terat, sed etiam indies vivo ac superstiti (sisque diu) maxima comparantur. Sed non contentus hoc duplici praeconio novi Hermetis talaribus eam in populos, in saecula misisti, ipse conditor operis immortalitatem laturi, & cum momentis constiterit tibi (quid enim tam divino ingenio laboriosum?) cum rerum duratione paria facturi. Quas non laudes meretur animus? haec facultas? hi effectus? tam certum ac praesens praesagium? Sed brevior sim, oportet, ne videar aut aemulatione vanâ retractare velle argumentum ejus, qui solus dignè praefatur tibi, aut plus ex tempore tuo ad legendum rejiculum epistolium vindicare, quàm tu nascentibus tuis, hoc est aeternis μελετή μασιν indulges. Vnum dicam modò: cum in omni carminis genere summorum post renatas literas vatum gloriam adaeques, summorum post renatas literas vatum neminem in Epigrammatis brevitate, rotunditate, ingenio, eruditione, acrimonia tibi se posthac comparaturum: Quisque dicet sibi, quod suae Thebaidi AΕneide propositâ praecipit Statius meus:
Sed blandè sequere, & vestigia semper adora.
Tanto igitur dono quod me divitem fecisti cum gratias debeam immensas, quantas autem debeam exprimere non valeam; quantas porrò debere me velle censes, quod huic pretiosissimo & materia & arte peplo meum quoque vile nomen intexuisti? Hinc certè ego famam ordiar;
steriles transmisimus annos:
Haec aevi mihi prima dies, haec lumina vitae.
Quam si totam in posterum devoveam & consecrem Tibi, tanquam libra & aere tuo emtus, tanquam Solduriorum sacramento addictus, nullam partem tanti tui erga me meriti implevero. Ita faciam tamen quod solum possum, & cui respondere velle facto inceptio sit amentis, id jugi & perpetuâ memoriâ, prefessione, praedicatione, ne in ingratum cecidisse putes, operam dabo. Vale ingeniorum Prin-