Idem H. Brunoni.
QUantum debeam incomparabili Patrono tuo, qui me divino munere suo & divitem & immortalem fecit, conatus sum, ut potui, significare in iis quas inclusas ipsi inscriptas vides. Tibi autem, Juvenum ornatissime, quoque non parum amicum me habes, quod promptâ operâ ut quam citissimè tantum gaudium gauderem, effecisti. Incidit percommodè ut hos sex septem proximos dies in hac urbe encaenia annua agerentur: id tempus feriatum nobis ab occupationibus ita dispensavi, ut aliquot solidos dies musteo huic operi dederim, quae repetitae & repetende lectioni impenderetur. Cęterùm neque is ego, quem appellas, Criticorum Coryphęus, imò nec* hoc tamen deprehendi, qui id nomen dignè ferat, & veteres cognoverit auctores, eum longè certius accuratiusque testimonium de praestantia tot divinorum versuum praebere posse. Nam & hoc Criticorum munus esse censebant antiqui, quae laudabilia in scriptis auctorum invenirent, discernere, iisque X vel L praefigere. Quae quidem meo judicio nota non certis versibus, sed toto operi una aptissimè praefigetur: adeò illud, ut rectè censes, & censorum severitatem pariter & laudantium benignitatem excedit. Vale, mi bruno, tu quoque novum decus addito Musis, & Phoebi consuetudine feliciter inflammato, meque ama & Maecenati tuo compmenda. Daventriae ad V.Id.Iul. Iulian. cIɔ Iɔc xliv.