Gedichten. Deel 2: 1623-1636
(1893)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend[1635](Op de zydelinge afbeelding van mij en mijn huysvrouw in een blad door I. van Campen)Ga naar voetnoot1).Broer en Suster moghen schelen,
All wat vred' en vriendschap velen;
Man en vrouw niet meer als hier,
Niet de dickte van 't papier.
2. Ian.
| |
Ad amicum, tectum aedibus quas extruebam aeneum imponi consulentemGa naar voetnoot2).Aere domum tegier suades; ego non tego: mirum,
Si quis obaeratam nolit habere domum?
3. Ian.
| |
Ad A. Mariam a SchurmanGa naar voetnoot3).Sol in virgine, non latui; nec vana tegendi
Nominis obscuro carmine cura fuit.
| |
[pagina 307]
| |
Sed radijs admota tuis scintilla periui.
Non videt Eoüm quae tegit astra jubar.
5[regelnummer]
Surge adeo, quantusque sies oriturus, oborti
Casum deliquij, non satis orte, roga:
Surge, quod optaui, quod votis omnibus opto,
Surge, die noctem pelle, dieque diem.
9. Ian.
| |
Ad Barlaeum cum superiore epigrammateGa naar voetnoot1).Me noua non bigamum tentat, Barlaee, voluptas:
Ignoscis? rem cum Virgine nunc habeo.
Da veniam, est quod ames, non indignere; coïtur
Eminus, et foetum reddit uterque parens.
10. Ian.
| |
Ad Constantinum Hugenium rem cum virgine eminus habentemGa naar voetnoot2).
Non equidem invideo, mi Constantine, quod ista
Illustri rem cum Virgine nunc habeas.
Ipse ego, nullius quanquam violator amoris,
Hac ipsa rem cum Virgine quondam habui.
5[regelnummer]
Ecce, tuus Te praevenit Barlaeus amando,
Et mea tot retro messibus Anna fuit.
Serus amas. sero nimium tibi poscitur Anna.
Praevertit stimulos nostra libido tuos.
Hanc tetigi, hanc tetigi. sed non ut Phijllida Mopsus,
10[regelnummer]
Iupiter Asterien, Cynthius Antiopam.
Et tetigi tamen, et pupugi, sed carmine blando:
Inque vicem blando carmine me pupugit.
Succubus nemo hic, nemo fuit Incubus. insons
Virginitas, insons flamma, thorusque fuit.
15[regelnummer]
Ergo sumus gemini, verum sine crimine, moechi.
At mea laus haec est. me coijsse prius.
Tuus ὁ ἀλληγορῶν
C.B.
| |
[pagina 308]
| |
Ad Constantinum Hugenium frustra Annam Mariam a Schurman in lucem ac solem protrahentemGa naar voetnoot1).
Cum totus lateat Titan in Virgine, cur vis
Virgineum nullo Sole micare decus?
Eripe docïrinae iubar immortale puellae,
Eripe ab ingenio, quas habet illa, faces,
5[regelnummer]
Eripe Phoeboeo Phoebum de pectore, pulsis
Vt Mariam tenebris reddat aperta dies.
Dum clausi latitant in virgine Solque diesque,
Quid mirum est, oculos si fugit illa tuos.
C.B.
Amstelod. XI. Jan.
| |
In effigiem patrisGa naar voetnoot2)Ga naar voetnoot+.Ambigitur niueam aestatem, brumamne virentem
Dixeris, Hugenio dum fuit iste color.
Hoc certum est, quos forte putas in vertice canos,
Prorumpens toto de sene candor erant.
12. Ian.
| |
Ad BarlaeumGa naar voetnoot3)Ga naar voetnoot+.Moeche prior, nisi quadruplici tot basia versu
Ostentes, dubiam vix tueare fidem:
Usque adeo amplexus, intacti signa pudoris,
Experior crudâ in virgine difficiles.
5[regelnummer]
Denique nil agimus, nisi adhuc succurris, amantes.
Quid, Barlaee, satin' serius ista mones?
Poscis ab indomito producat corpore Solem,
Quod Chijmicus nequit, a vate caco-chijmico?
15. Ian.Ga naar voetnoot4).
| |
Vlulas Athenas, sive consilium, quo eruditissima virgo Anna Maria à Schurman in lucem protrahi possit, ad constantinvm hugenivmGa naar voetnoot5).
Si cupis, ut claro spectetur Sole virago
Mascula, et in medio luceat Anna die,
| |
[pagina 309]
| |
Omnis doctarum pandatur scena sororum,
Et Clariae veniant in tua verba nurus.
5[regelnummer]
Dic, nunquam Aonias tenebris latuisse Camoenas,
Dic tantas orbi plus micuisse Deas.
Pallada dic, dic facundas scripsisse Corinnas,
Dic, Lyricis Sappho claruit ista modis.
Obijce, quae magno Aspasia est sociata Pericli,
10[regelnummer]
Obijce Cassandras, obijce Zenobias.
Obijce Deiphoben, vivacisque ora Sibijllae,
Et dic: Lucani Polla diserta fuit.
Claudia quam fuerit Statio celebrata Poëtae,
Quaeque Crati vixit docta marita comes.
15[regelnummer]
Haec ubi selectae obijcies exempla puellae,
Exemplis cupiet clarior esse tuis.
Forsan et accendet cupidam nova gloria mentem,
Doctorumque volet saepius ore legi.
Sic clausum elicies, Hugeni, e virgine Solem,
20[regelnummer]
Et Solis fies tu pater, illa parens.
C.B.
Amstelod. XVII Jan.
| |
Ad Constantinum Hugenium, poëtam euchijmum et boni succi, non Caco-chijmicumGa naar voetnoot1).
Cum tua magnificis generosa modestia rostris,
Cum sapiat doctis cocta Camoena viris:
Cum bellatori sapiant tua verba Batavo,
Et manus Auriaco scribere prompta Duci:
5[regelnummer]
Cum non cruda tuae sapiant quoque basia nuptae,
Atque alibi tropicas appetat Anna faces:
Cum generes pulchros, Barlaea conjuge, natos,
Nec possis alios, quam generare mares:
Euchijmus es, gratique placens buccella saporis,
10[regelnummer]
Et pijxis centum plena cupidinibus.
Quin, tua dum Latio stillant epigrammata succo,
Sic mihi saepe velis esse caco-chijmicus.
vel
Pimpla mihi et succi Fons melioris eris.
C.B.
| |
(In effigiem patris)Ga naar voetnoot2).Hugenius Pater in tabula, quam viuere jures,
Cur Leidae taceat, caussa nec ambigua est:
| |
[pagina 310]
| |
Qui talis tam facunde, tam saepe, tot olim,
Tam bona, tam memori dixerit Heinsiadae.
19. Ian.
| |
Ragguaglio di parnaso, dell' incendio accaduto alla Haija il di natale dell' ecc.mo principe d'Oranges
| |
[Non trouo in spirito]Non trouo in spirito, non trouo in carneGa naar voetnoot2),
Perche di questo fuoco lamentarne:
Graue non fù, fù cortese rouina,
Che ci lasciò la Chiesa e la Cucina.
ult. (31) Ian.
| |
[Ie trouue que ce feu ne nuit]Ie trouue que ce feu ne nuitGa naar voetnoot3)
Ni à la chair, ni à l'esprit:
C'est peu de mal, peu de ruine,
Qui nous laisse l'Eglise et la Cuisine.
ult. (31) Ian.
| |
[pagina 311]
| |
De (secundi) incendij causis, nondum satis perspectisGa naar voetnoot1)Ga naar voetnoot+.Mirantur quibus orta sient incendia causis,
Auriacos iterum quae subiere toros:
Nullus ego. quis enim laceras cum patre Gradiuo
Vulcani dudum nescit amicitias?
5[regelnummer]
Insanire fabrum dubites, ubi nuda, quod olim,
Credita cum nudo Marte cubare Venus?
Cal. (1) Feb.
| |
(De iisdem)Ga naar voetnoot2).Graeculus incendj librans examine causas,
Nugae ait; in causis proxima, καῦστις, erat.
Cal. (1) Feb.
| |
A ParisGa naar voetnoot3).Allons, belle, au renouueau
R'assouuir noz amourettes:
C'est folie des gazettes
Qu'on redoute du Bureau;
5[regelnummer]
Qui a jamais veu qu'on chante
Des gaiglardes en Courante?
Cal. (1) Feb.
| |
Cum fratri conceptas preces offerremGa naar voetnoot4)Ga naar voetnoot+.Qui mea me toties, frater, pia verba rogasti,
Accipe, sic labijs itur ad astra meis.
Cal. (1) Feb.
| |
Alloquitur pater HeinsiumGa naar voetnoot5)Ga naar voetnoot+.Cum senis, Heinsiade (meministi), Cypridis haesit
Ad scopulos laeuâ sorte vetusta ratis,
| |
[pagina 312]
| |
Talis eram, talis tecum graue carmen amici
Ad vada Melandri concinui albus olor.
Cal. (1) Feb.
| |
Suggestum novum in templo GallicoGa naar voetnoot1)Ga naar voetnoot+.Non bene conueniunt, nec in una sede morantur.
2. Feb.
| |
Incendij quo pars aulae Hagiensis conflagravit IV. cal. feb. ciƆiƆcxxxv qui dies natalis erat principis auriaci, typusGa naar voetnoot3).Elapsa tectis tota, vis ferae dudum
Captiua flammae, culminique vicino
Minata stragem, pabulo niues ipsas
Omnemque Brumam sumpsit, ut leues lanae
5[regelnummer]
Floccos alendae coelitus datos jures:
Crepuere muri, fornices, tholi, tigna,
Proceres, tigilli, transtra, perticae, postes;
Suggrunda cessit, multus aream late
Constrauit imbrex, non suo pauimento:
10[regelnummer]
Oblita munus alterum, alterum cochlis
Impleuit, ad scapum perusta; descensum:
Gemuere bis recocta calx, later, testae;
Fleuere vitra, lachrimasque natiuis
Fudere guttis; non suëta fornaci
15[regelnummer]
‘Coementa mugiere; Pro sacrae rupes,
Paterna saxa, frigidique secessus,
Pro semper Aulae care splendor incertae!
Rubuere lapsi cardines, timor vectes
Soluit solutos; pessulo fidem porta,
20[regelnummer]
Portae negauit pessulus; serae et claustris
Claues negarunt; clauibus serae et claustra:
Carijatides suspirio, vale, muto
Telamonibus dixere, patriae cladis
Faciem, jugique triste schema trans ipsas
25[regelnummer]
Visae inuicem dolore marmorum crustas:
Atlantibus loco focoque summotis
| |
[pagina 313]
| |
Nemo Hercules successit; usta compages
Coenaculum omne corruens focum fecit:
Confluxit auro, si latere sic posset,
30[regelnummer]
Fugitiua plumbi vena; fortius ferrum
Trepidauit et sudauit; aeris, argenti
Par pallor, et fuga, et latebra: qui coelum
Tulit Philippus, malleumque et incudem,
Vel torculi, compendio graui, proelum,
35[regelnummer]
Igni Batauo cessit, et, redemptores
Sui Philippos certus hic recusari,
Obvoluit inuisum caput, liquabundi
Quidquid metalli repperit, sibi induxit,
Et tutius liquari duxit in turba
40[regelnummer]
Quam non perire: Quid Philippus? ipsius
Terror Philippi, terror unicus, terror
Iustus, perennis, uniuersus, immotus
Terrore justo, incendio (quod averte
Fauor Deorum) patriae, orbis incensi
45[regelnummer]
Tantum mouendus, patriae pater, coeli
Proles, stupor mundi, stupere momento,
Pallere visus et pauere; sed quali
Te, nate diuâ, te pauere pallentem
Decuit stupore, te penatibus, te, Dys
50[regelnummer]
Troiae ruentis et parente sublato,
His tantum, Iülo et Conjugi: Hanc et hanc fornax,
Corinthiâ confusior, suo gemmam
Vouebat aeri: vidimus, videmusque,
Videbimusque, donec hunc dies nostri
55[regelnummer]
Diem videbunt, donec his cruor venis
Inaestuabit, tum tremore praeclusis,
Nec dum reclusis; vidimus (comae rursum
Horrore surgunt) ambientibus raptum
Flammis Iülum, et suffocantibus pressam
60[regelnummer]
Fumis Crëusam; vidimus. Tace vero
Adusta fauces Musa, nil supra summum
Nefas nefandi est: scilicet, peribamus:
Cum derepente vis amica, vis major
Ardentis Hagae conflagrantibus pleno
65[regelnummer]
Succurrit aestu: candidas niues inter,
Candore tosto, candidus pedem ciuis
Tulit manumque; torribus bis ambustis,
Prunâ et pruinâ, itum in gelu est, itum in flammas,
Itum in ruinas, peste, vel manu factas,
| |
[pagina 314]
| |
70[regelnummer]
Pesti opprimendae; quaque vel gelu fixus
Defecit humor, vel superba profusas
Hinc Vesta lymphas deuorauit, hinc spreuit,
Hinc aduocatis iuit aucta Vulturnis,
Successit in penuriam, gelu, flammis
75[regelnummer]
Inuictus et vento, latex, virûm sudor.
Vt inusitatâ dij deos manu seruant!
Quem frigus auxit, vicit ardor ardorem.
10. Feb.
| |
Ad Barlaeum, cum hunc Scazontem mitteremGa naar voetnoot1)Ga naar voetnoot+.Omitte si quid ore vel manu prodis,
Tulli Bataue, Maro Bataue, victuris
Perenne cedris: amplius calescendum est
Quam quo calescis, vel Poeta vel Rhetor,
5[regelnummer]
Foco perenni: patriae focos, aras
Patriae, calentes igne non suo, Vestâ
Vili, profanâ lucidas, repraesento.
Epos molestum, triste carmen, incessu
Claudum pedestri, verba cruda, suspirant
10[regelnummer]
Plagae recentes: veritatis ornatum
Praestabit ustulata veritas; fucum
Fumi, cinis, fuligo: quaere fragrantes
Ubicumque flores; hinc flagrantium exsuccas
Necto corollas, quodque jam scies lector,
15[regelnummer]
Titione Pimplam, pallidasque Pirenes
Turbo scatebras, ne quid exeat puri,
Sed, faece potus infimâ, luto scribam.
Sic fata nempe, sic jubetis infensi
Batauiae, incensi Dij: ecce parendum;
20[regelnummer]
Barlaee, coelo; incendij color carbo est:
Dignum lapillo candido diem, dignos
Stacte, rosisque aromatisque natales
Carbone foedo, non libens, tamen foedo.
Absolue scenam censor, adde quas fatum
25[regelnummer]
Nolit lituras; pone, pone funesto
Carbone nigrum Theta, Theta funestum
Chartis nefandis, carmini ruinoso:
Placet perire, quem nec esse, nec scribi
Decuit nigrum diem, nigerrimâ nocte.
10. Feb.
| |
[pagina 315]
| |
In lapsum pringipis Gulielmi, cum incendio eripereturGa naar voetnoot1).Non cecidit puer Auriacus, quod nescia veri
Fama, vel, ut solita est, sponte sinistra tulit.
Indiuisibilli vis est notissima Centro,
Quâ, quod ait vulgus labier, attrahitur.
5[regelnummer]
Hic fuit, et melior magnes, quo constat Iülum
In patrio raptum procubuisse solo.
Oscula seruato properans dare, traxit euntem
Candida in amplexus terra Bataua suos,
Muneraque, ut flores nequijt, contraria flammis,
10[regelnummer]
Ambusto medicas obtulit uda niues.
15. Feb.
| |
La chaire transposée au temple FrançoisGa naar voetnoot2).La bresche est tousiours là de la saincte entreprise
Qui nous a faict gaigner quatre pieds moins un quart:
Pour chose de neant on dechire l'Eglise,
Mais à la reparer, on ne songe que tard.
18. Feb.
| |
Hooge NiewstraetGa naar voetnoot3)Ga naar voetnoot+.Qui vitio postica mihi centum ostia vertis,
Accipe qua socijs anteferenda ferar:
Ut sileam quae sit grandis praestantia gibbi,
Quod quae dimidij est orbis imago, mea est.
5[regelnummer]
Hoc loquor: hac Batauum splendet Respublica mecum,
Quod supra veteres alta sit, et noua sit.
2. Marty.
| |
[pagina 316]
| |
In tripudium regium Parisiis a rege, regina, regnique proceribus saltatumGa naar voetnoot1).
Cur male regales subsannas, Mome, choreas?
Cur dicis Reges ista decere minus?
Exercet Dictynna choros, totque inter et ignes,
Et superos, saltus diligit illa suos.
5[regelnummer]
Ipse per astriferi spatiosa palatia coeli,
Sol speciem Regis subsilientis habet.
Stat, graditur, vastumque celer se versat in orbem,
Et quamquam grandi fixus in orbe salit.
Si fas est saltare Deos, et legibus ire:
10[regelnummer]
Fas erit, ad leges currere Semideos.
Barlaeus.
| |
Nodus in scirpo. AD BarlaeumGa naar voetnoot2).Currere semideos? iterum, Barlaee, negamus:
Non facit ad Francum dictio dura pedem.
Mijlius hoc fugit, Hugenius fugit, horret uterque:
Currendi praeceps vocula facta fugae est;
5[regelnummer]
Facta fugae est, et facta colo: das Lilia, nendi
Nescia, currendi nescia, curriculo?
Ivstvs et inuictus currat? salijt pede justo;
Ad leges salijt. quas? ais: ad Salicas.
8. Mart.
| |
(Aliud)Ga naar voetnoot3).Si se currentem ficto pede sciuerit absens,
Non justo pede Rex triuerit hosce pedes?
Ambigo. at innocuo venia est oranda poetae:
Nesciuit longos Regibus esse pedes.
8. Mart.
| |
[pagina 317]
| |
Ad regem deprecatioGa naar voetnoot1).
Ivsta Deûm soboles, socijs propensa Batauis,
Crede, nihil socij sub sale fellis habent.
Qui quam justitiae cultor, quamque ultor iniqui
Audijt ad leges intemeratus eas,
5[regelnummer]
Coelos, astra, deos ad leges ire profatus,
Addidit ad leges currere semideos.
8. Mart.
| |
D.M.Ga naar voetnoot2)Ga naar voetnoot+.Doctori Medico titulum Das Mute character;
Facturo sacra Dijs Manibus, an manibus?
Postrid. Non: (8) Mart.
| |
In tumulum filioli G. Barlaei epigrammate patris inscriptumGa naar voetnoot3).Disce quid hic jaceat, quanti spes quanta parentis,
Quanti quam felix cura magisterij,
Quo praeeunte puer, nondum puer, incipit infans,
Infans exanimis verba diserta loqui.
9. Mart.Ga naar voetnoot4).
| |
[Ocijus Amstelios breue carmen adi, placandis]Ocijus Amstelios breue carmen adi, placandisGa naar voetnoot5)
Filioli et Patris manibus et manibus;
sed his praecipue, ne saeuire lacessitae
velint in hesternum quendam ab Aula,
poeseos absolutissimae sciolum censorem.
VII. Id. (9) Mart.
| |
Constantino Hugenio. Scirpus enodisGa naar voetnoot6).I.
Currere Semideos, fugere est? Atalanta cucurrit,
Nec tamen haec pavidae sit rea virgo fugae.
| |
[pagina 318]
| |
Currere semideos, fugere est? cum laude cucurrit
Hippomenes, timidae nescius ipse fugae.
5[regelnummer]
Cursor erat Graios inter πόδας ὠκὺς Achilles,
Nec tamen huic vates exprobrat iste fugam.
Candide fallacem cur Constantine Sophistam
Induis, et veri ludis imaginibus?
Dum bene subsiliunt Druidae, male subsilit Haga,
10[regelnummer]
Nam genere a toto transilit ad speciem.
II.
Hoc dixi, fateor: Rex et Regina cucurrit,
Nec tamen Augustos horret Apollo pedes.
Non me longa Ducum terrent vestigia. plus me
Terreat hoc: longas Regibus esse manus.
III.
Cur pro me Reges supplex et sceptra precaris?
Barlaeo venia est nulla petenda tuo.
Hvgeni, vis vera loquar? Tu Pelias hasta es,
Et Medicam confers vulneris autor opem.
5[regelnummer]
Pro me verba facis; nunc in me verba retorques.
Me cupis esse reum, nec sinis esse reum.
C. B(arlaeus).
| |
Ad Honerdum, ut se in tripudia nostra pertrahi patiaturGa naar voetnoot1)Ga naar voetnoot+.Adde pedem pedibus, regalibus adde choreis,
O quamuis niueo vertice, verne senex.
Barlaeus jubet, Hugenius rogat: ut quid utriuis
Si te rem saluam poscat, Amice, neges?
Postrid. Id. (16) Mart.
| |
[Men' etiam saltare placet?]
Men' etiam saltare placet? canoque jubetisGa naar voetnoot2)
Ludibrium capiti deproperare pedes?
Parcius ista viris. Non est mens ebria nobis:
Mollities Faunos haec Satyrosque decet.
5[regelnummer]
Quam gravis Arctoas ibo Legatus ad oras?
Quis Batavo possit dignior esse status?
| |
[pagina 319]
| |
Oratore Gothus tali non cedat ab armis,
Et cupiat sumpto membra movere mero?
Ad crotali leges accinctus acinace saltem?
10[regelnummer]
Astringant gressus cymbala vana meos?
Ferte sacros porcos, vestrum purgate cerebrum;
Aut nostro vitium tollite, si quod habet.
Creditis? et potius choreas, pro lemmate, Regum
Ponitis? hic etiam, sed mea plectra negant.
15[regelnummer]
Qui saltare potest, possit laudare choreas:
Sarmatis enerves non ferat Vrsa fides.
Si tamen has nobis dabitur componere gentes,
Adscribi Saliis hac ego lege queam:
Scilicet ut Marti placeat cum ducere restim,
20[regelnummer]
Illius ad numeros Alphesiboeus agar.
(Honerdus.)
| |
Ad Barlaeum in communem adversarium παρόρμησιςGa naar voetnoot1).Iam Satijri sumus, et Fauni, et mens ebria nobis,
Et caput Anticijras poscit utrumque suas,
Vtraque mollities. quid ais, Barlaee, ferendum est?
Stantibus a tremulo, fortibus a vieto?
5[regelnummer]
Vapulet ut meruit; vel cinctus acinace. fama est
Quattuor Alcidem non tetulisse manus.
Vapulet ut feriat, generosae feruor arenae est,
Verbera quâ vox et verba, ferire loqui est.
Et, Barlaee, quod in voto est, ad nostra vicissim
10[regelnummer]
Et sua Legatus verba ligatus erit.
22. Mart.
| |
Ad amplissimum senatorem Rochvm Honerdvm, cum a Constantino Hugenio Zulichemi domino, et Caspare Barlaeo ad Appollinare tripudium invitatus, legati se majestate excusassetGa naar voetnoot2).
Cur Satijri Faunique tibi, cur dicimur ambo
Moribus et tremulis cruribus esse leues?
Cur lymphata tuis, cur est mens ebria, vates,
Vatibus? et Salios spernis, Honerde, duos?
5[regelnummer]
Si novus Arctoas properas Legatus ad oras,
Parrhasis ad saltus praesilit vrsa nouos.
Dum bellatrices pulsat Germania chordas,
Vltoresque mouet Caesaris ira pedes,
| |
[pagina 320]
| |
Territus Arctophijlax resilit. Finnusque Gothusque
10[regelnummer]
Non bene, Gustauo non saliente, salit.
En magni saliunt Reges; en, Gallia saltat,
En non indecori purpura lege salit.
His meus exemplis poterit saltare Senator,
Nec credet rostris sceptra minora suis.
15[regelnummer]
Hoc quoque Legatos deceat: cum regia saltant
Numina, saltando numina velle sequi.
Saltant rostra, scholae, saltant palatia. nuper
Templa etiam tragicis subsiliere modis.
Omnia cum saliant, coelum, mare, sidera, gentes,
20[regelnummer]
Et satijros habeat quilibet ordo suos,
Cum cunctas agitent furor et dementia terras,
Solus ab hoc rerum turbine liber eris?
Ni salias, capiti Faunos mox imprecor omnes,
Syluanosque omnes, capripedesque deos.
25[regelnummer]
Ni salias, in te arcessam modo Pana lupercum,
Cornugerosque viros, cornupetasque senes.
Fallor, Honerde, salis, Satyrosque imitaris, amicos
Dum Satyrâ geminos asperiore notas.
Seu Suioni pacem referis, seu bella Senator,
30[regelnummer]
Egregius nobis Alphesiboeus abis.
C. Barlaeus.
24. Mart.
| |
In tumulum celebris historiographiGa naar voetnoot1).Quid vicina tegant, ultro vicina loquentur
Saxa; quis hic jaceat, Hospes, ubique leges.
28. Mart.
| |
Quasi ad Puteanum, ut sibi musisque consulat. Exercitibus Lovanium adgredientibus. ciƆiƆcxxxvGa naar voetnoot2).Dedet Pieridum fontes, qui dedere Syluam
Victori potuit Schetzius Auriaco.
| |
[pagina 321]
| |
Si dubitat, Puteane, juua tu voce manuque,
Nondum est quae Grudios terreat ira tuos.
5[regelnummer]
Qui Thenas nequijt serâ prece flexus, Athenas
Te tempestiuo supplice stare volet.
Elige quis viuas: Belgae licet; ut quid Iberum
Non piget? ut facit hos ulla Statera pares?
In castris ad Louanium 25. Iunij.
| |
Eadem obsidioneGa naar voetnoot1)Ga naar voetnoot+.Castalides Grudiae, quarum quae proxima coelo
Pars Puteaneâ sanctior arce sedet;
Dicite quam voui Praefecto ferre salutem,
Si liceat per quae non satis arma licet.
5[regelnummer]
Dicite inarmatae, quantum pote, Palladis artes
Dedat, ut armatae corruat ira Deae.
Dicite qui sacras funesto sulphure turres
Tundimus, et Belli subdimus omne nefas,
Hospitij tantum fratres pia jura Batauos
10[regelnummer]
Poscere, et innocuas jungere posse manus.
* * *
| |
De Iudaeo paracharacta. E GallicoGa naar voetnoot2).Debet, et, ut grandi subito se liberet aere,
Artifici noua dat, flat, ferit aera manu,
Et reus est, faciens quod non debebat Apella,
Et reus est, quia quod debet Apella facit.
Panderae in castris 9. Sept.
|
|