Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
[pagina 73]
| |
In H. Grotii Institutiones Iuris Hollandici.QUae patriam observat Grotius servare, reservat:
Quae putat in Patria non patria esse, putat.
Quid scriptore putas, Lector, tam sana putante,
Quid melius tam non sana putante putas?
Non puto, quae putat hic lectu benè digna, putanda,
Quae putat hic lectu non benè digna, puto.
| |
Ad Arn. Vinnium I.C. Iurisprudentiae Contractae
| |
In divitem deformis aedificii autorem.VItruvI atque Midae rudis indigestaque moles,
Auri stultitiam passus acervus hic est.
Dispiciant superi, quae nos fortuna beatos
Tertia, nec dives, reddiderit, nec inops;
Si quo nîl habuit paupertas durius in se,
Ridiculos homines nunc faciunt & opes.
| |
[pagina 74]
| |
Mutilus manu dextrâ globo ferreo ablatâ.O Si dextra minùs, quanto magè dextra fuisset,
Quae nunc laeva minùs, sors mihi laeva fuit!
Certè laeva magìs, non tam malè laeva fuisset,
Quae sic dextra nimis non bene dextra fuit.
| |
Ad Adrianum Vergoes I.C. in Concilio Principu Collegam de Domo natali Ioannis Secundi.GOesi, digne meo sanguis cognate Secundo,
Digne vir egregii posteritate viri;
Sic vacat, & nosti, rogo, quo pulcherrima magnum
Nascier indigenam viderit Haga loco,
Certus honoratos lauro vestire penates,
Certus ad augustos addere thura lares.
Ut vacet, & nôris, jam non rogo; clarior Haga
Ambiguo, in partem laudis ubique venit.
Vera licet lateat: non est ingloria de qua
Forsitan hac dubites vagiit ille domo.
| |
In adversarium Iudicii aleam detrectantem.POscit restitui Titius quam Maevius agnam
Possidet, &, si vis, lege probemus ait.
Maevius, agna mea est, clamat, vivamus amici;
Nil mihi cum turbâ judicii, agna mea est.
Dicite, Causidici, num sit victoria pluris,
Nec cecidit caussâ qui cecidisse timet?
| |
AEnigma de speculo.QVaero mea an par sit superis an iniqua potestas:
Res unas facio non faciendo duas.
| |
[pagina 75]
| |
AEnigma de Codice compacto.ADverte Stoa, versor in tuo sacro;
Quis liber & non libet & tamen est liber?
| |
De Amico gratulante natalem terii filii.QVi ter felici, feliciter, inquit amicus,
Quà ter sum felix non velit esse quater.
| |
Ad apostatam proelio navali elapsum.NAufrage, sed Fidei primùm patriaeque sacrorum,Ga naar margenoot+
Agnati decoris mox & amicitiae;
Quò fugis infensi demens compendia Fati?
Oblatae poteras mortis obire diem.
Non poteras; instat gravius, quo plectere discas
Naufragium superos non sine naufragio.
| |
Epitaphium Varennae, Nobilis Galli,
|