J. Forestus.
HAc causâ dictâ, altera nec minoris momenti & ejusdem delicti, videlicet ingratitudinis, mihi apud te dicenda est. Iam diu summi eneficii, misso mihi insigni Poëmatum tuorum opere, tibi reus sum; quod nec epistolâ quidem agnovi. Verùm non inertiâ, sed nimio legendi studio in eo peccavi. Malueram solidas gratias solido munere percepto tibi agere. Tunc mihi gratiae erant agendae pro honore quem mihi in offerendo scripto habueras, nunc & pro voluptate & utilitate quam ex lectione ejus cepi agendae sunt, & usuraram loco tibi erunt. Quod quaeso ut ita pro humanitate tua interpreteris & me, si non erroris, saltem mali animi, sine quo crimen committitur, purum habeas, meque ut soles, ames. iix. Cal. Octob. cIɔ. Iɔc. xliv.