Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
[pagina 23]
| |
Ad R. Honerdum in suprema Curia Senatorem, de Virgilio & Lucano inter pocula collatis, animi autem gratiâ hoc illi à me & aliis praelato.FAEcundos calices, qui me fecere disertum,
Cum gravis ad lances causa tuenda fuit,
Cum tres Lucanum socii fecere Poetam,
Quartus in historia jussit habere locum,
Faecundos, Honerde, probo: facundia vino
Cocta, parùm, nî me fallo, coacta fuit.
At causâ certante tamen certavimus, & jus,
Scilicet, & fas in partibus omne stetit.
Nam quis ego de re dubiâ contendere tecum
Sobrius, aut Baccho quis praeeunte velim?
Sobrius hoc tandem & nullis ardentior uvis
Assero, Lucani sacra Camoena mihi est.
Sacra; nec offendo, quem vis invitus adorem,
Perspicuum laevi carmine Virgilium.
Huicc sua majestas constet, non constet, ametur,
Non placeat, sapiat denique, non sapiat;
Non veto, non turbo, non disputo: sed Lucano
Sic quoque sustineas mitior esse meo.
Hoc te causa Deûm victrix, hoc victa Catonis,
Hoc Magni manes, hoc pia Polla rogat,
Polla rogat, vati vates sociata maito,
Sarta sient veteris vincula conjugii,
Historicisque, offensa refert, si nata fuissem,
Nullo non Romae digna martia fui.
Sed Romae quas non potui contemnere taedas
Vnica Lucano Polla superba proco?
Contempsi, quis it inficias? & summa petivi;
Heroës animos nil mediocre movet.
Consulis uxor eram, nisi Caesaris ira fuisset,
Et vivo virtus facta Nerone nocens.
| |
[pagina 24]
| |
Sed summi viduam laudavit Roma Poëtae.
Crevit ab invidia Caesaris ille favor:
Et stetit ambiguum, fuerit Pharsalia bello
Clarior, an tali perpetuata manu.
Hoc liquet, ad seros scriptam superesse nepotes.
Pugnatam primâ displicuisse die.
Scriptae delicium studuit non perdere prudens
Roma, triumphatae non meminisse nefas.
Iam scriptae pars Polla fui quotacumque: quis obstas
Livor, & in manes expuis acre meos?
Tres sociâ Libros limâ purgavimus, autor
Vnicus, autoris censor uterque fuit.
Caetera nec curas experta est cura secundas,
Nec nisi festino dente polita nitet.
Et durat tamen; & certè nullius Homeri
Simia, de nullo ditior Enniade,
Stat pede nixa suo, &, nativis fulgida pennis,
Non timet ultrices indè vel indè feras.
Quâ nos cumque manu volvas, Pharsalia nostra est.
Quodque placet, Lector, debet amata sibi.
Lector, ama, quod amasse probant odia ipsa tyrannos,
Ivit in invidiam cum furiatus amor,
Et primum, placuisse, nefas, superasse coaevos,
Altera, portentum tertia culpa fuit.
Quid moror? haec summa est: nihil invidisse Maroni
Saecla, Venusinae nîl nocuisse Lyrae,
Quae, tot Apollinei cum ferrent aetheris astra,
Lucani solem non valuere mei.
Scilicet (hoc fas atque nefas audite) cupressum
Quod ferit, arbusto parcere fulmen amat.
Talibus invasum propugnans Polla maritum
Nescio an in somnis adstitit, an vigili:
Adstitit; hoc de vate volo mihi credere vatem,
Exiguam tenuis posco poëta fidem:
Et facies, Honerde, furens quid foemina posset
Vivaci candens edidit indicio:
| |
[pagina 25]
| |
Quin rugis aliquid visa est caperata minari,
Quales turbandi credimus esse maris.
Tu quibus insultes agnoscito sobrius umbris,
Et vel defunctae vivus ab ungue time.
Sin pugil illustrem decertabundus arenam
Poscis, & armatâ cominus ire manu:
Adsto equidem, & quò vos umbratilis alea belli
Auferet, & quò sors diriget arma moror.
Vteris arbitrio non spectatoris iniqui;
Intersum studio partis utrimque pari.
Ecce furens vacuo dudum Argentaria circo
Bella per AEmathios tota recenset agros,
Iamque impugnatae credscit imagine pugnae,
Et quo non placuit vincere marte parat.
Carmina censurae primos experta maniplos
Hìc acies, hìc vis prima nocentis erunt.
Tu caesìm punctìmque feri: certaminis horror
Ingruit, Historici quale Maronis amas,
Cùm per castra trucem volitans Laurentia Turnum
Lusit, & AEneas quod foret, umbra fuit.
Hoc moneo, si fortè breves accenderit iras
Incassùm plagas quae feret aura tuas,
Cum tenuem, decepte pugil, sine viribus umbram
Pro Polla totiès non feriisse gemes;
Bis fieri frustrà nolis, aut aemula primis
Vltima in umbonem perdere tela meum.
Spectator sine telo, humeros imbellis inermes
Affero; pugnantes perdere suadet honos,
Pacatos pudor ipse vetat: non aequus Achillem
Dedecet, Honerdo convenit aequus agon.
Tum, quid agas? fugiam: fugiam velociùs umbrâ
Quae patris AEneae scandere visa ratem.
Quò fugiam verò? quò, si Ga naar voetnoot1non simplice gyro,
Si, cincto Ga naar voetnoot2duplici monte, latere licet?
| |
[pagina 26]
| |
Vincentio Fabricio,
| |
[pagina 27]
| |
Vitam remittis, & procul jubes vivam,
Loquar jubes & audiam, jubes cantem,
Permessidem credam facis, facis Pindum
Colles cruentos, & sororibus divis
Quasi interesse, qui sororibus diris
Quàcunque vertor, aut revertor, intersum,
Cujus Galenni, cujus è Deûm turba
Potentiorum, τῶν μὲν ἰατρευόντων,
Manumque, opemque, magne tiro, non vincis?
Me coecus error, me profunda caligo
Involvit, aut mortale non facis factum,
Qui me inter arma, Nordovix, novenarum
Mystes Dearum, neminem, nihil, nutu
Novum creasti, nempe recreavisti.
|