Latijnse gedichten 1607-1620(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd Vorige Volgende 28 ←01 05 1608 Ged., dl. 1 p. 6 De Marcolphoaant. Multi homines soliti sunt dormire ore patenti, quidam Marcolphus sic solitus quoque erat. Nocte volens eius media uxor mingere, habere se scaphium aegroti mingit in ore putans. 5[regelnummer] Excussus somno conansque loqui, capit omnem in ventre urinam coniugis ille suo. Litigat uxori valde Marcolphus, at illa: ‘Quod decrevisti non erit’, inquit, ‘opus. Consilium quoniam cepisti sumere potum, 10[regelnummer] haec urina tuo potio corpori erit’. Anno 1608, annor. xi. Vorige Volgende