Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 345]
| |
5671. J. Westerbaen. (B.M.)Ex quo Dorpiae, magna minorqueGa naar voetnoot1), e vivis excessere, nulllum inter nos neque sermonis neque literarum fuit commercium. Debeo utique hoc illarum manibus, quod, dum viverent, paulo familiarius te usus fui, salva tamen ea, quae tibi debetur et qua te semper colui, observantia, quam erga viros ingenio, eruditione, virtute ac dignitate praestantes violasse, odi cane pejus et angueGa naar voetnoot2). Nunc Virgilio, qui temeritate mea Belgice balbutire coepit, acceptum fero, quod molles apud te nactus aditus rupit hoc silentium tuumque mihi reclusit Helicona, ita ut temerarios istos ausus meos versiculis aliquot prosequi dignatus fuerisGa naar voetnoot3). Si foliola haec ex tuis lauris opusculo huic praefixa fuissent, mirum ni typographus inde fuisset auguratus fore ut venalibus suis chartis facilius emptores inveniret; mihi certe erat quam gratissimum manum tuam et veteris vestigia vatis in chartâ agnoscere, non quod ejusmodi elogijs afficiar aut mihi ipsi palper aut blandiar propterea,
Dien 't niet is onbekent, hoe 't gaen plagh met de pen,
De Rym-pen: want sy lieght ten deele van gewen,
Ten deele om de kunstGa naar voetnoot4),
sed quod inde conjecturam facio, virum tantum non dedignatum fuisse haec qualiacunque inspicere, quae non literatis, sed Belgis nostris, Latini sermonis ignaris, a me scribuntur in solitudinis meae solatium. Do tibi nunc DavumGa naar voetnoot5) reductum in eorundem gratiam in proscenium, mox daturus EunuchumGa naar voetnoot6), sed minore scena, quam est ista versatilis, quam subito totam machinis suis vertunt machinistae GalliGa naar voetnoot7), minore etiam spectatorum dispendio, quorum nemo in affixis schedis monetur de n'oublier pas de donner deux escalins a la premiere porte et deux autres a la seconde. Sunt haec, vir nobilissime, et quae ejus sunt generis, non noctes, sed vesperae brumales Ockenburgicae, quarum taedia subinde supero otiosis infructuosis his negotijs et studio inutili. Ex arenis Ockenburgicis, X Kal. Ianu. (= 23 Dec.) CIƆIƆCLXGa naar voetnoot8). |
|