Ad Lectorem.
QUos legis, ingenii totidem miracula, versus,
Heic lege quâ deceat lege stupere tibi.
Haec aliena locis, alieno tempore nata,
Hugenii cerebro tam bene nata vides.
Temporis haec puncto, si non ex tempore, fudit
Singula, quae punctum temporis omne ferent.
Ille Poëtarum Deus Otia fecerat olim,
Et praesens Batavûm Phoebus ephebus erat.
Hoc, dùm sustinuit vir tanta negotia solus,
Publica procurans commoda, panxit opus.
Non labor illud erat, sed desultorius alta
Fronte remittentis seria lusus erat;
Usque stylum revocante manu, retrahentibus illam
Undique millenis sollicitudinibus.
Carmina secessum quaerunt scribentis; Apollo
Hic nequit Auriaci rebus abesse Iovis.
| |
Illa tamen mediis ita deproperavit in actis,
Ut superent cultum, Phoebe Latine, tuum.
En tempus quo nata vides Epigrammata, Lector.
Cum venia poterant qualiacunque legi.
Natales nunc hisce locos, attende, docebo.
Ut magis obstupeas, id quoque scire tuum est.
Turbida castra, boans stabulum, palatia Martis
Horrea, trux pelagus contribuere locos.
Barbaries armata manu, Neptunius horror,
Aurigae, calo, mulio, nauta ferox,
Hortantis sociios insana celeusmata nautae,
Clamor agasonum, jurgia, pugna, furor,
Quadrigae, quassata ratis, stridorque rudentum
Undique grandisonis obstrepuere modis.
Quadrupedes, bipedes asini, vinosa Gradivi
Orgia, Bellonae Musica, Musa tubae,
Tympana rauca, minax lituus, vocumque virumque
Proelia pacatae concrepuere lyrae.
Perfidus Hugenii Boreas turbavit avenam,
Saeva Noti rabies barbita, plectra, fides.
Quis locus Aoniis inter loca Martia divis?
Collocat Aonias hic tamen ille deas.
Quis locus Aoniis inter Neptunia divis?
Hìc tamen Aonias collocat ille deas.
Nempe suo totum circumfert pectore Pindum.
Sic ubi jussa fuit Musa venire venit.
Sic toties cum Marte coït, cum rege Profundi
Euterpe toties Hugeniana coït.
Sed coïtu Venus omnis abest. neque pagina prurit
Ulla, meat chartâ virgine casta manus.
Ecce, locos scribentis habes, en tempora, lector,
Tempora momentum, castra salumque locos.
Hactenus ista. nihil dictis, nihil addimus ultra,
Caetera nec laudo, ne potuisse neger.
Henricus Bruno.
|
|