 106]
| |
Denique, si ventis placeat, sibi cautior inquit,
Nec Veneris fractâ puppe, vacare mori.
En quid agas? si qua spretae te injuria formae
Mordet, habe tecum lumina, conde facem.
Non si tota micet, non si de littore clames
Blanda, veni, pretium nuda laboris ero,
Non si Vere novo, non si benè potus Abydo
Classe novâ possit solvere, Seston eat.
| |
Barlaeus
| |
C. Barlaeo, Prudenti Philosopho.Pectoris heroi, quo non augustius olim
Intumuit, toto corripiente Deo,
Substitit ad primas, nullo discrimine, noti
Fluminis ad primas vis labefacta minas.
Barlaeum excussit terror sibi, fortior omni
Vate, quod hic timuit, foemina fecit iter.
Credimus? an, quia distracto graviore procellâ
Res cum Rhenano gurgite habenda fuit,
Spreverit Ya tuas? ptuit sprevisse videri:
Sed fuit haec lautae proxima causa morae:
Dixerit, ut motas adspexerit eminùs undas,
Et nemus ingenti turbine, Muda, tuum,
Quò me cumque vocas, magni Maris arbiter, ô nec
Crimine, nec, testor, carmine laese meo,
| |
[pagina 107]
| |
Fas sit non nocuo sibi consuluisse Poëtae,
Fas sit ad incertam cautiùs ire necem:
Dum turbas irate foris, dum caerula latè
Cana procelloso spuma colore tegit,
Intus ego spumas iterumque iterumq; salubres
Hauriam & innumeros non numerabo scyphos:
Donec ab ingesto tumeat vesicula Divo,
Nec superet quo se suggerat Ya locus.
Sic ubi anhelantis lateri lethale carinae
Vulnus, & extremo fortè furore, dabis,
Naufragus hinc prodar tabulis licet, inde fluenti
Fune, meo certè non gravis utre ferar.
Quàm benè virginibus comes it sapientia Musis,
Quanti Naturae noscere scita fuit,
Quàm benè libravit, quantâ ratione, nec ipsos
Quae Dii merserunt mergere posse Deos!
| |
C. Barlaeus,
| |
[pagina 108]
| |
Susanna van Barele, Vxor Hugenii
| |
C. Barlaeus ad ipsam.
| |
[pagina 109]
| |
Hinc fluctus, hinc spernis aquas animosa, Notosque
Virque Deos contrà, foemina sola viro es.
Me mea dum negat esse virum formido; vocari
Iam barbata tibi foemina promereor.
| |
Idem ad eandem.SVccubui generosa tuo, Barlaea, marito,
Et dedimus victas, clara virago, manus.
Nunc chartis ovat ille meis, victoque Poëtae
Exprobrat, & me vult succubuisse Tibi.
Cedo iterum intrepidaeque volo succumbere Matri,
Et Constantinae laudibus esse minor.
At si fortè tuâ est potior mea causa; pudoris
Hoc etiam fuerit dissimulasse mei.
| |
Idem.Roma stupe. de me Victrix jam nupta triumphat.
Fortunae nunquam sors fuit illa tuae.
Captivus, victusque trahor. mihi scommata Mater
Objicit, & salso perfricat ore scholas.
Tanti undam timuisse fuit. me mergite fluctus,
Mergite vesanos pontus & Ya metus.
Vlteriùs nolo proprio superesse pudori.
Infamis tanto crimine fama mihi est.
Scilicet ascendet doctorum pulpita Mater,
Et timidas cupiet vitta docere togas.
Peccavi, Superi. sexum mutate timentis,
Vestiat ignavos pallida palla pedes.
Aut si Barlaeum cupitis me recta docere,
Signa gerat sexûs tanta magistra mei.
| |
[pagina 110]
| |
Idem.ORta mari Venus est. Veneris Barlaea propago est.
Quid mirum? nullas si timet vxor aquas.
Formavit tellure senex mea mebra Prometheus.
Quid mirum? terrae si sua terra placet.
Nec culpa est, timuisse: nec, has sprevisse nrocellas,
Nempe suo duplex causa probata Deo est.
| |
Idem ad Hugenium.SI fateor peccasse Viros, si prodita facti
Causa, satisfactum non sibi Iuno putet.
Si verè Phrygias, at non Phrygas esse Poëtas
Eloquar, haud factum sit ibi, Iuno, satis.
Si potui placare Iovem tot Versibus, esto,
Thure, satisfactum non sibi Iuno putet.
Si regeram toties, cras altera & altera reddam,
Crede, satisfactum non sibi Iuno putet.
Si scribam pelago matres periisse maresque
Saepè, satsfactum non sibi Iuno putet.
Mollia Barlaeae tu suggere verba maritae,
Mollibus hanc ipsam saepiùs abde jocis;
Suaviter arride: nutu testare, quid optes;
Tange verecundos, nauita magne, sinus,
Basia basiolis superingere mille, vel ultra:
Crede, satisfactum tunc sibi Iuno puet.
| |
[pagina 111]
| |
Susanna Barlaeus
|
|