Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
In Secundas Nuptias
| |
[pagina 9]
| |
Ipse, quod injungi potuit, Fortuna, peractum est,
Quâ jubeas hominem sorte fuisse, fui,
Te quoque passus, ait: Fecisti laeta Maritum,
Laetior Erpenia de Genitrice Patrem:
Restat utrimque nihil; privasti dura Maritum
Conjuge, privasti perfida prole Patrem.
Vna diem clausura dies extrema dierum est,
Hactenus officio defuit illa meo;
Hanc quoque, si-factum Coelo, Patriaeque tibique
Sic satis est, Batavum quo decet ore, feram:
Parce viris, occide senem; praevertimus annos
Ingenio, senium prima juventa fuit.
Risit Amor, referamque faces face, dixit, eâdem,
Facte senex Coelo jam juvenesce mihi;
Reddo vicem, natura; viri canescere frondem
Passa, fer aestivos cana redire dies.
Cum dicto Leonora novae socianda juventae
Adstitit, in dextras vincula jecit Amor.
Iecerat haec in corda prius, nec solvitor unquam,
Addiderat, quae nec solvere Fata velim.
Addimus hoc omnes, &, vive beata secundùm
Copula, & in priscas ito perita vices.
Sive prior placuit, poterit prior iste videri
Nexus, & hoc vitâ est posse priore frui:
Sive piget viduas inter duo gaudia noctes
Taediaque algentis commemorasse thori,
(Frustrà commemores quae, si praesentia fingas,
Nec nisi ficta velis, nec memorata leves)
Est ubi dispungat lapsos male Cynthia Soles,
Iste tui quo sis nescia nectus habet;
Hìc age quod Patriae est; haeredem poscimus omnes;
Hoofdiolum Vati da, bene nupta, tuo,
Qui sublime tener quiddam balbutiat infans,
Et patrium indocto vagiat ore melos.
Sic Hoofdi, sic facta parens Leonora, secundam
Vive, nec inveniat tertia vita locum.
|
|