Nobilissime & Amplissime Domine;
SI judicio posteritatis multùm Ennio ille catus AElius Sextus, Horatio autem Cascellius Aulus debent; praeclari jureconsulti, sed illorum clariores carminibus, quamvis obiter iis inserti: quantùm Hugenio debeo, qui honorifico nimis elogio me sui poëmatis arbitrum facit? Namque Musae tuae parturienti me velut obstetricem accessis, nequid Monstri, vel Abortus oriatur. Ego verò, vir & vates nobilissime, monstrum censeo, te inter negotia tam ardua, tam tetrica, tam lepidos amaenosque versus gignere. abortus, sed maturis partubus elegantiores, puto illa Epigrammata, quae aliud agenti exciderunt. Scripserit argutulos illos versus in aulâ Ausonius: tu pares in castris, inter classica & srepitus armorum, effudisti. Cum docti facundiae tuae acumina admirabuntur, plus tribuent sapientes praestantiae animi; per quam licuit inter fragores propinqui Martis deliciari cum Camaenis: candorem verò amabunt omnes, quo tot Amicos, Eruditos autem quoscumque,