5 17 01 1608 Ged., dl. 1 p. 2
Psalmus XXIII
MDCVIIIaant.
Sicut pastor oves pascit, me pascit Iova,
nunc pascor placide, non ego iam vereor.
In viridi campo stabulat Pater omnipotens me
atque ad tranquillas me capit ille aquulas.
5[regelnummer]
Et quoque nunc animi recreat Pater ille vigorem,
me per iustitiae iam capit ille vias.
Nec tunc horrerem quamvis tenebrosam ego vallem
ingrediar, quoniam me tua virga levat.
Tu mihi componis mensam nitidam hoste vidente
10[regelnummer]
nec non exunguis tempora trunca mea.
Nec me destituet favor omnipotentis Iovae,
ast ego templi eius perpetuo incola ero.
In de marge bij
vss. 1-2: 13 Ianuarii 1608.
vss. 3-4: 14 Ianuarii 1608.
vss. 5-6: ** Ianuarii 1608 vesperi.
vss. 7-8: 15 Ian.
vss. 9-10: 16 Ianua. 1608.
vss. 11-12: 17 Ianua. 1608.