Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– AuteursrechtvrijJoh. Smith S.D.PL.MOmenta, Vir illustris, quae Desultoria vocare libuit, guadium mihi non momentarium nec desultorium, sed momentosum attulerunt. Meminisse potes, febriculam cujus horror me urgebat, tuo antè annos aliquot alloquio protelatam, te quoque digresso simplici eodem die accessu finitam: Si unum visitationis momen aut momentum tantùm potuit, quid non sperem à tanta tot momentorum serie, nisi quòd non domus & fundus, non aeris acervus & auri, aegroto Domini praestare in corpore posset? Quidquid id erit, mihi vel sano magnoperè jucundum est & gratum, absentis contemplari posse imaginem Hugenii, ejusdemque seriis atque jocis oblectari, simul & crudiri. Sed me quoque clarissimis hìc viris, amicisque persmistum agnosco | |
[Folio ****6v]
| |
ventura mitti in secula Gratis ergo quas possum maximas tibi L.M.Q. ago. Nostri vicissim agelli specimen, sed tibi pridem non uno nomine debitum, exspectabis, cum Blaeuwwius Batavorum quod caepit oppidum absolverit. Interim vale, Vir magne & dulce decus meum. Scrib. Noviomagi xii. Sextilis Jul. Anno cIɔ Iɔc xliv. |
|