Den blinden was ick [tot] oogen. Iob. 29.15.
Moneo quod possum, pro mea sapientia. Ter. Andr.
Restat, ut his ego me ipse regam solerque elementis. Horat. 1. Ep. 1.
Quod si tibi tacita cogitatio scrupulum moverit, cur monitor ipse non talis sim, qualem te esse desidero, ut nonnullos videris in medio itinere corruisse; illud breviter respondebo, non mea esse quae dico, sed Domini Salvatoris. Non monere quod ipse possim, sed quid debeat velle qui servus est Christi. Et athletae suis imitatoribus fortiores sunt, et tamen monet debilior, ut pugnet ille qui fortior est. Hieron. Ep. ad Iul.