G. Wendelinus ad Puteanum.
Amplissime Vir, Eruditionis lumen,
meus Amor, meum delicium.
DElicium, inquam, etiam illius, qui totus est quantus quantus, eruditorum Nobilissimus, Humanissimus, Constantissimus. Noctem hanc impendi totam carptim, raptim, percurrendis tot luculis, imò enim verò fulgetris, ad quae etiam dies caligat. Vno verbo: Obstupui; necdum destuporatus, nunquam adeò destuporandus: ita isto afflatu sideratus sum, quo nolim me levari. Neque si apud te sim plura dixerim.