Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
[pagina 72]
| |
Cum Epistolis Hostis-Amici Er. Puteani interceptis, & Lovanium missis.VIctores Batavos, quia libertatis avitae
Tutores, durum, quàm bona causa, genus
Non pudet invisas vitâ donasse tabellas.
Quo ferus afflatu desiit esse Leo?
Ite leves tabulae; salvas praesentia proprI
Numinis & flammas inter & arma facit:
Ite, fatemur enim Puteani nominis auram
Hostiles iram dedocuisse manus.
Quod sibi factum velit Suisque Humanitatis Eerga Hostem Professor Candidissimus Humanitatis Apud Hostem Et bonae mentis Professori Clarissimo Erycio puteano Constantinus hugenius Facit L.M.Q. Hag. Com. Postr. Non. Decemb. cIɔ Iɔc xxx. | |
Praetoria Principis.QVì peream concussa ratis? REspublica mecum
Navigat, & Patriae sub Jove summa salus.
|
|