Idem H. Brvnoni.
ACcepi, Ornatissime Doctissimeque Vir, illa magni sanè momenti Momenta Nobilissimi D. à Zulichem, qua tuâ operâ ad me transmitti voluit. Legi cum summa voluptate, & authorem deprehendi ubique sibi similem, doctissimum, acutum, elegantem: Ego quidem nec fonte labra prolui caballino, nec in bicipiti somniasse Parnasso memini, ut idoneus sim judex tot elegantiarum. Habebunt procul dubio ipsi Magistri artis plura quae hic faciliùs suspiciant, quàm imitentur. Interea tamen ita me capiunt ea quae capio ex illis, ut cum aureo vellere hunc librum non facilè permut arim. Gratulor itaque mihi quod me tantarum deliciarum participem Illustris hic Scriptor, adhuc pro sua humanitate nostri memor, facere voluerit. Sed & in gratiosissimo alias munere, id mihi accidit prro superpondio & mantissa, quòd mellitissimis tuis literis illud comitari voluisti. Gratias ergo maximas & tibi ago, quod miseris, & ipsi Nobilissimo authori quòd mitti praeceperit. Hoc epistolium ad ipsum tuae curae & fidei, doctissime Domine, commendo, simulque ex animo offero tibi quicquid est meorum officiorum. Vtere quando & quomodocunque volueris. Senties me hac catenâ aureâ tibi devinctum, & coeptam eâ occasione notitiam & amicitiam porrò excolere studebo. Tu idem facias, rogo; qui sum
Tuus omni studio & affectu
Groeningae
Julii 1644.
SAMUEL MARESIUS.