Gedichten. Deel 4: 1644-1652
(1894)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekendOpdracht enz. der Pathodia sacra, et profana occvpati (1647)Ga naar voetnoot1).Saecvli ornamento, nobilissimae vtriciae Ogle nvper Svvanniae.Orivndam Coelo Musicam coeno liberare, quo ad Creatorem redeat expeditior, facere est quod homo Dei fecit, sapientissimi Regum pater. | |
[pagina 342]
| |
Tentaui id meis modulis, et institi caelestibus Viri soliloquijs, si qua forte me vestigia diuinarum cogitationum in τοὺς πάλαι Regios accentus tacite seducerent. Quod cum euenisse ne sperandi quidem locus sit, fateor sperasse tamen, te ex his conatibus, te, nostra Siren, praecinente, quos nec ipse sic videbar meditatus. Jnscribunt itaque se tibi, non inscribuntur: vt quâ librante terram videntur reliquisse, eâdem prosequente securi Coelum adeant quod nec ipsum immune est a malitia saeculorum. Patere hoc, praestantissima mulierum; et amici, vt probe nosti, ad haec studia neque nati neque educati, minime vero otiosi, audaciam aequi fer, et inscitiam, vtique non inexcusabilem; ipsum vero, quod soles, ama, qui te Constanter. | |
CavtioGa naar voetnoot2).Si quis ad haec sacra accedis, rogo et obtestor, Christiane, manui vocique mentem adhibeas; memor τοῦ πάϑους τὸ σεμνόν, vt mihi satis arduum fuit tonorum interuallis assequi, tibi longe difficillimum exploratu fore, nisi pro majestate argumenti gradum inhibes, temporumque, vt veteres loquebantur, τὸ περιπλεόμενον sedate vsurpas, id est, Quod moras compositae modulationi innectit, seque ipsum tardiore pronunciatione suspendit; Hoc fere temperamento, vt inter ea quae notata sunt, et vulgatae cantionis τὴν ὁρμὴν, quasi medius incedas: quod cum charactere Musico explicari penitus non posset, verbo monendus videbaris. Poterat nimirum verbo fieri, et quidem Regio; si edixissem, Psallite sapienterGa naar voetnoot3). | |
Ad lectoremGa naar voetnoot4).Nitentibvs in Caelum aliquid terrenae faecis condonare solet qui septies in die veniam justo facit. Adeo te super ijs quae sequuntur, Lector, non expectamus rigidissimum censorem; qui leuicula haec agnosces et inania, | |
[pagina 343]
| |
vt pleraeque sunt res humanae; minime vero putida, bonove aut bonae cuiquam grauia; a quibus tecum abhorremus.
Achter het werk een Extrait dv Privilege du Roy van 17 Nov. 1639, waarbij aan Robert Ballard, ‘seul Imprimeur du Roy pour la Musique,’ wordt toegestaan ‘d'imprimer, faire imprimer, vendre et distribuer toute sorte de Musique, tant vocale, qu'instrumentale, de tous Autheurs.’ |
|