Vir Praestantissime;
ALiquando tandem & quasi postliminio mihi redditus & aliquam ex parte mei juris, primùm gratias V.C. agendas duxi, quas jam habeo maximas, pro illo Mementorum donu, imo κεμηλίῳ, ad me misso. De quo quid sentiam, non gravatè praefabor. In eo certare mihi videntur summum cum acumine judicium & innocui cum eruditione sales. Sanè lectione illorum ita me detineri fateor, ut gravissima me difficulter & invitum abstrahant, quod non rarò, qui apud me sunt, abservavere. Ego certè saeculo gratulor de tam felice praeli (cujus ego saepe, & quid ni quotidie? miseras vices doleo) partu, quo si dabitur ulterius beari, nae ego posteritatem praejudicavero fortunatissimam, cui erit abundè prospectum. Perge Eruditorum Coryphaee salivam nobis movere, & de literis tam bene mereri, & se tibi debere testimonium restitutae eum doctrina poetices, & haec & sequens profitebitur aetas.