Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5673. J. WesterbaenGa naar voetnoot2). (B.M.)Hagae eram, vir nobilissime et praestantissime, ubi, post festum nuperum, nempe nativitatis Dominicae, ad convivia et coenas vocatus, amicis circa finem tum finientis, nunc finiti, auni triduum operam dedi, cum huc delata est epistola illa tua, vere familiaris, quam, ubi collectis sarcinulis, jam lassatus et satiatus, domum redijssem, tradidit mihi meus, qui eam acceperat, MasiusGa naar voetnoot3). Gaudebam, quod turba e tanta et recentibus amicorum colloquijs in solitudinem meam regressso, quo prima ejus taedia facilius superarem, Zulechemus mihi conspiciendus dabatur in tabellis, quibus resignatis, lectis et relectis haesitavi, quid in illis prius atque potius exoscularer, candoremve illum tuum atque apertam reprehensiunculam, quam ut Davus callide intelligat, ita nihil circuitione usus es, an affectum erga me tuum, qui errorem hunc te errare facit, ut aut illum me esse credas aut esse velis, a quo multis absum parasangis. Etsi autem probe scio, quam mihi sit curta ac - ut cum Flacco loquarGa naar voetnoot4) - Campana supellex et male instructum penu, nolo tamen nunc a me tam benignum tuum de me indigno judicium amovere, neque lemas illas oculis tuis eximere, quin potius, uti per amorem amare coepisti, ita per errorem me amare perge. Tantum hoc dicam, quod omnino tecum sentio, hujusmodi versionibus, si sunt ϰατὰ πόδας et de verbo ad verbum a fido nimium interprete, multum nativae elegantiae archetypis decedere, et hoc addam, me in istis meis, nisi me fallo - uti in alienis saepe Lincëi, in nostris Tiresiae sumus - ad hoc non omnino supine attendere, ut pro flammulis illis et flosculis et loquendi modis, quos quaelibet lingua sibi habet peculiares, reponam aut rependam eam dictionem, verba ac phrases, quae apud nos illis respondeant aut aequivaleant, ut versioni Belgicae etiam aliquod ex naturali pulchritudine constet decus. Vidi et hoc ipsum, quod me de stylo dramatico admones, et hujusmodi versiones pluribus placituras nullus unquam dubitavi, si quis hic sibi fraenum laxet, praecipue in comicis, sed volui jam tum archetypum et auctorem meum imitari, qui et heros et servulos eodem sermone in scena loqui facit, contra quam alij, qui, sibi plus indulgentes, neque inconcinne neque inficete Belgice aut suas conscribunt fabulas, aut vertunt alienas. Neque magni intererat, Si bene vertendo et easdem scribendo male ex | |
[pagina 348]
| |
Sed his missis venio ad munusculum tuum, elegans nempe epigrammation tuum in Animadversiones Keuchenij, pro quo, uti tibi gratias habeo, ita perplacet mihi character ille, quo strategemata exprimis. Extortum autem hoc tibi cum indignatiuncula dicere videris, sed quid mirum, si tu ejusmodi insultus pateris, quem fecere poëtam Piërides, et qui dixisti Varo ac CinnâGa naar voetnoot1) digna? Sunt et qui mihi carmina esse credunt, qui subinde argutos inter strepui anser oloresGa naar voetnoot2), et quamvis ego non sum credulus illis, tamen eosdem tecum patior manes. Vir hic, quem tibi de facie ignotum dicis, idem hoc per omnia Musarum sacra a me flagitavit, qui neque esse illum in rerum natura, neque Frontinum fuisse unquam scivi, antequam hoc cum ex poematio in Inaugurationem Regis Caroli IIGa naar voetnoot3), tum ex subsecutis Keuchenij literis intelligerem. Satisfeci tamen ejus desiderio, ita ut me quoque, si dijs placet, principibus permistum cernet Achivis Strategematum illorum lector, si paululum vestibulum ante ipsum primoque in limine morari velit. Etsi autem praestiterit circa has Kalendas me totum ἄδωρον tibi apparere, quam Diomedis exemplo χάλϰεα χρυσείων mutare, nolui tamen plane ἄμουσος ad Apollinem accedere. Erit fortasse in his schedis quod pulmonem tibi agitet, Nam facilis cuivis rigidi censura cachinniGa naar voetnoot4), ubi videbis hac aetate hominem affici ijs voluptatibus, a quibus per illam alienior esse debebat. Sed fumum te ridere cogita et collapsam in cineres facem. Vale, vir nobilissime, et faxit Deus Opt. Max., ut inchoatus hic annus tibi decurrat tam prospere, tam feliciter, tam ex voto, quam illud ex animo optat, qui se totum tibi devovet ..... Ex arenis Ockenburgicis, Postrid. Kalend. (2) Jani A.o CIƆIƆCLXIGa naar voetnoot5). |
|