alior sum acciperetur, malui molestus esse, quàm non testari, quàm afficiar eo munere. Et enim mirè semper me cepit tua nec publicae venae, nec communis monetae Poësis, & illa pro diversitate materiae majestas, suavitas, sales, lepor, congruens stylus, nihil tritum, nihil usu vulgatum plebejo, nihil superfluum, nihil otiosum, illa verborum pondera, neque enim unquam numerandos versus existimavi: tum singula in singulis characteribus miracula in stuporem me rapiunt, & siquid alicubi obscurum cuiquam possit videri, id uti semper verum carminis splendorem duxi, ita reperi aut ab ignorantia, aut ab oscitatione lectoris esse & vitio hominum fieri, ut cum admirari nolint ea, quae non intelligunt, stolidè aut malignè carpant. Cum ejusmodi hominibus unquam congressus pertinaciùs quàm aliquis mei loci atque ordinis senex Homerum aut Virgilium tuetur, ego principi Poëtarum Constantino patrocinium, quo minimè eget, sine populi suffragio commodo, adeò sanctum mihi non vetus omne, sed novum tuum poema. Sed quorsum haec? volui paucis, ne in publica commoda peccando culpam duplicem, tibi constare de judicio & observantia erga te mea, & quàm mihi gratum hoc tuum donum acciderit; tum voti summam hanc esse, si digneris inter tuos Poësiosque tuae cultores me admittere, & siquid generosae indolis & ad imitationem tantorum operum natae oboriatur, amatores ei conciliare non indecoro, si pateris, lenocinio; quandoquidem sola haec mihi & admirandi & praedicandi gloria relicta est. Vale illustre Equitum decus, Haegae quarto Calendas Septemb. Anno cIɔ Iɔc xliv.
Illustris amplitudinis tuae reverentissimus
J. DE VRIES.