Gedichten. Deel 1: 1607-1623
(1892)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend[1612]S.P.D.Ga naar voetnoot1)Ga naar voetnoot+.Te quoque Iane meae cupidum satis esse salutis
Non dubito, quanquam non illum carmine tantum,
Qui tibi tam facilis stylus est, testeris amorem.
Verum ego quo tendas video. et hortarier a me
5[regelnummer]
Tu prior ipse studes, idque ut cognoscere possis
Immemores memoresue tui vivamus amici?
Ante levis fluctus transcurret cerva marinos,
Ante madens saltus piscis tranabit acutos,
Ante diem mundo Phoebus lucemque negabit,
10[regelnummer]
Ante suos sistet vaga Delia circumcursus,
Ante suos aestas mittet jucunda calores,
Ante carebit hyems glacie, niue, grandine, ventis
Quam te Iane meo possint e pectore tempus
Diversiue loci, vel edax abolere vetustas.
15[regelnummer]
Haec equidem praesens poteram dixisse, sed absens
Dicere malebam litteris ut cernere posses
Disiunctos non posse locos disiungere mentes
Praecipue fraternus amor quas vinxerit ambas.
Dicere plura quidem vellem, si dicere plura
20[regelnummer]
Tempus et hora levis vellet, sed nuncius instat.
Ergo vale, matremque meo fratremque saluta
Nomine nec sponsam nec praetermitte sorores.
Bruxellis.
In het voorjaar van 1612, toen zijn vader te Middelburg ziek lag, reisde Constantijn met zijne moeder naar Zeeland. Hij vertaalde toen de Batrachomyomachia in het Latijn; zijn vader las het gedicht, toen hij herstellende was (vgl. Dagb., blz. 8, en de Vita). Het handschrift dier vertaling schijnt verloren te zijn. | |
[pagina 40]
| |
Epitaphium charissimae sororis Elisabethae Huygens quae obyt 8o. idus May 1612Ga naar voetnoot1).Heus tu! qui faciles hac illac flectis ocellos,
Nobilium spectans busta superba virûm,
Quos decorant generis tabulae monumenta capaces,
Splendidaque Artificis marmora sculpta manu,
5[regelnummer]
Hospes ades. nec te fragilis multumque caducae
Detineat tantus nobilitatis honos.
Hosce etiam tumulos, haec haec loca plena Paternis
Plenaque Maternis inspice lactymulis.
Quae licet haud stirpis tabulis ornentur avitae,
10[regelnummer]
Non minus aspectu credito digna tuo.
Scilicet hic tetro cubat Elisabetha sepulchro,
Ille puellaris flosque decusque chori.
Amissam cuius deflet Venus aurea formam,
Amissam cuius flent Charites charitem.
15[regelnummer]
Quam nuns Parca ferox, et vah! nimis invida fata
Cernere maturos non voluere dies.
Atque ita primaeva vixdum florente Iuuenta
Ceu immaturus flosculus interyt.
Ergo hoc exemplo quisquis Vir, sive Puella es,
20[regelnummer]
Dum tibi concessum vivere, disce mori.
Nullam crede tibi degi feliciter horam
Quam non invideat Parca maligna tibi.
Moestus Posui.
| |
Epitaphium charissimae sororis Elisabethae Huygens.O quae per tumulos proterva nostros
Lascivo properas Puella gressu,
Ne te poeniteat stetisse paullum,
Et ter foemineo ingemisse fletu.
5[regelnummer]
Hic hic Elisabetha condor, illa
De vestra modo quae fui caterva:
At nunc nil nisi putridum cadaver
Quod foedum exigua tenetur Vrna.
Ne me despicias tamen, sub atra
10[regelnummer]
Quamvis turpiter hic homo iacentem,
Verum hinc disce tuae Puella sortis
Et fati esse memor, tuâ propinquum
Quod forsan magis est opinione.
| |
[pagina 41]
| |
Epitaphe de ma tres-chere soeur Elisabeth Huygens,
| |
Constantini Huygens carmen in diem natalitium, ad patremGa naar voetnoot2).Dum mihi supremam Lachesis festinat ad horam,
Et nimium propero et texit iniqua dies,
Demiror, stupeoque, et, me mihi subtrahis, inquam,
Me mihi furaris, quo fera Parca ruis?
5[regelnummer]
Siste tuos saltem tantillo tempore cursus,
Ferque moram dictis dum loquor esse meis.
Tela nihil remorata suas (heu ferrea!) telas,
Subiicit haec verbis, quamlibet aegra meis.
Sicne miselle puer, cui iam tria lustra superque
10[regelnummer]
Vnus adhuc nostra volvitur annus ope,
Hasne refers grates? his dictis ora repressit,
Responsisque animum reddidit ambiguum.
Nec minus abruptis stupuit mens anxia dictis,
Quam solet oraclis Delphice turba tuis.
15[regelnummer]
Sic tamen explicui caecis oracla latebris,
Evolvens animo terque quaterque meo.
Nempe has lanificam grates petysse sororem
Pro mihi pertextis tam cito temporibus.
| |
[pagina 42]
| |
Quid mirare, Pater? fateor debere, sed illo
20[regelnummer]
Quo quisvis illi nomine debet homo.
Namque ego (quod vitium commune est omnibus) vnam
Cum mihi vix Lachesis nesset Olympiadem,
Aspiciens me forte aliquos aliquando sodales
Maiores annis, viribus, ingenio,
25[regelnummer]
Hei! quoties dixi, quoties fera Parca quid haeres?
Quid mihi producis tempora temporibus.
Nunc ubi nil horum facilis mihi diva negarit,
Nec quidquam votis dempserit aequa meis,
Quid censes genitor, non est iniuria fantis
30[regelnummer]
Propitiam probris insimulare Deam?
Annuis. et certe memet condemno, sed ictus
Piscator posthac, sero licet, sapiam.
Non ego te quicquam Lachesis festina rogabo,
Non volo currenti subdere calcar equo,
35[regelnummer]
Perge tuos solito, satis est, ex ordine cursus,
Dum tua te soror hoc Atropos atra vetet.
Anno aetatis XVIo.
| |
Ad Aeolum de curru veliferoGa naar voetnoot1).Aeole, qui domitos aeterno carcere ventos
Claudis, et horrendo subiicis imperio:
Hactenus a solis venerate et cognite nautis,
Hactenus in fluctus viribus use tuis.
5[regelnummer]
Aspice iam duplici gaudebis numine, iam te
Agricolae, nautae quod soluere, colent.
Carbasa currus habet, Scythica quibus ille sagitta
Ocyus inflatis littora sicca secat.
Nec volat expansis per arenam segnius alis,
10[regelnummer]
Quam solet in vasto puppis adunca mari.
Quaque solet lentos aegre producere gressus,
Quaque solet binis repere tractus equis,
Hac volat, et celeres cursu praevertitur Euros,
Adiiciant flatus dummodo pone suos.
15[regelnummer]
Aeole, sic duplici veneratus numine, semper
Cultus eris nautis, cultus et agricolis.
| |
Epitaphium strenui militis, qui dum suos in armis exercet, subita paralysi correptus, paulo post obyt.Qui nimis elato resupinus pectore, Miles,
Cuncta putas manibus subiicienda tuis;
| |
[pagina 43]
| |
Et teris hos tumulos quasi non meriturus, et ipsum,
Si potis est, mortis respuis imperium.
5[regelnummer]
Quaere quis hac iaceat, sed nunc putre corpus, arena?
Qui bona pars vestro de grege nuper erat.
Non fuit hoc quisquam rigidis praestantior armis,
Non fuit hoc quisquam fortior aut melior.
Et tamen, en, fati, quod fortius omnibus unum est,
10[regelnummer]
Quam facile occumbit tantulus imperio.
Scilicet hunc, dum forte suos exercet in armis,
Abstulit e medio mors inopina virum.
Non aliter quam si medio foret e grege pastor
Praeda lupo, pecori dum timet ipse suo.
15[regelnummer]
Sic nimium confisi animis, sic discite, quantum
In res humanas mors inopina queat.
| |
Ad patrem.Quod si forte roges, Pater colende,
Hos cur versiculos diu retentos
Clarum noluerim videre Solem?
Excitare tuam, fatebor, illis
5[regelnummer]
Tentabam mihi liberalitatem;
Cum vero prior occupâris ipse
Gratitudinis ergo nunc habeto.
| |
(Ad Berckel)Ga naar voetnoot1).Quarta dies abyt, cum te, dulcissime rerum,
Per sanctum veteris numen amicitiae
Et precor, et iubeo, (quid non licet inter amicos?)
Ne concessa tibi reddere scripta neges.
5[regelnummer]
Interea (tantus fidi neglector amici es)
Nulla domum Logices, littera nulla redit.
Siccine condecuit surdas opponier aures?
Siccine Amicorum spernere iussa, preces?
Quin, rogo nunc iterum, redeant aliquando vocata
10[regelnummer]
Scripta, vetusque fides; Haec tibi, ut illa mihi.
| |
[pagina 44]
| |
Attestor Musas. Aliquando vocata redibunt
Scripta, vetusque fides; Haec mihi, ut illa tibi.
|
|