mio munere, quod sanè pluris facio quam ipsa Hesperidum poma, & quidquid fragrantissimum molles Sabaei mittere possint. Nunquam crederem, Nobilissime Vir, Desultoria haec esse Momenta, ut inscribuntur, nisi nossem quantas quotidiè sustineas occupationes, per quas nonnisi furtim & clanculum potes venire ad hilariores has Musas, ut Numa ad suam AEgeriam. Quàm multi sunt in orbe literato, qui etsi credantur totum Heliconem occupasse & sibi videantur Apolline pleni, nunquam tamen possent quicquam ejus acuminis, elegantię & festivitatis, addo non ingenii tantùm sed excocti & subacti judicii, à suo pectore extundere, quod ad haec tua accedat, etsi plures Alcmenae noctes vigilarent, & pro Momentis annos & saecula insudarent. Falletur ergo qui haec vatum Entheo furori adscribet, cum ubique eluceat summa illa & prudentia & rerum humanarum peritia, quam in gravioribus quotidie exeris. Quòd si ita ludis, qualis quaeso eris, cum ages seriò? Si in tuis Momentis tantum inest momenti, quàm grandia erunt ex tuis horis Jovis & justitiae filiabus expectanda? habebunt hìc plurimi quod mirentur; ii praesertim qui attendent quanta cum dexteritate singula tractes; quod queant imitari, nisi ut simiae homines, paucissimi. Deum Opt. Max. veneror, ut Te, Nobilissime Domine, Patriae tuae decus, aulae ornamentum, bonorum protectorem, nobis, humanioribus literis, & Reip. praestet incolumem multos in annos. Tu verò perge bene velle mihi, qui semper & ubique ero, ut semper fui,
Nobilissime, Amplissimeque Domine,
Tibi ad omnia obsequia addictimus
SAMUEL MARESIUS.
Groeningae Iul.