Nobilissime & Amplissime Domine,
BOnum equidem factum. Quae mihi destinaras poëmata tua, eadem rectissimè & ad nutum curavit tuus Bruno. Adeo verò Momenta illa placuere, imò tanti fuerunt momenti, ut quamvis occupatissimo integras horas abstulerint. Et ecce dum avidissimâ lectione fragantiam carminum tuorum persequor, veluti lymphatus in hos, sed plenos ruris & inficetiarum, versiculos erumpo:
Barbariem Batavis quid enim lascive Poeta
Improperas, ubi tot copia docta virum?
Altera laus Romae divisa est, altera Graiis,
Hugenides unus paginam utramque facit.
Ingemit, exultat, pungit, docet, ac meditatur,
Proteus non Proteus, fertilitate pari
Heroës, elegos, arguta epigrammata testor,
Ingenio hic genius jure perennis erit.
At hic desino, ne te Roscium nostrum provocare videar, & meritò à quoquam occinatur, impar congressus Achilli. Pro singulari autem in me affectu, quem perpetuum esse cupio, gratias, ut par est, non minùs habeo, quàm tua illa non desultoria, si verum audire vis, sed sibi constans doctrina laudem meretur cumulatissimam. De antidoto