Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– AuteursrechtvrijOrnatissime & doctissime Domine;DOnum, auro mihi contra carum, accepi: nimirum serios & sapientes lusus Preillustris Domini Zulichemii, Constantini Hugenii, cujus ego virtutes & defoecatissimum ingenium semper reveritus atque admiratus sum, ita certè hoc mihi duco nunc palmarium, quod datum mihi sit experiri ejus benevolentiam. quâ quidem ut me non indignum probem omnibus modis efficiam; non dubius (quae ejus est summa humanitas) quin hoc impetrem, ut me etiam inter nominis sui studiosissimos habere non dedignetur: quod si contingat, Sublimi feriam sydera vertice. | |
[Folio ***8v]
| |
Porrò, usque adeò mihi arrisit, & placuit ut doctissimum, ita & fati nescium hoc perillustris Viri Poema, ut illas (doctas Iuppiter) eruditorum hominum delicias non assiduas modo mihi, sed & accubuas, habeam. Et quid ni habeam? quid enim in illis non admirabile? quid in illis, quod non Helleborum, & demorsos ungues sapiat? Videor mihi cum Farraginem lego, praestantissimorum Virorum monumenta legere: Cum Epigrammata; cum Catullo, cum martiale loqui, & si quis alius ad acuminis illud culmen evasit: In juvenilibus etiam, etiam sedulò quaerenti, nihil juvenile occurrit. Vsque adeo omnia cum gratia & senilis judicii pondere posita: Hisce astipulabuntur omnes, quibus purgatior auris est. Haec itaque cum ita sint, quid causae est, quare non summo loco habeamus illum Virum, qui apud omnes tanti est. Illum Virum, quem tu, hinc inde arrepto Plautino penicillo; tam graphicè depinxisti, ut non dubitem aliquid dictum, in doctissimo tuo epistolio, quod non jure merito in eum quadrare possit. Sed, ut ad rem redeam: Desultoria haec Illustrissimi Viri Momenta eò majorem apud posteritatem admirationem merebuntur, quòd in tanta, & tam inexplicabili negotiorum Principalium mole exantlata sint: Quid dico exantlata sint? imò potius quòd, ex ubere foelicis ingenii fonte, quasi sua sponte effluxerint: Itaque non possum animo meo temperare, quin excellentissimum Virum D. Casparum Barlaeum (cujus Poesis Maronis aemula totum terrarum globum per ambulat, Et qua recondit, quaque Sol promit diem) quin (inquam) D. Barlaeum, quem plurimi semper feci, nunc tamen longè pluris aestimem, quod hoc Poema aeternitate dignum, & licet inter aulicos tumultus natum, justo tamen suo pretio expensum & ex inviti Domini Musaeo quasi raptum, publico non inviderit. Haec itaque cum ita heabeant, cur missum mihi hoc munus non acceptissimum habeam? cur non exosculer? pro- | |
[Folio ****1r]
| |
fectum ab eo Viro, qui in tanta dignatione positus est: cui tantum debet patria: ab eo Viro, qui curas sui Principis, tanta cum cura curat; & eum favorem, eam benevolentiam apud Celsitudinem suam meruit, ut non rarò res amici, dubiae, egenae, (jam Plautiso) & inopiosae consilii, ejus industriâ, eloquio, & consilio catae atque opiparae reddantur. Plura non addo; ne adulatio videatur, quod est liquida veritas. Commendabis me Illustrissimo Zulichemii Domino, & à me grates & gratias ages, quòd istius muneris honorem, etiam mecum communicare non dedignatus sit. Salve & tu ornatissime & doctissime Domine à me 20 Iulii 1644. Tui studiosissimo EWALDO SCREVELIO. |
|