Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– AuteursrechtvrijIn Telescopium.DIs, dicas, liceat tandem mortalibus esse,
Si procul & propè, & hîc esse & ubiq; queunt.
| |
[pagina 76]
| |
In Idem, ad amicum I.c.tum.QVi de naturâ contractus dicere solers
Grandia de moto limite bella moves,
Jam de Ga naar margenoot1contractu Naturae, dic, & an aequum,
De stadio passum qui facit, ille facit?
| |
In Metium Telescopii Inventorem.Tot stadiis distans Metio non excidat Jo
Quot benè servari non potuit radiis.
| |
De Montecuculo & Ossa in Palatinatu caesis.Stratum Ossae Montem strato imposuere Suëci.
Jam nihili est veetus hoc, imponere Pelion Ossae.
| |
In Iesuitae Poesin politissimam.LIbellus iste quem videtis, hospites,
Et mundus & faecundus & facundus &
Profundus & rotundus & jucundus est.
Quàm clarus est tam charus est, quàm vastus est
Tam castus est: tam mollis est quàm follis est.
Sed vanus est quàm planus est, & est mendax,
(Jam claudicas, Jambule, & cupis claudi)
Est Jesuita porrò; quid sit, & non sit?
| |
In libros Iconum Illustr. Virorum
| |
[pagina 77]
| |
In meam ibidem effigiem.HUgenium illustres inter mirare? paranda,
His umbris lucem quae daret, umbra fuit.
| |
In Ipsius Dyckii effigiem.OS aliquis frontem atque oculos imitarier aude
DyckI, nemo manum non imitabilem.
| |
AEnigma de Terra uliginosa.Est locus in Batavis, ubi nec gratissimus haeres
Terram defuncto non velit esse gravem.
| |
In Aulum.SAEpè caput quatis, Aule; benè est, hoc amphora poscit,
Quae dubitat sitiens plena sit an vacua.
| |
In Albo Isaaci Gruteri, ex adverso
| |
De Persecutione Viri doctiss.VExarier livore miramur virum,
Quem persequi quivis potest, nemo sequi?
| |
[pagina 78]
| |
Ad Iesuitas, Trajecto expugnato.
Ga naar margenoot+FRatres & socios adhuc potestis
Prolapsae Batavos habere Romae,
Romanae socii Paternitatis,
Si quàm veste palàm nigrâ venusti,
Quàm comi gravitate, quàm decorâ,
Tam candore cato, sed innocenti,
Serpentem referatis & columbam.
| |
In filium Barlaeo natum quâ die lectionem publicam
| |
In eundem.UTile Barlaeus veteri juncturus honesto,
In specimen proles mascula, dixit, ades;
Adfuit, & placuit populo paradigma; sed illa,
Illa magìs, subitos verba datura viros.
| |
In Doctoratum Er. Puteani.
| |
[pagina 79]
| |
In adventum Godefr. VVendelini summi
| |
In Effigiem Chroni pennas Amori praescindentis.Εὔπτερος alternis poteram reditare Cupido,
Ἄπτερος aeternus jam comes, inquit, ero.
Increpuitque senex quae non peccaverat alam
Sollicitas, segnes plectere tela manus.
| |
In Puteani Brumam.SI similem, Puteane, rei decet esse tabellam,
Errasti, non haec frigida Bruma tua est.
| |
In Effigiem Gerardi Mercatoris Geographi Rupelmondani.PArva Rupelmondae pars est Mercator, & illa
Pars mundi, & Mundus pars quotacunque viri.
Quis capit hoc, partis partem non totius esse,
Vel, si sit, totum parte capi & capere?
| |
[pagina 80]
| |
In eandem.IMpiger extremos currit Mercator ad Indos,
Sic laurum sibi, sic, lector, tibi repperit aurum.
| |
Tubulus Tabaco impletus.QVod placeo, fumo est: ne dicam gloria mundi.
Quo proponantur jure Falerna mihi?
|
|