Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 346]
| |
5672. Aan J. WesterbaenGa naar voetnoot1). (K.A.)Negari hoc non potest, vir nobilissime, censendum te inter humanissimos et gratissimos patriae cives, utpote qui non cessas illiteratos populares novo quotidie beneficio demereri, et politissima quaeque veterum monumenta, quae illis ἄϑυτα ϰαὶ νήδυμα, Belgio impertire. Patere me subinde tamen cum indignatiuncula mirari, unde hoc sit, quod tute tuo tam largo penu instructus, elegantem illum calamum tuum, praecipue Latinum, in gratiam ingratorum, inventis aliorum mancipare mavelis, quam ipsis solisque tuis, quae et aetatem ferant, et ubique sic legantur, Quemque suos inter collaudet Roma Quirites Sane, si me audias - iterum ecce quod conor dicere, versus erit - Si me regaris arbitro,
Hac te viâ direxerim,
Hoc dixerim, hoc redixerim,
Impende te totum tibi,
Quod sis, id esse te volo,
Quod scis, id ipsum scire me,
Quod scire me, te scribere,
Quod scribis, omni saeculo
Nullique genti non dare?
Soles mihi τὴν διὰ ϕίλων, ϰἂν παράβολον, παῤῥησιάν δοῦναι; hac fiduciâ sine circuitione proloquor de re tua quod sentio, et nisi fallor, in rem tuam. Adde quod hae versiones, ut ad dramatis Latini genium quam proxime assurgant, imo quod nec arbitror desperandum, ipsa cum antiquitate paria faciant, mea quidem opinione, longe laxiore fraeno opus habent quam te tibi video indulgere. Nebulonem Hispanicum - cui libro titulus est El Picaro - Anglus quidam olim tam concinne, tam ad aevum, linguam, patriam et mores suos apposite transtulitGa naar voetnoot2), ut, qui utrumque legerit, vix decidat, uter alterius fuerit interpres. Cui coepto si Anglus institisset ϰατὰ πόδα, quis non videt, omnes illas elegantiae nativae flammulas futuras fuisse collapsam in cineres facem. Certe is autor prosam prosâ reddidit, at ego nihil obstare sentio, quin idem carmine quam felicissime praestetur, utique si tu, quantus es, manum operi digneris admovere. Neque ambigo, si periculum ludibundus feceris, quin et tibi tute et doctis pariter atque indoctis impensa placuerisGa naar voetnoot3). Utcumque hic tibi sermo sapiat, statue profectum ab amico pectore, et vale; me autem amare pergito, quamdiu in vivis erimus, ne cum duabus, quas memoras nymphas, quae non vivunt, novem dearum commercio, quae non moriuntur, temere excidisse videamur. In animo | |
[pagina 347]
| |
erat tribus tibi verbis gratias agere pro insigni munere; ecce quo prolapsus sim; vix est ut finiam nisi cum anno finiente. Instantem hunc et novum, et novos denique quot optare possis, felices prosperosque videas, tam integro affectu precor quam sum .... Hagae, proprid. Kal. Jan. (= 30 Dec.) CIƆIƆCLX. Ne tibi circa has Kalendas totus ἄδωρος appaream, inspice, si tanti est, epigrammatium nuper mihi extortum precibus improbe et importune iteratis hominis GeldriGa naar voetnoot1), etiam de facie ignoti, nam hos insultus quotidie patior, qui, si Dijs placet, inter poetas censeor. |
|