J. Golius.
CVm erumperet nuperrimè inter nos, verè nobilissime Hugeni, Euripis suis uberrimus ille fons ingenii tui, melle Attico & suavis simis deliciis me quoque perfusum sensi. Cumque id benevolentiâ tuâ & munificâ humanitate mihi obtigisset, Musarum charitumq; convivio excepisse me Apollo visus fuisti. Pro quo nihil habeo quod rependam Te dignum, praeter grati animi cultum, & simplex votum, ut coelesti, quem veneror, Genio tuo vel pauco litare farre possim. cum auteum voluptati mihi atque honori ducam & antiquis & novo isthoc nomine obstrictum tibi & devinctum esse, tum graviùs commovet me quod publicè mihi nomen inscriptum vidi: nimirum, ubi chartacea volumina quaedam, ex oriente à me allata, animi & amoris ergo comparatum ivisti cum amplis illis Hesperidum spoliis, quae Hercules alter Heinsius retulisset. Vtique conspicuo me & honesto posuisti loco, sed ubi simul omnium me judiciis expositum cognosco, & vellicatâ aure subditoque calcare compellari & compelli, ne quam de me concitatam voluit tantus vates expectationem eludam prorsus ac fallam. quare alacriore spiritu animatus, & quasi instinctu tui, majore deinceps operâ contendam, ne novis hisce fludiis in me, si quae sint, commoda diutiùs claudi videantur. 6. Iul. 1644.