Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– AuteursrechtvrijS.P.LIbrum Domini de Zulichem, quem in Galliam mihi miseras, Hagae primùm redux accepi, & quidem illâ ipsâ horâ quâ inde discedens huc festinabam: quae una ratio fuit cur priùs tibi gratias ob tantum munus, & mihi tam acceptum non egerim. Multos autem ejus versus ab eo tempore pervolvi, sed quamvis Momenta tantum desultoria esse dicantur, non tamen momentaneâ lectione omnia eorum acumina, omnes sales, omnesque elegantias detegi posse perspexi: quin potius admodum attentâ & curiosâ opus est inspectione, nihilque magis miror quàm quòd Vir in seriis & taediosis negotiis tam assiduè occupatus, tam amoenas & faciles cogitationes habere interim potuerit; ac in tam brevibus & interruptis momentis ea scribere quae multorum annorum gratae atque utili lectioni sufficiant. Vale. |
|